Page images
PDF
EPUB

scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
et numquam uisis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum,
quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam non sic igitur mirabere portus,
quos natura dedit, sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae peruia cumbae
tuti stagna sinus. gaudent ibi uertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.

Ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes,

sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque uirentem.
iam sequar, et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parua coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores.
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos

et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint haec, Coruine: Catullus,

pro cuius reditu tot pono altaria, paruos

75

80

85

90

tres habet heredes. libet expectare quis aegram

95

73. Frygibus P.

'aut MIRABILE aut MISERABILE' schol. 75. aequora Spa: equore P.

81. tuti

mirabile Po: miserabile 5. 76. rursum Pbcfgs: rursus w. 77 sq. quae-Italiam Seruius ad Verg. Aen. X, 693. occurrunt @ Seruius: currunt PSbc5. relinquat P, relinqunt p. 80. cumbae Pfg: cimbae p. stagna sinus P5: tuti stacta sinus g, tunc stagnante sinu pw. ibi Pfs: ubi w. 82. cantare cod. Gaulmini ad Eustath. p.44. 84. polubris C. Valesius. 85. mollis Pf: molles pw. 86. prestat Po: restat pg. peracto po: peract✩✩ P, peractum S. 88. facili Burmann ad anth. Lat. II p. 515. 90. omnis Pg: omnes ρω. 91. uncta, nitens H. Valesius.

92 Seruius ad Verg. Aen. III, 136. operatur po Seruius: operantur Pu cod. Monacensis 408, Vlitius ad Grat. cyneg. 42, operitur cod. R. Stephani, Lipsius elect t. I, 8, H. Valesius. 93. ne Lachmann. tibi po: ibi P.

et claudentem oculos gallinam inpendat amico

[ocr errors]

tam sterili
uerum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
legitime fixis uestitur tota libellis

porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furua gente petita
arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Caesaris armentum, nulli seruire paratum
priuato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortes,

partem aliquam belli et euntem in proelia turrem. nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Istrum Pacuuium, quin illut ebur ducatur ad aras

et cadat ante Lares Gallittae uictima, sola

100

105

110

tantis digna deis et captatoribus horum.

alter enim, si concedas mactare, uouebit

115

de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque corpora, uel pueris et frontibus ancillarum

imponet uittas, et, si qua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiua piacula ceruae.

120

96. cludentem g. 99. locuplex P. Gallita Po. Pacius Pf: Paccius po, Pactius 5. 100. libellis PSabcdfo: tabellis g5. 101. promittant PSg5: promittunt w. haecatombem PS, EKATOMBHN bcgh. 104. furua : fu✩ua P, fulua pf5.

lesius.

109. ac P5: ad f, et w. cohortes pw: cohortis P H. Valesius, coortis Lachmann. 110. belliqet P, bellique et f, bellis H. Vaturrem Pgh: turrim 5, turbam afs, turmam bcs. 111. nulla per Istram om. P add. p. Istrum adfg: Histrum bcg5, Istram p5. 112. Pacuuium po: Pacubium P. 113. cadet S. Gallittae cs: Gallitae Po. 114. deis Po: diis p. 116. et po: ut P,

illut Pg: illud pw. sola Pfgs: sacra w.

aut 5.

laudo meum ciuem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,
delebit tabulas, inclusus carcere nassae,

post meritum sane mirandum, atque omnia soli
forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus
incedet uictis riualibus. ergo uides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
uiuat Pacuuius, quaeso, uel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam, nec ametur ab ullo!

125. Pacuuio po: Pacubio P. 128. Pacuuius po: Pacubius P.

125

130

127. opere praetium P. tantum υς. 130. exequet P.

I. Iuu. Sat. lib. IIII. explicit. Incipit liber quintus saturarum. P.

136

D. IVNII IVVENALIS

SATVRAR V M

LIBER QVINTVS.

SATVRA XIII.

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori. prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis gratia fallaci praetoris uicerit urna.

quid sentire putas omnes, Caluine, recenti

de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara uidemus quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus aceruo. ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo non debet dolor esse uiri, nec uulnere maior. tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

Sat. XIII.

5

10

2 sq. prima-absoluitur schol. Stat. Theb. III, 4. tur schol. Lucani VII, 784. Macrobius in somn. se- - absoluiulla sibi miseratione parcentis lege hac qua se iudice nemo nocens Scip. I, 10, 12: 'Nec absoluitur.' 4. Seruius ad Verg. Aen. VI, 431. fallacis po Seruii codd.

fallaci Pbcgs: urna PSbgę: urnam w Seruius. 6. fidei po: fide P.

5. retenti Rutgers uarr. lectt. II, 17.
crimine po: criminae P.
11. flagrantior po: flagratior P.
borum dfs.

9. ac iam Pw: est iam p, et iam 5. 12. uiri po: ueri P. 13. la

particulam uix ferre potes, spumantibus ardens
uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum. stupet haec, qui iam post terga reliquit
sexaginta annos, Fonteio consule natus.

an nihil in melius tot rerum proficit usus?
magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
uictrix fortunae sapientia; ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae
nec iactare iugum uita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem
perfidiam fraudes atque omni ex crimine lucrum
quaesitum et partos gladio uel puxide nummos?
rari quippe boni, numero uix sunt totidem quot
Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.
nunc aetas agitur, peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa
nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum diuumque fidem clamore ciemus,
quanto Faesidium laudat uocalis agentem
sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis
quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?

15

20

25

30

35

proficit PS5: proficis w. Dresdensis D. 153: 'gutta 19. equidem abds.

18. an PSg5: at pw, ad f, ut a, ac 5. usus: usu Pw. post h. u. addit cod. cauat lapidem, consumitur anulus usu.' 20. dicimus abcs. 25. puxide S: p✩xide P, buxide f, pixide p, pyxide w. 26. numero uix sunt totidem Pw: numerum uissunt totidem f, in numerum iussi totidem g, numerus uix est totidem codd. Vimensis, Norimbergensis 1, Gudianus 2, Pithoeus, numeres, uix sunt Schurzfleisch. quot po: quod P. 27. hostia Pfg. 28. nunc P: non ad Heinecke anim. p. 19, nona pw, noua 5. non alias f prob. Boissonade ad Nicet. II p. 320 sq. 32. Faesidium Pw: Fesidium S, Fessidium 5. dignissime schol. Pers. V, 31. 34 om. 5.

33. dic

« PreviousContinue »