Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

M. TULLII CICERONIS

() PERA OMNI A.

VOLUMINIS SECUNDI

PARS PRIMA.

ORATIO N E S.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

PRO

P. Q U I N T T 0,

ORATIO PRIMA.

ARGUMENTUM. Cum olim annos aliquot inter Sex. Nævium præconem et C. Quintium

de plebe Romana hominem societas rerum, quæ in Gallia comparabantur, fuisset, moritur C. Quintius, fratremque Publium testamento heredem facit. Dissoluta hoc modo societate, judicio primum de communi dividundo, h. e. si quæ de communis prædii divisione lites inter socios ortæ essent; dein, si quid ab alterutro deberetur, pro socio judicio vel arbitrio, h. e. judicio societatis, si quis scil. socium fraudasset, disceptandum erat. Hoc cum sumtis intra parietes domesticos arbitris transigi non potuisset, resque aliquandiu in vadimonium fuisset, quod permittente prætore alter alterum vadatus erat, h. e. fidejussores s. vades postularat, qui alterum vadimonium obiturum suo periculo præstarent, idque vadimonium sæpenumero dilatum esset ; tandem Ser. Nævius, L. Scipione C. Norbano Coss. cum P. Quintius in Galliam profectus esset, testes complures sumsit, se vadimonium stitisse, P. Quintium deseruisse. Eam testationem cum ad P. Burrienum Prætorem edidisset, postulavit ex edicto Prætoris, ut sibi Quintii bona, quasi latitantis debitoris, possidere liceret. Prætor, qui deserti vadimonii tabulas testimoniumque audiret, neminem porro, qui absentem Quintium defenderet, adesse videret, ei possessionem decernit. Ita Nævius dies triginta possedit : quibus exactis, eadem bona proscribit, auctionemque in diem certam constituit. Cum ecce tibi Sext. Alphenus Quintii se procuratorem esse denuntiat, statimque et libellos dejicit, et puerum, quem Nævius abducebat, eripit ; seque paratum esse judicio Quintium defendere, profitetur. Hunc Nævius in jus ad P. Burrienum vocat : petit, ut si velit Pro socio judicio P. Quintium defendere, judicatum solvi satisdet, h. e. sponsores det locupletes, qui præstarent, tantum solutum iri suo periculo, quantum judicio facto solvi oporteret, si Quintius damnaretur. Alphenus satisdare non recusat, dum idem vicissim Nævius faciat. Solos enim eos tantum satisdare, quorum bona er edicto possessa essent: hæc autem non fuisse ex edicto possessa, paratum se defendere. Prætor qui possessionem decreverat, et possessa fuisse bona intelligebat, decernit, ut solus Alphenus satisdet: qui tum, quasi injustum Prætoris decretum esset, tribunos pleb. appellat. L. Brutus e decem unus ostendit se intercessurum, nisi quid inter eos. VOL. II.

B

[ocr errors]

a.

conveniret. Convenit igitur ut idibus Septemb. id est, sex sep-
temve post mensibus P. Quintius judicio se sisteret. Venit
Quintius, rebus sæpe dilatis, tandem, in jus ad P. Dolabellam
Prætorem urbis, M. Tullio, Cn. Dolabella Coss. itur. Ibi Nævius,
judicium communi dividundo postulat, cum eo, ut Quintius satisdet,
quippe cujus bona ex edicto possessa sint. Quintius satisdare recu-
sat, quasi sua bona er edicto possessa non sint. Dolabella decernit,
ut aut satisdet, aut sponsionem faciat, i. e. certam pecuniam consti-
tuat, quam perdat, si sua bona ex edicto possessa sint. Sponsio-
nem facere Quintius maluit. Judicium ergo constituitur : daturque
hoc negotium C. Aquilio Gallo, tum juris civilis scientia inprimis
claro : qui tres secum in consilium Juris consultos adhibuit, M. Mar-

cellum, P. Quintilium et L. Lucullum, coram quibus ea res acta est. p. 1. QUÆ res in civitate duæ plurimum possunt, hæ con

tra nos ambæ faciunt in hoc tempore, summa gratia, et 1

eloquentia: quarum alterum, C. Aquilli, vereor; alteram I metuo. Eloquentia Q. Hortensii ne mel in dicendo im

pediat, nonnihil commoveor: gratia Sex. Nævii 2 ne P. 2 Quintio noceat, id vero non mediocriter pertimesco. Neque 3 hoc tantopere querendum videretur, hæc summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria. verum ita se res habet, ut ego, qui 4 neque usu satis, et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer: P. Quintius, cui

tenues opes, nullæ facultates, exiguæ amicorum copiæ sunt, 3 cum adversario gratiosissimo contendat. Illud quoque no

bis accedit incommodum, quod M. Junius, qui hanc causam, Aquilli, 5 aliquoties apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus, et in hac multum, et sæpe versatus, hoc tempore abest, nova legatione impeditus: et ad me ventum est, qui, ut summa haberem cetera, 6 temporis quidem certe vix

satis habui, ut rem tantam, tot controversiis implicatam, 4 possem cognoscere. Ita, quod mihi consuevit in ceteris

1 in dicendo]. Sic edd. R. B. Ven. et: non semper Cicero et alii Latinita1480. Mediol. Junt. &c. item Mss. qui- tis auctores dicunt neque-neque : sed dam. restituitque Grævius. Vulgo in etiam, ut semel tantum neque sit, alabest: quod est durius.

tero loco alia particula, ut h. l. Sæpe 2 ne P. 0.] Ed. Wald. ne potius notatum hoc Criticis, vid. y. c. Cortius Quintio. quam corruptionem hujus ad Sall. Jug. 74. pr. prænominis et in aliis libris reperi. 5 aliquoties apud te egit] Nec ta

3 hoc-hac) Durior mihi videtur hæc men peroravit, ut diserte dicit c. 10. pronominis ejusdem talis tam exiguo male Manutius ad ampliationem judiintervallo repetitio ; et hanc formam, cum refert. hoc qucrendum, sequitur legitime, quod 6 temporis quidem certe] Sic itehæc s. in illis sunt. Forte aut hoc de rum c. 15. Grævius ibi certe delet: hic lendum, aut pro eo hæc scribendum, et non: quanquam ibi etiam durius est, alterum hæc delendum: aut sic: neque quam h. I. Potest utique abesse certe: t. g. videretur, hac ; aut sic: neque nec quisquam desideraret, si abesset. hæc, tantopere q. videretur, summa in sed respondet Græco fin da, quod ad

tempus attinet, ejus certe &c. Et 4 neque usu s. et ing.) Ne quem im- pluribus locis reperitur sic apud nopediat hæc paullo durior ratio neque strum.

illis esse.

« PreviousContinue »