Page images
PDF
EPUB

VITAE D. IVNII IVVENALIS.

I.

Iunius Iuuenalis, libertini locupletis incertum filius an alumnus, ad mediam fere aetatem declamauit animi magis s causa quam quod scholae se aut foro praepararet, et dein paucorum uersuum satyra non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque semenstribus militiolis emitantem genus scripturae industrie excoluit, et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quicquam committere est ausus, 10 mox magna frequentia tantoque successu bis aut ter auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret nouis scriptis: quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos et Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.' erat tunc in deliciis aulae, 15 multique fautorum eius quottidie prouehebantur. uenit ergo Iuuenalis in suspicionem quasi tempora figura notasset, ac statim per honorem militiae quamquam octogenarius urbe summotus est missusque ad praefecturam cohortis in extre

3. li

I. tamquam Probi edidit Valla, P in fine recentiore manu ascriptam habet. habent cod. Alexandrinus bibl. Vatic. 2029 saec. X, Fauchetii bibl. Parisinae 8070 saec. XI, Mazarineus apud Achaintre, codd. Vaticani 2810 saec. XIII (a), Vrb. 342 (b). berti P. incertum est b. 5. se om. P. et om. Pab. Pb. dehinc cod. Alex. 7. poetamque Claudii Neronis eius semestribus P. poetamque eius (supr. Neronis) a.

deinde

emicantem

Henninius. tumentem Pab. 8. industriose Pab. bene om. Pab. 9. ausus est ab. 10. magnoque P.

nius.

ac P.

12. VII, 90 sqq. 14. tum Pab.
extrema parte Aegypti P.

18. est om. P.

11. primo Henni16. figurate Pub.

mam Aegypti partem tendentis. id supplicii genus placuit, ut leui atque ioculari delicto par esset. uerum intra breuissimum tempus angore ac taedio periit.

II.

Iunius Iuuenalis, libertini locupletis incertum filius an 5 alumnus, ex Aquinio Volscorum oppido oriundus temporibus Claudii Neronis, ad mediam fere aetatem declamauit animi magis causa quam quód scholae se aut foro praepararet. deinde ad poetices se applicauit, et postquam diu tacuit, uberiori uitiorum iam gliscente contagione ab indignatione in- 10 cepit: 'semper ego auditor tantum.' dehinc paucorum uersuum satyra non absurde in Paridem Domitiani pantomimum et aulae histrionem semestribus tumentem uibrata poetamque P. Statium composita, hoc genus scripturae industrie excoluit, et tamen diu ne modico quidem auditorio quicquam 15 committere est ausus, mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret nouis scriptis: 'ille et militiae multis largitur honorem. quod non dant proceres dabit histrio.' erat tum in deliciis aulae histrio, multique fautorum eius quotidie 20 prouehebantur. uenit ergo Iuuenalis in suspicionem quasi tempora praesentia figura notasset, ac statim per honorem militiolae quamquam octogenarius urbe summotus missusque ad praefecturam cohortis in extrema Aegypti parte tendentis. id supplicii genus placuit, ut leui atque ioculari de- 20 licto par esset. uerum intra breuissimum tempus eòs avtis adscribitur diuorum choro, reuertiturque Iuuenalis Romam, qui tandem ad Neruae et Traiani principatum superuiuens senio et taedio uitae confectus properantem spiritum cum tussi exspuit.

30

II. e cod. Is. Vossii ed. Henninius.
ticen Ruperti. 11. I, 1. 18. VII, 88. 89.

7. calui Ruperti.

9. poe

III.

Iuuenalis iste Aquinatis fuit, id est ex Aquinio oppido, temporibus Neronis Claudii imperatoris. prima aetate siluit, ad mediam fere aetatem declamauit, unde et quasi diu tas cuit. fecit quosdam uersus in Paridem pantomimum, qui tunc temporis apud imperatorem plurimum poterat. hac de causa uenit in suspicionem, quasi istius imperatoris tempora notasset. sic obtentu militiae pulsus urbe tandem Romam cum ueniret et Martialem suum non uideret, ita tristitia et an10 gore periit anno aetatis suae altero et octuagesimo.

IIII.

M. Iunius Iuuenalis, ex municipio Aquinati, ordinis ut fertur libertinorum, Romae literis operam dedit. declamauit non mediocri fama, ut ipse scribit: 'et nos consilium dedi15 mus Syllae. extremis Domitiani temporibus missus in exilium expertus est quantum unius histrionis ira ualeret. exulauit in Aegypto sub specie honoris nec inde a nouis principibus reuocatus est. in exilio ampliauit satyras et pleraque mutauit, inuehiturque in cineres Domitiani. decessit longo 20 senio confectus exul Antonino Pio imperatore.

V.

Cum ex Aquino municipio Romam se contulisset et ad dignitatem equestris ordinis peruenire sua uirtute meruisset, ad mediam fere aetatem declamauit et in Paridem panto25 mimum, qui in deliciis apud imperatorem habebatur, quae

III. exstat in cod. ms. Is. Vossii u. cl. auctoremque praefert Ael. Donatum, sed uidetur tamen potius ex superiori uita expressa per Cornutum aut Probum aut Asperum aut Euanthium aut similem compilatorem grammaticum.' Henninius. 2. Aquinas Aquino Ruperti. Volscorum oppido Francke exam. crit. p. 15. 3. temporibus imperatoris post temporis u. 6. ponit Francke exam. crit. p. 16. 4. declamauit - tacuit del. Francke exam. crit. p. 19. IIII. e cod. Kulenkampii ed. Ruperti. 14. I, 15. V. e cod. Bodleiano can. 35. chartaceo descripsit O. Müller. exstat teste Achaintre in cod. Mediolanensi 112-353 (m). 25. apud Traianum imp. m.

dam carmina fecit, quae deinde inseruit in eam satyram: 'et spes et ratio. sunt autem haec: 'quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos, tu Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.' quae cum ad aures tyranni uenissent, sui temporis uitia carpi 5 intellexit. qua ex re commotus, nulla alia occasione reperta struendae mortis in Iuuenalem, sub honoris praetextu fecit eum praefectum militis contra Scotos, qui bellum contra Romanos mouerant, ut ibi interficeretur Iuuenalis. sed tamen paulo post, ut sciret sibi iratum principem, in codicillis 10 suis ad eum in exercitu mittendis inseruit: 'et te philomela promouit.' quo effectum est ut ipse animo consternatus ex mentis aegritudine diem suum obierit.

VI.

Cum ex Aquino municipio Romam se contulisset et 15 uenisset sua uirtute ad equestris ordinis dignitatem, ad mediam ferme aetatem declamauit. in Paridem panthonimimum, qui in deliciis apud Traianum imperatorem habebatur, primo carmina edidit, quae postea inseruit in eam satiram 'et spes et ratio. sunt autem haec: 'quod non dant proceres dabit 20 histrio. tu Camerinos, et Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. quibus Traianus intelligens uitia carpi sui temporis, ira percitus praetextu honoris hoc modo poetae mortis instruendae opportunitatem inuenit. fecit eum praefectum militum contra Scotos, 25 qui bellum Romanis mouerant, ibi ut Iuuenalis interficeretur. ex quo effectum est ut poeta animo consternatus ex mentis aegritudine simul obiit.

18. Domitia19. VII, 1. 23. praetextu crit. p. 24.

5. Traiani m. VI. ex cod. Omniboni e monasterio Sancti Saluatoris de Bononia n. 110-40 e ed. Achaintre. num Achaintre. del. Francke exam. crit. p. 23. 20. VII, 89 sqq. 22. Hadrianus Achaintre. honoris ante praefectum u. 25 ponit Francke exam. 27. effectum est ut del. Francke exam. crit. p. 24. stimulatus Francke exam. crit. p. 24.

et mentis

VII.

Iuuenalis satyricus Aquinates fuit, id est de Aquino oppido. hic suo tempore uidens nimiam luxuriam scribentium proposuit et ipse scribere satyram, in qua nemini pepercit, s sed omnium carpsit uicia. ideo autem hanc materiam scribere uoluit, quia Claudii Neronis tempore numerositas omnium uiciorum plurimum uiguit, maxime luxuries. unde cum Claudius audiret quod iste sua tempora notasset, fecit eum exulare sub optentu militiae et cum exercitu ad Egiptum 10 proficiscentem eum direxit, ubi angore et taedio periit. maxime autem ideo damnatus est, quia hos uersus in Paridem pantomimum scripsit: 'quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos et Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.' hic 15 pantomimus delator erat pessimus et per hoc gratiam optinuerat principis cum factione, et hic accusatus damnatus est.

VII. ex cod. Vaticano 2810 descripsit Theod. Mommsen.

12. VII,

89 sqq. 'Est apud me Diuaei liber et in eo Iuuenalis uita manuscripta, quae ait Iuuenalem ad mediam fere aetatem declamasse et in Paridem pantomimum uersus quosdam non absurde compósuisse: quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos, tu Bareas, tu nobilium magna atria curas; praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. addit deinde uersibus iis publicatis Domitianum pudore et ira de Iuuenali amouendo cogitasse. sed cum palam in uirum nihil auderet, sub honoris obtentu militibus praefecisse qui in Aegyptum ducebantur. Iuuenalem causa praefecturae intellecta taedio et angore uitum finisse.' Lipsius epistt. quaestt. IIII, 20.

« PreviousContinue »