Page images
PDF
EPUB

spes homini: caulis miseris atque ignis emendus.
optima siluarum interea pelagique uorabit
rex horum, uacuisque toris tantum ipse iacebit.
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa.
nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos
ponit apros, animal propter conuiuia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum pauonem in balnea portas.
hinc subitae mortes adque intestata senectus,
et noua nec tristis per cunctas fabula cenas,
ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
posteritas; eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti uitium stetit, utere uelis,
totos pande sinus. dicas hic forsitan "unde
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi, quodcumque animo flagrante liberet,
simplicitas 'cuius non audeo dicere nomen?
quid refert dictis ignoscat Mucius an non
pone Tigellinum, taeda lucebis in illa,
qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
et latum media sulcum deducis harena."

?'

139. edit. et quis Marcilius ad Horat. sat. II, 8, 30.

feret 5.

[ocr errors]

135

140

145

150

155

153. nunc

ferat Pw: 141. animal natum schol. Cruq. ad Horat. carm. I, 27, 1. 143. Phocas art. IV, 4 p. 1706. Schol. Pers. III, 98. crudum po Phocas: crudus P. 145. et Pubdeg: it po. caenas P. 148. facient cupientque P5: cupient facientque w. 150. dicas pw: dic✩s P. 151. materiae est 5. Grangaeus. audent Graeuius. 155. lucebit degs Gronovius ad Senec. de ira III, 3. 156. qua stans exardet, qui fumat et late deducit Didot. pectore P: gutture pw. qua (uel et) fixo Hauthal ad Pers. p. 197 ss. fumat Voss. ad Catull. p. 42. 157. deducis 5 Gesner ad Plin. paneg. 33, 3: deduci⋆ P, diducit 5 Heinsius ad Ouid. met. IIII, 375, deducet 5. et latus mediam sulcus diducit arenam Lipsius ad Senec. de ira III, 3 Scaliger ad Sueton. Ner. 16, Euseb. p. 181, de em. tempp. p. 441 Ferrar. electt. II, 7, et

cc

qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur
pensilibus plumis, atque illinc despiciet nos?
cum ueniet contra, digito compesce labellum.
accusator erit, qui uerbum dixerit 'hic est.'
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli grauis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus.
ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa:
inde irae et lacrimae. tecum prius ergo uoluta
haec animo ante tubas. galeatum sero duelli
paenitet." experiar quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis adque Latina.

SATVRA II.

Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent

160

165

170

latum media sulcum qui fecit arena Dorleans ad Tac. ann. I p. 143, et latum media sulcum pix ducit arena Withof coniectt. I p. 109, et latum media sulcum quae ducit arena Porson tracts p. 109 cl. class. journ. VIII p. 178. XXVI p. 375 sq., sulcum dant lucis Dobree aduu. II p. 387, et latus in media sulcum diducit arena W. class. journ. V p. 415 sqq., aut latus media sulcus te ducet arena Heindorf apud E. G. Weberum, et latum media in sulcum te ducit arena Hauthal ad Pers. p. 197 ss. us. 157 spurium habet Struue p. 47. 158. uebatur P: uehetur o. 159. despiciat 5 Heinrich. 160. ueniat 5. contra st! digito Burmann. ad anth. Lat. I p. 630. Plathner, cum uerbum dixeris Ruperti. hic st! Heinsius apud Burmann. l. 1. que Heinrich obss. in auctt. uett. p. 108. 167. tacita po: taci✩a P. 168 s. tecum tubas Priscian. XVIII, 8, 70 p.1138. 169. animo ante tubas v Curio: animo ante tubam Heinrich comm. I p. 44, anim ante tuba, ag, animo ante tubas uel anime ante tubas codd. Prisciani l. l., anime ante tubas Valla ex antiquissimis codd., animante tuba Pw. 170. paenitet PS: penitet g. quid po: qui P. Sat. II. De filosofis obscenis Pb.

162.

161. si uerbum dixerit uerbum P: uerum po. rutilum 5. 164. undam

1. hinc po: hic P. glacialem P, glaciale p.

qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum est,
si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit,
et iubet archetypos pluteum seruare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis
inter Socraticos notissima fossa cinaedos.

5

10

hispida membra quidem et durae per brachia setae

promittunt atrocem animum, sed podice leui

caeduntur tumidae medico ridente mariscae;
rarus sermo illis et magna libido tacendi
adque supercilio breuior coma. uerius ergo
et magis ingenue Peribomius. hunc ego fatis
inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
dat ueniam: sed peiores, qui talia uerbis
Herculis inuadunt et de uirtute locuti

clunem agitant. "ego te ceuentem, Sexte, uerebor?"
infamis Varillus ait, "quo deterior te?
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
quis caelum terris non misceat et mare caelo,
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?

15

20

25

5. inuenias Po: inuenies 5. 6. Aristotelen PSg: Aristotelem w. Simmiam uel H. Valesius. picta conemit P. 7. puteum H. Valesius. cl.anthas P, cloanthas po. 8. fronti 5. 10. Sotadicos Leopard. emendd. XIII, 10. 12. podicae P. 16. Peribomius poS: Peribomus P, Peribonius 5. hoc Rosenbaum, die Lustseuche im Alterthum p. 162 sq. 17. quem Ruperti. uultu po: uultum P, cultu H. Valesius. 23. Ethiopem P. 24 om. a 2 m. add. w. Graccos 5. seditione querentes P. 25. 26 schol. Lucani I, 323. 26. si homicida 5 C. Barth aduu. mss. CLVIII, 19 Scriuerius. 27. Claudius 5. Lucani I, 326. Syllae PS5: Sullae w.

28. schol.

qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras omnibus adque ipsi Veneri Martique timendas, cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam solueret et patruo similes effunderet offas." nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?

Non tulit ex illis toruum Laronia quendam clamantem totiens "ubi nunc lex Iulia? dormis?" adque ita subridens "felicia tempora, quae te moribus opponunt! habeat iam Roma pudorem. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde

30

35

40

haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
quod si uexantur leges, at iure citari

ante omnes debet Scantinia. respice primum
et scrutare uiros. faciunt hi plura, sed illos
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges:
magna inter molles concordia. non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam,
Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.
numquid nos agimus causas, ciuilia iura
nouimus, aut ullo strepitu fora uestra mouemus?
luctantur paucae, comedunt colyphia paucae.
uos lanam trahitis calathisque peracta refertis

45

50

29. tragico nuper 5. 30. reuocabat Pithoeus: reuoca at P, reuocarat po. 31. ipsi Pug: ipsis w. 34 sq. uictos condemnant Scauros Scriuerius. 36. Laronia Po: Lauronia 5. 37. quid nunc Cort. ad Lucan. I, 681. 38. adque ita Po: ad quem 5. 41. spirant opobalsama P. 43. ac iure S, unde reposui at iure: ac iura Po. 44. Scantinia Pw: Scatinia 5. respice po: respicere P. 49. Tedia : Media SP, Meuia p. 50. Hispo pw: Hippo S, Hipo P. 53. colyphia Po: coliphia 5, coloephia Valla. post 53 legitur in cod. Mazarineo: spicum illustre tenens splendenti pectore uirgo. 54. calatisque P.

כן

uellera, uos tenui praegnatem stamine fusum
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice pellex.
notum est, cur solo tabulas impleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit magno quae dormit tertia lecto;
tu nube adque tace, donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'
Fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
damnetur, si uis, etiam Carfinia, talem
non sumet damnata togam. "sed Iulius ardet,
aestuo." nudus agas, minus est insania turpis.
en habitum, quo te leges ac iura ferentem
uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum positis audiret uulgus aratris!
quid non proclames, in corpore iudicis ista
si uideas? quaero an deceant multicia testem?
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci,

55

60

65

70

75

80

55. praegnantem P? [cf. I, 122. VI, 405.]. 56. Priscian. VI, 11, 63 p. 707. VII, 2, 8 p. 731. Paenelope P. 57. cortice 5. paelex P, pelex_w. 60. eris dormis Probus. Tertia . 68. Pollitas P, Pollucas p5, Polluicas seu Polliucas w, Pollinas v, Pollenias V. S. Beck obss. phil. in Sutt. Iuuen. II (Altorf. 1732) p. 23. moecha po: moeca P. Fabulla S: *abulla P, Labulla pw. 69. Carphinia 5, Carfania Cuiac. obss. XXVI, 38. nia Po infamia 5. insania turpis? Heinecke anim. p. 12. 76. deceat Ps. 80. porrigine po: pr.rigine P, prorigine 5, prurigine v cod. Voss. apud Burmann. ad Seren. Sam. 35.

71. insa

« PreviousContinue »