Page images
PDF
EPUB

ardet adoratum populo caput, et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli pelues sartago matellae.
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bouem, Seianus ducitur unco
spectandus. gaudent omnes.

quae labra, quis illi
uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
delator? quibus indicibus, quo teste probauit?”
'nil horum, uerbosa et grandis epistula uenit

a Capreis.' "bene habet, nil plus interrogo." sed quid
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
fauisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium fasces legiones omnia, nunc se
continet adque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. "perituros audio multos."
'nil dubium, magna est fornacula, pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obuius aram.
quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax

[blocks in formation]

64. matellae g Boissonade ad Herodian. p. 295. Weber animaduu. p.5 sqq.: M. conchae breues aut uasa turpia'. schol., metellae f, patellae Po. 65. laurus Ph: lauros pw.

duc-bouem Ser

uius ad Verg. Aen. IX, 628. 66. Seranus ducitur unco schol. Cruq. Hor. c. 1, 35, 20. Seranus f. 70. indicibus Pw: indiciis pbs. probauit pw: probabit P. 71. nil po: nihil P. epistula Pg. 72 sqq. sed-damnatos schol. Cruq. Hor. c, I. 28,25. 73. Remi PSg: tremens @ Oudendorp ad Apul. met. IIII p.365, fremens 5, Remens N. Heinsius ad Ouid. fast. III, 131. 74. norsia P, nyrtia, nurtia gh, nutria f, Nursia w. 76. ac ipa fsS. 78. effudit PSg: effugit w. 81. panem Pfg: pan pw. perituros audio multos Priscian. XVIII, 27, 284 p. 1205. dulus mi po: pallidus mihi P. 83. bruttidius gh.

82. palli

fugit

ocius Dorleans ad Taciti ann. III p. 421.

ut male defensus! curramus praecipites et,
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius
ceruice obstricta dominum trahat. hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura uulgi.
uisne salutari sicut Seianus, habere
tantundem, adque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis augusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? uis certe, pila cohortes,
egregios equites et castra domestica? quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?

huius, qui trahitur, praetextam sumere mauis,
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, uasa minora
frangere pannosus uacuis aedilis Ulubris?
ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et impulsae praeceps immane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios euertit, et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
summus nempe locus nulla non arte petitus
magnaque numinibus uota exaudita malignis.

85

90

95

100

105

110

87. in ius Po: intus g, in huius f, huius bchs. 88. obstricta P: adstricta w. 90. habere PSbgw: haberi pf5 N. Heinsius ad Ouid. trist. I, 8, 44, hauere Lachmann. 91. summas Pg:

hii P.

seclas f, sellas w. Plin. paneg. p. 112. uerisim. IIII, 10. tantum pfw.

93. augusta P5: angusta fgo Arntzen. ad 94. chaldeo P. uis ducere pila Scioppius coxohortes P, cohortis f5. 97. tanti Pgs:

99. trahitur P.

ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat, quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, quem sequitur custos angustae uernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons.

115

ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam

120

sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

сс

'o fortunatam natam me consule Romam!"

Antoni gladios potuit contemnere, si sic
omnia dixisset. ridenda poemata malo,
quam te conspicuae, diuina Philippica, famae,
uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,
quem pater ardentis massae fuligine lippus
a carbone et forcipibus gladiosque parante
incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
et curlum temone iugum uictaeque triremis

125

130

135

112 sq. Seruius ad Verg. georg. II, 498. ac uulnere Pfs: et uulnere, ac sanguine gh, et sanguine 5 Seruius Io. Saresberiensis policr. II, 15. Ñ. Heinsius ad Claudian. Stilic. II, 16. 113. ac bc. 114. ac famam pw: aut famam P. 115. quinquatribus pw: quinqua*** P. 116. parcam P, Graeuius epp. III p. 193. N. Heinsius epp. IIII p. 194. 197. ad Ouid. fast. III, 829: partam po. 119. leto P: loeto p. 123 Priscian. VII, 4, 13 p.735. XII, 5, 22 p. 946. 125. conspicue P. 131. paranti Pg. 132. tuto Vulcano Iacobs (Matthiae misc. phil. I p. 84 sq.). uolcano f. 133. tropaeis Pug: trophaeis pwΣ. 134 sqq. et fracta — aplustre Seruius ad Verg. Aen. XI, 9. casside pw: C✩✩✩de P. pendet Seruius.

aplustre et summo tristis captiuos in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis adque laboris

inde habuit. tanto maior famae sitis est quam uirtutis; quis enim uirtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda ualent sterilis mala robora fici,

140

145

quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulchris.
expende Hannibalem, quot libras in duce summo
inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro
percussa Oceano Niloque admota tepenti,
rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

150

transilit. opposuit natura Alpemque niuemque,
diducit scopulos et montem rumpit aceto.
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
"actum," inquit, "nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus et media uexillum pono Subura."

136. captiuos P.

145.

155

137. haec s. 138. et Padfs: ac bcgw. 143 sq. titulique-custodibus Priscian. VII, 7, 33 p. 748. 144. ad quae po: atque Pcf. robora Ρ in litura. fici P5: ficus w. 146 eici uoluit Pinzger de uss. spur. p.12. 147. quot po: quod Pfg. 149. percussa Po: perfusa pgs. 150 Priscian. VI, 5, 26 p. 689. prorsus Freinshem. ad Flor. II, 6, 2, uersus H. Valesius, furuos Aethiopum ad populos Iacobs (Matthiae misc. phil. I p. 85 sq.). altosque P: aliosque @ Priscianus Weber animaduu. p. 14 sq., albosque Plathner, Iacobs. 151. pyraeneum P. 152 Priscian. VII, 10, 51 p.757. adposuit niuemque schol. opposuit Po: imposuit Priscianus, adposuit 153. diducit PS: deducit f, diduxit 5.

Lucani I, 481.

schol. Luc.

elefantos Pf.

et

aceto schol. Lucani I, 183. 255. rumpit Padfs: rupit bcgw schol. Lucani. schol. Lucani IV, 658 apud Weber praef. p. XLI tamquam Iuuenalis laudat: deductisque uiam scopulis sibi fecit aceto. 155. actum Ps: acti fgw.

inquit p: inquid Pfg.

o qualis facies et quali digna tabella,

cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem

nempe et in exilium praeceps fugit adque ibi magnus
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat uigilare tyranno.
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor
anulus. i demens et saeuas curre per Alpes,
ut pueris placeas et declamatio fias!
unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi,
ut Gyari clausus scopulis paruaque Seripho;
cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur,
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax
audet in historia, constratum classibus isdem
suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis

158. getula Pf.

160

165

170

175

180

160. fugit Pbcgs: abit ads. habitatque ibi f.
164. non tela ads.
166. i om. P,
i saeuas cod. Vim. Burmannus ad
168. pelleo Pf, peleo p5.
170. gyare
paruaue H. Valesius.

162. iugulare bcg5.
a 5, o cod. Vimariensis.
anth. Lat. I p.510.

clusus g.

171. ur

creditur mendax schol. Lu

nam Dorleans ad Taciti ann. III. p.329.

Pf, cyare g.

173. sunt acds.

cani II, 677 ubi olim

VIII, 7, 34 p. 802.

hominis 5.

172. sarcofago Sf.

om. 174 sq. uelificatus—historia Priscian.
uelificatus Athos Priscian. VIII, 4, 20 p. 794.
idem g.
176. subpo-

175. constratum pw: contractum P.
situm f. 177 sq. epotaque-prandente Priscian. IX, 9, 49 p. 869.
XVIII, 15, 132 p. 1159. 180. chorum PSw, quorum f.

uire

pw: : seruire P.

sae

« PreviousContinue »