Page images
PDF
EPUB

adque uiro. ferrum est, quod amant: hic Sergius idem accepta rude coepisset Veiento uideri.

Quid priuata domus, quid fecerit Eppia, curas?

respice riuales diuorum, Claudius audi

quae tulerit. dormire uirum cum senserat uxor,
ausa Palatino tegetem praeferre cubili,

sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos,
linquebat comite ancilla non amplius una,
et nigrum flauo crinem abscondente galero
intrauit calidum ueteri centone lupanar

et cellam uacuam adque suam. tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae,
ostenditque tuum, generose Britannice, uentrem,
excepit blanda intrantis adque aera poposcit,
*et resupina iacens multorum absorbuit ictus.*
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et, quod potuit, tamen ultima cellam
clausit adhuc ardens rigidae tentigine uoluae,

112 sq. hic uideri Priscian. VII, 14, 70 p. 767.

116. senserit cs.

115

120

125

113. Veiento w

120 Seruius

galeno S. 122. capillis h, C. Valesius, 123. prostitit PS5: constitit w. Lycissae 5.

124. offen=

Brit

Priscian.: uelento P, Vegento ahs. 114. Eppia PSb: Ippia po. 115. respice riuales diuorum Seruius ad Verg. Aen. V, 45. 118. sumens Manso verm. Abhdlgen p. 239, qui 118 et 119 transposuit. 119 post 116 poni iussit Schurzfleisch. 119. inde ibat uel atque ibat Heinecke anim. p. 85. ad Verg. Aen. IV, 698. et adfo Seruius: sed Pbcghs. 121 Priscian. VII, 12, 62 p. 763. Baluzius ad Cyprian. p. 387. ornatis Schegk. praemess. ep. 5. ditque C. Barthius aduu. XXX, 2. ablegm. critt. II, 2. tannice PS. 124 post 126 posuit Rigaltius, 124 et 125 transposuit Achaintre. 126 non habent Po, reposuit ex antiquo libro primus Pulmannus post 129, in uetustis codicibus post 128 inuenit Io. Cuspinianus uit. Sigismundi Caes. p. 400, eo loco quo nunc legitur posuit Henninius. paulum mutatus: continueque iacens cunctorum absorbuit ictus legitur hoc loco in codd. Gothano 2 Dresdensi D 155. margini cod. Perizoniani ita adscriptus est: continueque iacens multorum absorbuit ictus. 128. sed 5. 129. rigidae tentigine pw: rigidtigine P. e tentigine S. uoluae PSf.

et lassata uiris nec dum satiata recessit,

obscurisque genis turpis fumoque lucernae

foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem.

130

hippomanes carmenque loquar coctumque uenenum priuignoque datum? faciunt grauiora coactae imperio sexus minimumque libidine peccant.

Optima set quare Censennia teste marito?

bis quingena dedit: tanti uocat ille pudicam,
nec pharetris Veneris macer est aut lampade feruet;
inde faces ardent, ueniunt a dote sagittae.
libertas emitur, coram licet innuat adque
rescribat, uidua est, locuples quae nupsit auaro.
Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?

si uerum excutias, facies, non uxor amatur.
tres rugae subeant, et se cutis arida laxet,
fiant obscuri dentes oculique minores,

сс

collige sarcinulas", dicet libertus, "et exi! iam grauis es nobis et saepe emungeris, exi ocius et propera!" sicco uenit altera naso. interea calet et regnat poscitque maritum

pastores et ouem Canusinam ulmosque Falernas quantulum in hoc! pueros omnes, ergastula tota, quodque domi non est sed habet uicinus ematur. mense quidem brumae, quo iam mercator Iason

130. lassata poS: lasata P.
thoeum. 136. optimas et P.
uel Caesennia uel Caesonia w.
138. pharetris Veneris Po:
dae P.

135

140

145

150

sed non uet. cod. Cudurc. apud Picensennia PSabdfs: Cesennia 137. quingena PS: quingenta pw. Veneris pharetris 5. lampa142. Bibulae pw: uibulae P. 146. dicit adfs. 147 om. af. ut saepe N. Heinsius ad Claudian. in Stilich. II, 327. Burmann. ad Petron. I. p. 279.

feruet e rasura p.

emunceris S.

151. quantulum enim hoc C. F. Hermann (Rhein. Mus. N. F. II p. 581 sq.). 152. sed Pas: et w. 153. brumae] liber Iunii Numae. annotatur ibidem, ita Februarium dictum, quem Februo i. e. Plutoni consecrarit Numa. Pulmannus. quo P: cum w. Iason pw: Iasum PS.

clausus et armatis opstat casa candida nautis,
grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
myrrhina, deinde adamas notissimus et Bernices
in digito factus pretiosior; hunc dedit olim
barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,
obseruant ubi festa mero pede sabbata reges,
et uetus indulget senibus clementia porcis.

Nullane de tantis gregibus tibi digna uidetur?
sit formosa decens diues fecunda, uetustos
porticibus disponat auos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
rara auis in terris nigroque simillima cycno,
quis feret uxorem, cui constant omnia? malo,
malo Venusinam, quam te, Cornelia mater
Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos.

155

160

165

tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem 170 in castris et cum tota Carthagine migra!

cc

parce, precor, Paean, et tu dea pone sagittas;

nil pueri faciunt, ipsam configite matrem!" Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, dum sibi nobilior Latonae gente uidetur

175

154. opstat P. obstant uada Slothouwer (actt. soc. Trai. III p. 192). 155. splendida Wakefield silu. crit. V p. 33. chrystallina PS. 156. myrrhina PS. adamans PSf. bernices PSf: Beronices as, Beronicis pbcdgo, Berenices 5. 158. hunc pwS: hoc P. 159. mero : nudo suprascr. mero P. reces S. 162. formonsa f. 163 sq. schol. Lucani I, 118. sit castior Markland ad Stat. silu. II, 3, 74, cf. Schrader animm. ad Mus. 10 p. 204 sq. 165. cycno P: cygno Sw. 166. quis omnia Seruius ad Verg. Aen. III, 518.

170 Ser

ferat Seruius. 168. Graccorum 5. 169. triumphos S: triumfos P. uius ad Verg. Aen. VI, 843. praecor P, procul Burmann ad anth. Lat. II p. 699. Siphacem PS5. 172—174 mythogr. Vatic. I, 156. praecor P. tu dea pone Graeuius epp. IIII p. 188. 723: tu de173 schol. Stat. Theb. II, 305. Anphion PSf. 175. ipsamque 5. 176. gente pw: gentem P.

pone Pw.

adque eadem scrofa Niobe fecundior alba.

quae tanti grauitas, quae forma, ut se tibi semper
inputet? huius enim rari summique uoluptas
nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem
usque adeo est, ut non illam, quam laudibus effert,
horreat inque diem septenis oderit horis?

Quaedam parua quidem, sed non toleranda maritis.
nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
formosam, nisi quae de Tusca Graecula facta est,
de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
cum sit turpe magis nostris nescire Latine.
hoc sermone pauent, hoc iram gaudia curas,
hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra?
concumbunt Graece. dones tamen ista puellis,
tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
in uetula. quotiens lasciuum interuenit illud
ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis

uteris in turba; quod enim non excitet inguen

uox blanda et nequam? digitos habet. ut tamen omnes

177 schol. Stat. Theb. I,715.

180

185

190

195

178. inputet f: imputet P. rari

sumique P, rarisimique f. 183. diem Pbcds: dies aefo, die 5.

184 om. cod. Gaybacensis 2 prob. Heinrich. loquar e cod. Pontanus ad Macrob. Sat. III, 10.

[blocks in formation]

grece P.

parua tamen vs, parua

185. num Heinrich. 188 om. cod. Gayba

censis 2, spurium iudicarunt C. Barthius aduu. XXIV, 5, Cramerus, Pinzger de uss. spur. p. 10, Paldamus (Zeitschr. f. Alterth. Wiss. 1838 p. 1140 sq.). quo sit H. Stephanus de bene instituendis Graecae linguae studiis p. 92. turpe minus Lubinus. miscere Latina Io. Cannegieter ad Vlpian. p. 43. latinae P. 191. grece P. 192. tunc etiam S5. 196 sq. quod habet schol. Pers. 1, 21. quod Po: quid pb5. excitat cg5. totum locum sic contraxit Heinrich: pulsat adhuc Graece? toties interseris illud ζωὴ καὶ ψυχή? quod enim non excitet inguen 197. digitos ualet Heinrich. et tamen omnes subsident pennae uel penes H. Valesius, at tamen omnis subsidat penis Ieuer ad Lucan. I, 302. attamen Heinecke anim. p. 88.

subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis

non es amaturus, ducendi nulla uidetur

causa, nec est quare cenam et mustacea perdas,
labente officio crudis donanda, nec illud,
quod prima pro nocte datur, cum lance beata
Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
est animus, summitte caput ceruice parata
ferre iugum: nullam inuenies quae parcat amanti;
ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
et spoliis. igitur longe minus utilis illi
uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
nil umquam inuita donabis coniuge, uendes
hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur;
haec dabit affectus, ille excludatur amicus
iam senior, cuius barbam tua ianua uidit.
testandi cum sit lenonibus adque lanistis
libertas et iuris idem contingat harenae,
non unus tibi riualis dictabitur heres.

"pone crucem seruo." "meruit quo crimine seruus
supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi,
nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est."
"o demens, ita seruus homo est? nil fecerit, esto:
hoc uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas."

200

205

210

215

220

199. carphoporo PS.

198. pinnae Sf: pennae Po. aemo P. conputat Pf. 202. mustacia beds, mustatia fg5. 205. Dacius fs. scutilo Pontanus ad Macrob. Sat. III, 10 cf. Iusti spec. obss. critt. p. 50 sq. 207. si est Iacobs (Matthiae misc. phil. I p. 82). summitte po: summittite P. 208. amanti po: amantes P. 213. opstante PS. nolet emetur abces: nolle temetur P. nollet fs, nollit p, nolit do. 214. ille · uidit Seruius ad Verg. Aen. XI,537. excludetur 5. 218. ditabitur cod. Vimariensis. 220. qui detulit fs. 221. nulli N. Heinsius ad Ouid. met. VII, 453.

222. feceris abdgs. 223. Sic uolo 5.

« PreviousContinue »