Page images
PDF
EPUB

Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari, fidelissimi atque optimi regis, ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. VI. Scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem, teque Bruti dolentem vicem quasi deflevisse judiciorum vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem, et saepe facio. 22. Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in mentem venit vereri, ecquodnam curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses, et cum tibi aetas nostra jam cederet fascesque submitteret, subito in civitate cum alia ceciderunt, tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. 23. Tum ille, Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat; quod mihi nulla res eripiet, te praesertim tam studioso. Etenim dicere bene nemo potest, nisi qui prudenter intelligit. Quare qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quisquam potest. 24. Praeclare, inquam, Brute, dicis, eoque magis ista dicendi laude delector, quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis, qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet. Eloquentem neminem video

factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.

25. Hic ego, Laudare igitur eloquentiam, et quanta vis sit ejus, expromere, quantamque iis, qui sint eam consecuti, dignitatem afferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione confirmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, (rem unam esse omnium difficillimam.) Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum unaquaeque est ars ipsa magna per sese. Quare quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficultatem habeat, existimari potest. VII. 26. Testis est Graecia, quae, cum eloquentiae studio sit incensa jamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnes artes vetustiores habet et multo ante,non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est a Graecis elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit, primumque etiam monumentis et literis oratio est coepta mandari. 27. Tamen ante Periclem, cujus scripta quaedam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed jam adultis fuerunt, litera nulla est, quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur.

Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum et paullo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut temporibus illis valuisse dicendo. 28. Post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui, cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem sed tamen eloquentem constat fuisse. 29. Huic aetati suppares Alcibiades Critias Theramenes: quibus temporibus quod dicendi genus viguerit, ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intelligi maxime potest. Grandes erant verbis crebri sententiis compressione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.]

VIII. 30. Sed ut intellectum est, quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito. exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias Thrasymachus Chalcedonius Protagoras Abderites Prodicus Ceus Hippias Eleus in honore magno fuit; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur arrogantibus sane verbis, quemadmodum causa inferior (ita enim loquebantur) dicendo fieri superior posset. 31. lis opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Hujus ex uber

rimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri: primumque tum philosophia, non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc, quod proposuimus, abhorret, philosophos aliud in tempus rejiciamus: ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur. 32. Exstitit igitur jam senibus illis, quos paullo ante diximus, Isocrates, cujus domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam, quam nemo meo quidem judicio est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclare, et docuit alios: et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari. 33. Ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat: aut si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam quae forsitan laus sit: verumtamen natura magis tum casuque nonnunquam quam aut ratione aliqua aut obsérvatione fiebat. 34. Ipsa

enim natura circumscriptione quadam verborum comprehendit concluditque sententiam; quae cum aptis constricta verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae, quid plenum quid inane sit, judicant; et spiritu quasi necessi

A

tate aliqua,verborum comprehensio terminatur: in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est. IX. 35. Tum fuit Lysias, ipse quidem in causis forensibus non versatus sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem jam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum, et cui nihil admodum desit, Demosthenem facile dixeris.] Nihil acute inveniri potuit in eis causis, quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici nihil presse nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande nihil incitatum nihil ornatum vel verborum gravitate vel sententiarum, quo quidquam esset elatius. 36. Huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cujus nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, succus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset non fucatus nitor. 37. Phalereus enim successit eis senibus adolescens, eruditissimus ille quidem horum omnium sed non tam armis institutus quam palaestra. Itaque delectabat magis Athenienses quam inflammabat. Processerat enim in solem et pulverem non ut e militari tabernaculo sed ut e Theophrasti, doctissimi hominis, umbraculis. 38. Hic primus inflexit orationem, et eam mollem teneramque reddidit; et suavis, sicut fuit, videri maluit quam

« PreviousContinue »