Page images
PDF
EPUB

si quid Palfurio, si credimus Armillato,

quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
res fisci est, ubicumque natat; donabitur ergo,

ne pereat. iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
stridebat deformis hiems praedamque recentem
seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster.
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper;

ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae,
exclusi spectant admissa obsonia patres.
itur ad Atriden. tum Picens "accipe", dixit,
"priuatis maiora focis, genialis agatur
iste dies, propera stomachum laxare saginae,
et tua seruatum consume in saecula rhombum.
ipse capi uoluit." quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae; nihil est quod credere de se
non possit, cum laudatur dis aequa potestas.
sed deerat pisci patinae mensura. uocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus, clamante Liburno:
'currite, iam sedit!" rapta properabat abolla
Pegasus attonitae positus modo uilicus urbi.

cc

55

60

65

70

75

53. quit PS. Palfurio PS5: Palphurio bc5, Parfurio w. 54. ex aequore toto est w. 56 sq. iam autumno Seruius ad Verg. Aen. VI, 309. 60. superant 5, superat Marcilius ad Pers. II, 60. Eremita, Lindenbrog, Markland ad Stat. silu. I, 1, 36.

ubi

minorem schol. Lucani I, 199. 61. ac 5.

63. ut PS:

et w. excessit Schmidt. ualuae et Iacobs (Matthiae misc. phil. I p. 81). 64. spectant Pabcghs: exspectant. 65. Atriden Pw: Atridem ps. 67. saginae scripsi: 'ŠAGINAM. alii SAGITTIS. legitur et SAGINIS' schol., saginas P, saginis pw, sagittis f. 71. possint P. aeque S.

anne aliud tunc praefecti? quorum optimus adque
interpres legum sanctissimus omnia quamquam
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saeuitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,
cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso
uere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam direxit bracchia contra
torrentem, nec ciuis erat, qui libera posset
uerba animi proferre et uitam inpendere uero:
sic multas hiemes adque octogensima uidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aeui

80

85

90

cum iuuene indigno, quem mors tam saeua maneret

95

et domini gladiis tam festinata. sed olim

prodigio par est cum nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena

100

uenator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen,

78. praefecti hic quorum de, praefecti quorum hic aefs. praefecti? procerum optimus Hanow disp. de Iuu. IIII,77 sqq. Grueneberg. 1844. 78 spurium iudicat Heinrich.

atque hic cod. Berolinensis 39.

79. quamquam po: quamque P. ras po: terra P. gerenti P. Ruperti. 92. octoginsima P.

82. mitae PS.

83. ter91. animo 93. his annis H. Valesius.

89. bracchia PS.

96. tam festinata P: iam destinata o, iam designata R. Stephanus, Lipsius epistt. quaestt. IV, 25.

97. est cum nobilitate Pithoeus: est nobilitate P, est in nobilitate pw. 98 Priscian. III, 5, 26 p. 610. nolim Ruperti. gigantis PS: gigantum bcs.

101. intelligit v5. 102. miretur 5.

Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
nec melior uultu, quamuis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque uenter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo,
quantum uix redolent duo funera, saeuior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia uilla,
et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
qui numquam uisae flagrabat amore puellae;

105

110

grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, 115 caecus adulator dirusque a ponte satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque deuexae iactaret basia redae.

nemo magis rhombum stupuit, nam plurima dixit
in laeuam conuersus, at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.
non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo diuinat et “ingens
omen habes", inquit, "magni clarique triumphi.
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Aruiragus. peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes?" hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.

106. saturam S: satyram P. Aen. II, 19. 111. dachis P.

uel lento P, lento S, uegento 5.

cinedo PS.

120

125

107. Seruius ad Verg. 113. ueiento pw schol. ad u. 119.123: 116. e ponte N. Heinsius ad

Ouid. Ib. 420, ac sponte H. Valesius. dignusque in ponte Ruperti, dignus qui a ponte M. Haupt. 117. Aricinas 120. laeuam : laeuo P, Jóvia onomast. Vulcanii. 125. clari magnique d5. 127. excidit aegv5.

arces Ruperti. laeuum ρω. 122. puma S. 'uelaria,

123. ueiento Zo: ue lento P.

126. britanno S: brittanno P. 'britannorum rex arbila' schol.

set P.

'quidnam igitur censes? conciditur?" "absit ab illo
dedecus hoc!" Montanus ait, "testa alta paretur,
quae tenui muro spatiosum colligat orbem;
debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.'
uicit digna uiro sententia; nouerat ille
luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. nulli maior fuit usus edendi

tempestate mea; Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
ostrea, callebat primo depraendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
surgitur, et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem

traxerat attonitos et festinare coactos,

tamquam de Catthis aliquid toruisque Sycambris dicturus, tamquam et diuersis partibus orbis anxia praecipiti uenisset epistula pinna.

adque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et uindice nullo! sed periit, postquam cerdonibus esse timendus coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

133. prometeus P.

130

135

140

145

150

131. testa illa adefs. 134. properare Casaubonus ad Pers. III, 23. Rantzow, Wolfii anall. I p. 511 sq. 135. figuli P: tegulae pabcds. 137. ingluuiem cod. Basileensis 138. famam S. 141. Rutupinoque adfs. 142. de143. echini po: echeni P.

in mg. praehendere P, deprehendere as. 144. proceres po: properes P. exire po: exibere P. 145. consilio Padfw: concilio 5. 147. Catthis S Valla, Pithoeus: ****is P, getis po. tortisque Valla e ms. Ramirez ad Martial. spect. 4, 9 p.7. Sycambris Pahs: Sicambris w, sigambris begs. 148. tamquam et diuersis P: tamquam diuersis @, tamquam a diuersis a5. 149. praecipiti uenis sed P, set p. epistula P: epistola Sw. pinna PS: penna w. 150. ille 5.

SATVRA V.

Si te propositi nondum pudet adque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra,

si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo:

nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia breuior? tantine iniuria cenae?

tam ieiuna fames cum possit honestius illic

et tremere et sordes farris mordere canini.

primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam ueterum capis officiorum.

5

10

fructus amicitiae magnae cibus, inputat hunc rex, et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post si libuit menses neglectum adhibere clientem,

tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,

CC

una simus" ait. uotorum summa, quid ultra

quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne

tota salutatrix iam turba peregerit orbem,

Sat. V. In parasitos de cenis contumeliosis P.

1. Sic Lubinus.

adque eandem S.

est om. 5.

15

20

2 Seruius

ad Verg. Aen. VII, 115. 3. sic Lubinus. 4. ad po: at P, ac f. gabba PSd cod. Vimariensis: Galba w.

de gramm. p. 1976. 9. de media P, dimedia p.

8 Augustin. tantine fa

Heinecke

mes spuria censet Heinrich. 10. cum possit Pfs: cum possis w, quin possis cod. Gothanus 2, quae possit Manso verm. Abhdlgen p. 232, cum pol sit Ruperti, quin poscis? Lubinus, Graeuius epp. IIII p. 193. Heusinger obss. antibarb. p. 363 sq., possis cum anim. p. 82. Heinrich. 12. finge 5. 15. raro adev5. 17. ne pw: nec PS. culcita Po: culcitra 5. egerit : perregeret S, per egeret P.

19. sonum P.

21. per

« PreviousContinue »