Page images
PDF
EPUB

a.

Patrem occidit Sex. Roscius. 26 Qui homo? Adolescen- 14 tulus corruptus, et ab hominibus nequam inductus? 27 an-39 nos natus magis quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax, et sæpe in cæde versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum, et æris alieni magnitudo, et indomitæ animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria, purgavit Erucius, cum dixit, hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates porro quæ possunt esse in eo, qui (ut ipse accusator objecit) ruri semper habitarit, et in agro colendo vixerit? quæ vita maxime 28 disjuncta a cupiditate, et cum officio conjuncta. Quæ res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio objecit? 40 Patri, inquit, non placebat. Patri non placebat? quam P. 25. ob causam? necesse est enim, eam quoque justam, et magnam, et perspicuam fuisse. Nam, ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis: sic hoc verisimile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis, et magnis, et necessariis. Rursus igitur 41 eodem revertainur, et quæramus, quæ tanta vitia fucrint in 29 unico filio, quare is patri displiceret. At perspicuum est, nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa, quem procrearat. At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud jam perspicuum profecto est, si neque amens pater, neque perditus filius fuerit; neque odii causam patri, neque sceleris filio fuisse. Nescio, inquit, quæ causa 15 odii fuerit: fuisse odium intelligo: quia antea, cum duos 42 filios haberet, illum alterum, qui mortuus est, secum omni tempore volebat esse, hunc in prædia rustica relegarat. Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. Ille, quomodo crimen commenticium confirmaret, non inveniebat: ego res tam leves qua ratione infirmem ac diluam, reperire non possum. Quid ais, Eruci? tot prædia, tam pulcra, tam 43 fructuosa Sex. Roscius filio suo, relegationis ac supplicii gratia, colenda ac tuenda tradiderat? Quid hoc? Patresfa

26 Qui home] Ed. W. quia. an voluit dare quis homo.

27 annos natus magis qu.] Negant latine dici, annos magis quadr. Sane exemplum aliud mihi non occurrit. At recte dicitur annos amplius quadraginta. Edd. Rom. W. Br. &c.item Junt. Ms. Gu. habent major. male. Aldus magis dedit.

28 disjuncta a cupiditate] Abest edd. pr. et Ms. Gu. a, absorptum a finali verbi disjuncta: addidit Junta, post Aldus. Mox est addi vult Hoto

mannus post cupiditate, aitque sic ha-
bere veteres omnes. Ego in nullo re-
peri. In ed. W. omissum est conjuncta,
quocum fortasse et est excidit, quod
in Ms. Gu. manus secunda, sed antiqua
correctoris addidit.

29 unico filio] pro uno, ut est etiam
Verr. I, 41. nam unicus hic non potest
esse, ut Lambino visum, in sensu usi-
tato, egregius, carissimus; non sinunt
sequentia. Sed interdum unicus et
unus a librariis permutata sunt, per
inscitiam latinitatis.

p.

16

milias, qui liberos habent, præsertim homines illius ordinis, ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse, filios suos rei familiari maxime servire, et in prædiis 44 colendis operæ plurimum studiique consumere? An amandarat hunc sic, ut esset in agro, ac tantummodo aleretur ad villam ut commodis omnibus careret? Quid? si constat, hunc non modo colendis prædiis præfuisse, sed certis funb. dis, patre vivo, frui solitum esse? tamenne hæc attenta vita et rusticana, relegatio atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id, quasi novum, reprehendis: quod benivolentia fit, id odio factum criminaris: quod honoris causa pater filio suo concessit, id 45 eum supplicii causa fecisse dicis. Neque hæc tu non intelligis; sed usque eo, 30 quod arguas, non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes, verum etiam contra rerum naturam, contraque consuetudinem hominum, contraque opiniones omnium. At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quæso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias. non enim 46 exprobrandi causa, sed commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit, ut patre certo nascerere, ex quo intelligere posses, qui animus patrius in liberos esset: at natura certe dedit, ut humanitatis non parum haberes. eo accessit studium doctrinæ, ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Cæcilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chærestratum? (nam, ut opinor, hoc nomine est.) alterum in urbe secum honoris causa habere? 47 alterum rus supplicii causa relegasse ? Quid ad istas ineptias abis? inquies. Quasi vero mihi difficile sit, quamvis multos nominatim proferre (ne longius abeam) vel tribules, vel vicinos meos, qui suos liberos, quos plurimi faciunt, agricolas assiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere, odiosum est, cum et illud incertum sit, velintne hi sese nominari: et nemo vobis magis notus futurus sit, quam est hic Eutychus; et certe ad rem nihil intersit, utrum hunc 26. ego comicum adolescentem, an aliquem ex agro Vejente a. nominem. Etenim hæc conficta arbitror a poëtis esse, ut

effictos nostros mores in alienis personis, expressamque 48 imaginem nostræ vitæ quotidianæ videremus. Age nunc, refer animum, sis, ad veritatem, et considera, non modo in Umbria, atque in ea vicinitate, sed in his veteribus munici

30 quid arguas, non habes] Verum est quod arguas, ut et alibi correximus. Sic infra c. 36. ecquid habes, quod di

cas, et alibi centies. Sed sæpe et libri in hac forma fluctuant.

piis, quæ studia a patribusfamilias maxime laudentur. Jam profecto te intelliges, inopia criminum, summam laudem Sex. Roscio vitio et culpæ dedisse. At non modo hoc pa- 17 trum voluntate liberi faciunt: sed permultos et ego novi, et, nisi me fallit animus, unusquisque vestrum, qui et ipsi incensi sunt studio, quod ad agrum colendum attinet; vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur. Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium, quo stu-49 dio, et qua intelligentia esse in rusticis rebus? ut ex his propinquis ejus, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es, quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur, qui huic nullum prædium reliquit, et artificium obliviscatur, et studium deponat, licebit. Quod tametsi miserum et indignum est; feret tamen æquo animo, judices, si per vos vitam et famam potest obtinere: hoc vero est, 31 quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter prædioruin bonitatem et multitudinem, et, quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi: ut parum miseriæ sit, quod aliis coluit, non sibi, nisi etiam, quod omnino coluit, crimini fuerit. Næ tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis tempo- 18 ribus natus esses, cum ab aratro arcessebantur, qui consu- 50 les fierent. Etenim, qui præesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium, quem sua manu spargentem semen, qui missi erant, convenerunt, hominem turpissimum at- b. que inhonestissimum judicares. At hercule majores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant. itaque ex minima tenuissimaque republica maximam et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose colebant: non alienos cupide appetebant: quibus rebus, et agris, et urbibus, et nationibus, rempublicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. Neque 51 ego hæc eo profero, quo conferenda sint cum hisce, de quibus nunc quærimus: sed ut illud intelligatur, cum apud inajores nostros summi viri clarissimique homines, qui omni tempore ad gubernacula reipublicæ sedere debebant, tamen in agris quoque colendis aliquantum operæ temporisque consumserint; ignosci oportere ei homini, qui se fateatur esse rusticum, 32 cum ruri assiduus semper vixerit: cum præsertim nihil esset, quod aut patri gratius, aut sibi jucundius, aut re vera honestius facere posset. Odium igi-52 tur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur,

31 quod ferri non potest] Puteanus et Lambinus malebant ferre. speciose. Sed potuit in genere et absolute dicere, quod proprie ad Roscium pertinebat.

32 cum ruri assiduus semper v.] Semper mihi glossam olet. Pro cum Ursinus malebat qui. quod placet, quia statim sequitur cum.

Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud? Immo vero, inquit, est. nam istum exheredare in animo habebat. Audio: nunc dicis aliquid, quod ad rem pertineat. nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta. Convivia cum patre non inibat. quippe qui ne in oppidum quidem, nisi perraro, veniret. Domum suam istum non fere quisquam vocabat. nec mirum, qui neque in urbe 19 viveret, neque revocaturus esset. Verum hæc quoque tu intelligis esse nugatoria. Illud, quod coepimus, videamus; quo certius argumentum odii reperiri nullo modo potest. 53 Exheredare pater filium cogitabat. Mitto quærere, qua de causa: quæro, qui scias: tametsi te dicere atque enumerare causas omnes oportebat. et id erat certi accusatoris officium, p. 27. qui tanti sceleris argueret, explicare omnia vitia atque pecacata filii, quibus incensus parens potuerit animum inducere, ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum ejiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur. quæ sine magnis hujusce peccatis accidere potuisse 54 non arbitror. Verum concedo tibi, ut ea prætereas, quæ, cum taces, nulla esse concedis. Illum quidem voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo affers, quare id factum putemus? Vere nihil potes dicere. Finge aliquid saltem commode: ut ne plane videaris id facere, quod aperte facis, hujus miseri fortunis, et horum virorum talium dignitati illudere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam? Nescio. Exheredavitne? Non. Quis prohibuit? 33 Cogitabat. Cogitabat? cui dixit? Nemini. Quid est aliud, judicio ac legibus, ac majestate vestra abuti ad quæstum atque ad libidinem, nisi hoc modo accusare, atque id objicere, quod planum facere non modo non possis, 55 verum ne coneris quidem? Nemo nostrum est, Erucí, quin sciat, tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse. vident omnes, qua de causa huic inimicus venias. sciunt, hujusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est? ita tamen quæstus te cupidum esse oportebat, ut horum existimationem 20 et 34 legem Remmiam putares aliquid valere oportere. Accusatores multos esse in civitate utile est, ut metu contineatur audacia: verumtamen hoc ita est utile, ut ne plane illudamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam. verumtamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret. tametsi miserum est, tamen ei, qui hunc accuset, possim aliquo modo ignoscere. cum enim aliquid habeat, quod

33 Cogitabat. Cogitabat?] Sic edd. R. Br. 1480. Med. Junt. Ms. Gu. At Ald. alterum omisit, ut ed. W. Restituit Victorius, sequente P. Manut. Post iterum Hotomannus.

34 legem Remmiam] Sic Ms. Gu. a m. pr. edd. pr. nisi quod ed. W. corruptius renuas. Memmiam induxit Aldus. Vetus restituit Gruterus. De lege ipsa v. Clav.

possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. Quare facile omnes pati-56 mur, esse quamplurimos accusatores: quod innocens, si ac-b. cusatus sit, absolvi potest; nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest. Utilius est autem absolvi innocentem, quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur, et canes aluntur in Capitolio, ut significent, si fures venerint. At fures internoscere non possunt. significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerint: et, quia id est suspiciosum, tametsi bestia sunt, tamen in eam partem potius peccant, quæ est cautior. Quodsi luce quoque canes latrent, cum deos salutatum aliqui venerint; opinor, iis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum, cum suspicio nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. 57 Alii vestrum anseres sint, qui tantummodo clamant, nocere non possunt: alii canes, qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis præberi videmus: vos autem maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde si voletis, etiam tum, cum verisimile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote. id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis, ut arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare, aut quomodo, ac tantummodo sine suspicione latrabitis: crura quidem vobis nemo suffringet; sed si ego hos bene novi, litteram illam, cui vos usque eo inimici estis, 35 ut etiam eas omnes oderitis, ita vehementer 36 ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fortunas vestras, accusare possitis. Quid mihi ad defendendum dedisti, 21 bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? Ne 58 exheredaretur, veritus est. audio. Sed qua de causa vereri debuerit, nemo dicit. Habebat pater in animo. Planum fac. nihil est: non, quicum deliberarit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. Cum p. 28. hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis? ego, quid acceperim, scio: quid dicam, nescio: unum illud spectavi, quod Chrysogonus ajebat, neminem isti patronum futurum de bonorum emtione, deque ea societate nemi

35 ut eas omnes &c.] Edd. pr. hic valde corruptæ sunt. Lectio, quæ nunc est, est ab Aldo, eaque et in scriptis reperta. Hotomannus malebat alias omnes: quod consentit vestigiis primæ lectionis calumniis, pro eas omnes, receperuntque Lamb. Aldus jun. Sed mihi et eas et alias friget, sufficit etiam; quod languet, si eas aut alias additur.

36 ad caput affig.] Sic Ms. Gu. et

edd. pr. pleræque. At ed. W. affrin-
gent. Med. affingent, quod ex illo fa-
ctum videtur. Affrangere et affrin-
gere, pro allidere, adfligere, dixere la-
tini, sed non hujus ætatis. 4ffigere
quidem mihi non satis commodum vi-
detur, malimque affligent: cui verbo
sæpe in libris alterum substituitur, ut
exemplis pluribus ad Livium notavit
Drakenborchius.

a.

« PreviousContinue »