Page images
PDF
EPUB

barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum
initius id sane. quid? non et stigmate dignum
credidit? huic quisquam uellet seruire deorum!
sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis
fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.
has toliens optata exegit gloria poenas!

185

“Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos!"

hoc recto uultu, solum hoc et pallidus optas.

sed quam continuis et quantis longa senectus

190

plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas,
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
in uetula scalpit iam mater simia bucca.
plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo;
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput madidique infantia nasi,
frangendus misero gingiua panis inermi.
usque adeo grauis uxori natisque sibique,
ut captatori moueat fastidia Cosso.
non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia. nam coitus iam longa obliuio, uel si

181. Aelio P.

195

200

183. quid? Weber animm. p. 16 sq.: quod Pw. quandoque et Heinecke anim. p. 97. 184. credidit Po: crederet pcdfhs. 189 spurium habet Heinrich. hoc recto w: hoc recto P, arrecto Grotius ad eu. Luc. 18, 13. hoc altus caelum intuens sonus hoc et pallidus optas f, hoc altus caelumque tuens hoc pallidus optas codd. Iunii et Basileensis, hoc altus caelumque tuens hoc e qoas schol. a. 191. taetrum P. aniles N. Heinsius apud Burmannum ad anth. Lat. I p. 516. 194. thabraca PSgh: tabracha f, Tabraca w. 198. labra fhs. 199. madidique po: madidaque P. 202. captatori pw: captori Ph.

193. et

200. miseris b5. moueat pw: moueant P.

204 sq. nam-neruus Priscian. X, 9, 54 p.908.

coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid, quod merito suspecta libido est,
quae Venerem adfectat sine uiribus. aspice partis
nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas,
sit licet eximius, citharoedo, situe Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri,
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus? clamore opus est, ut sentiat auris,
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Oppia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscribserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus,
percurram citius quot uillas possideat nunc,
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius

205

210

215

220

225

207. aliquit g.

situe Seleu

exaudiet Pbg:

205. coneris pw Priscian: conuersi P, conetur 5. 211. citharoedo P: cithaedo f, citharoedus pw. cus w: siue Seleuco P, siue Seleucos g, siuae eleuco coraules f, 214. cornichines PS. 216. quot pa: quod Pg.

siue Seleucus aps. exaudiat w.

[ocr errors]

217. iam in cor

pore Pbcdfs: iam corpore aghw. 220. quot po: quod Pfg. Oppia PSfs: Eppia gh, Yppia as, Ippia pcds, Hippia 5. *egros p. uno tutor P [glossa 222. quot po: quod Pfg. basilius Sg. 223. quot po: quod Pfg.

221. quot po: quod Pfg. ad Hirrus].

quot po: quod Pfg. exsorbeat pw.

exorbeat PS:

224. Hamillus PS: amillus bche, camillus f.

225. quot pw: quod Pfg.

227. umero P; humero pw.

pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni

membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina seruorum nec uultum agnoscit amici,
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos,
quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo
heredes uetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu uiuentibus, ut renouata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra ueste senescant.
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum uitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit adque suos iam dextra computat annos,
quique nouum totiens mustum bibit. oro, parumper
attendas, quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo.

or is P.

230

235

240

245

250

255

229. capiunt 5. 230. caene P. diducere Pg: deducere pw. 231. ad quem po: at quem P. 232. mater ieiuna po: materiae luna P. 238. Phialen PSg5: Pialen abcdo, Pialem fs. 240. sunt po: sint P. 241. funera natorum pw: funeratorum P. 245. paedore Wakefield tragoed. del. I p. 183. senescant po: senescat P. 246. quiquam P. tur P. 253. Anthilochi P. cum P: nam w. 255 Seruius ad Verg. Aen. IX, 497.

251. qu✩era254. socio 5.

haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
adque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras
Assaraci, magnis sollemnibus, Hectore funus
portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret exstinctus diuerso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas.
longa dies igitur quid contulit? omnia uidit
euersa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iouis, ut uetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

exitus ille utcumque hominis, sed torua canino
latrauit rictu, quae post hunc uixerat, uxor.
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis
respicere ad longae iussit spatia ultima uitae.
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus uicta Carthagine panis
hinc causas habuere. quid illo ciue tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
si circumducto captiuorum agmine et omni
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico uellet descendere curru ?

260

265

270

275

280

263. quo

259. haectore Pd.
cadentem Seruius ad Verg. Aen.
274. iusti quem uox fa-
iustificanda P. uox mox iustifi-

258. incolumi P: incolomi pf. non P: quo iam . 266. et I, 1. schol. Stat. Achill. IIII, 277. cunda dfs. iusti facunda pw: canda susp. Pithoeus. Salonis bcs. 276. paludes pw: pa278 sq. quid-terris Priscian. VII, 13, 68 p. 766. opimam Priscian. XI, 9, 33 p. 929. 282 sq. schol. Lucani 1, 256. teutonico pw: textonico P, teutonico f.

ludis P.

280 sq. et

prouida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica uota
uicerunt, igitur fortuna ipsius et urbis
seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer, et iacuit Catilina cadauere toto.

Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum uidet anxia mater, usque ad delicias uotorum. cur tamen," inquit, corripias? pulchra gaudet Latona Diana.”

сс

сс

sed uetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
accipere adque suam Rutilae dare. filius autem
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet. rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,
praeterea castum ingenium uultumque modesto
sanguine feruentem tribuat natura benigna

larga manu quid enim puero conferre potest plus
custode et cura natura potentior omni?
non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris
improbitas ipsos audet temptare parentes.
tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum
deformem saeua castrauit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

285

290

295

300

305

292. con

284. moestae Ruhnkenius ad Vell. Pat. II, 48, 2, pullae Herelius. 287. Chethegus P. 288. Catilina po: Catilina P. ripias g. 293. optari P. 294. Verginia acds: uirginea PX, uerginea p, Virginia . 295. ad quae P. 296. aegregii P. 299. Sabinos Pfg: Sabinas w N. Heinsius ad Ouid. am. II, 4, 15. Schrader obss. p.80. 300. modesto Pg: modestum pw. 301. sanguine po: sanguinem PS. 303. custode* P. 304. uiro correxi: uiros Pbcgs, uiris adfo N. Heinsius ad Ouid. her. XIIII, 104. 305. inprobitas f. temptare Pfg. 306. ephoearce P. 308. loripedem uel fs.

bum P.

307. seua P.

« PreviousContinue »