Page images
PDF

cxigua utilitas sit, vix credideris. Certe non his, sed simplicioribus scientiae nostrae elementis in succum et sanguinem versis iuris auditores, postquam ad forum accesserunt, in litteris retinebuntur.

Sane meliorem librum studiisque privatis magis adaptatum quam Gai Commentarios etiamnunc non habemus, cum Iustiniani libro ita coniungendum, ut perpetua utriusque Institutionis comparatio et historiae iuris et perpetui in utramque Institutionem commentarii loco habenda sit. Quod ut oculis simui et animis iuvenum uno adspectu imprimeretur, viri doctissimi Kleuze et Boe-fckijig novais* JflgittuttOfles .'e fl^i-et lustiniani libris componere (Beroliui apud Reiinernm *1B24.- IW*} studii^cunt; quae tamen neque commode compositae er.a"$";"ntq)ie""qood;a<" ;texkim attinet, hodie sufficiunt. Idem fere dicendum esfde Wve-S^lagroate (rtSJitutionum B. I. Polenaarii (Lugd. Bat. 1876), Iicet\&ectmdum-gtujtemundi apographum non sine arte crifica edito. Mihi certe" iri "uSUnr' iscJiibfarifm editio synoptica alia ratione instituenda videbatur, quam parare ausus sum, non ut cum tantis viris in arte critica certarem, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefacerem aditum, cui etiamnunc Iustiniani verba inscribi possent: „si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore via ductus, sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset." (Inst. I. 1. §2.)

lam dc singulis opusculi partibus breviter rationem reddam.

II. Codex manuscriptus Veronensis membranaceus ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno MDCCGXVI a Niebuhrio inventus est. Qui cum in transcursu bibliothecam capitult episcopalis Veronensis lustrabat, in hunc codicem incidit, eiusque unum folium a sese transscriptum cum Savinio communicavit. Quo facto statim apparuit hunc codicem rescriptum sub quibusdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones continere (vide Zeitschr. fur gesch. Rw. III. 129 seq., 140 sq., 165 sq., 172).

Academia Scient. Regia Borussica codicem tanti habuit, ut viros doctos Veronam niittere constituerit, ubi opus studio Goeschenii et Hollwegii ita perfectum est, ut plcraque omnia quae temporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenio simul operis edendi munus iniunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Membranarum ipsarum ratio talis est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hieronymi partim epistolas partim alia quaedam exhibel. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceptis tribus fere foliis, reliqua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II parte extant Primitlvus codex foiia formae quadratae mediae 129 comprehendisse videtur, ex quibus tria e codice ut nunc est deperdita sunt: unum tamen extra codicem alia via nobis servatum est. Folium enim singulare, Codici Veronen8i olim iunctum, in quo de praescriptionum et interdictorum iure exponitur (nunc Gai IV. § 136 — 144. med.), iam Maffeius in opusculis ecclesiasticis (historia teologica Trento 1740. p. 61. 90.) publici iuris fecerat.

Ex his 251 paginis sexaginta integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ita quidem, ut saepissime altera scriptura alteram tegat, Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo se continuerunt, ut veterem scripturam abluendo delerent, sed eam in aversa cuiusque fere folii pagina, quae pilosa oiim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factuni est, ut magna pars foliorum ter scriptorum, et nonnulla etiam bis scripta, nnnc aut penitus legi non possint, aut nibil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exhibeant. Restant post tot tantosque virorum doctorum labores in universum 37 fere paginae desperatae, quas suis locis adnotavimus.

Gaiani operis scriptura litterarum uncialium antiquitate et elegantia insignis est; litterarum forma, siglarum indoles et frequentia nec non initialium figura talis est, ut Niebuhrius codicem Iustiniani tempore antiquiorem arbitretur assentiente generatim Koppio.

In codice etsi tam initium quam finem commentariorum Gai superesse constat, tamen titulus operis universi non reperilur: singulorum quinetiam iibrorum inscriptiones desideranlur. Rubiicae hic illic inveniuntur, plerumque numero apposito, quasi titulorum divisionem indicantes. Quas valde dubium est a Gaio ipso profectas esse. Sunt enim partim non apte positae (v. gr. ad Gai I. § 13.), in universum autem in primis paginis ultra modum cumuiatae, cum in aliis operis partibus, ubi vel maxime necessaria erat articulorum distinctio, nulla omnino reperiatur. Multo frequentiu3, ubi nova incipit materia, vacua linea praecedit. In articulorum exitu unum, aliquando duo puncta posita inveniuntur. Praeterea nullo omnino interpungendi genere usus est librarius: nec singula quidem verba intervallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto uno folio quod 23 versus habet. Singuli versus plerique 39 literas complectuntur. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque articuli littera maiore forma, ultimae versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

III. Ex hoc igitur codice prima prodiit editio ita inscripta: „Gai Iustitutionum Commentarii IV e codice rescripto bibliothecae capitularis Veronensis auspiciis Regiae Scient. Acad. Borussicae nunc primum editi. Berolini apud G. Reimerum MDCCCXX". Poslhac Frid. Bluhmius codicis locos dubios vel omnino non explicatos denuo inspiciendi consilium cepit, cuius schedulas annotalionesque Goeschenius diligentissime in usum secundae cdilionis (a, 1824) convertit. Secuta est tertia editio quam Goeschenii morte interruptam absolvit Car. Lachmannus. (Bonnae apud Marcum. 1842. 8.)

Editiones Goeschenianas in plurimis secuti sunt posteriores editores, ct paragraphorum quoque distinctionem Goeschenii auctoritate introductam retinuerunt, quac iu posterioribus editionibus passim auclae et litteris a et b subdivisae sunl. In grammatica ratione Goeschenius ubique fere ad Codicis exeraplum se conformavit et sciipturam retinuit vel minus usitatam atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in Praefatione (ed. III.) v. g. praegnas et praegnaws, nanc- et nactus, eis et ?°is, trciscere et /terciscere, prefewdere et prendere, diminuere et dzminuere, parentu/n et pareniium, volgo et vwlgo, apurf et aput, sed et set, proxwmus et prox/mus, adfectus et a/Tectus, inponere et injponere, inpensa et impensa etc. Perpauca conslantiae gratia mutdvit. Praeterea saepe in Codice confunduntur ae et e, b et v, d et t, c et g, v. gr. deverc, de?itor, prouare, ser&us, ftitiufli; quae iam Goeschenius tacite correxit, recepla scribendi forma ab ipso libiario magis frequentata.

Recenliores editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos elucet Phil. Ed. Huschke, qui praeter editiones suas iuris Anteiustinianei permulta eaque ingeniosa ad Gaium iliustrandum contulit in variis scriptis (Zur Kritik und Interpretation von Gaius' Institutionen, Studien des rdm. Rechts. Wratislav. 1830. pag. 1G8—336; Kritische Bemerkungen zum IV. Buch der Institutionen des Gaius, Geschichtl. Zeitschr. XIII, pag. 248—388; Gaius, Beit.riige zur Kritik und zum Versliindniss desselbtn, Lips. 1855). INitidissirnas ediliones ad usum academicum specialiter adaptatas, locoriun similium uberrima collectione el tabulis systematicis adornatas, paravit Ed. Boecking, qui in Praefatione ceteras editiones enumerat.

Recentissimis editionibus novum subsidium praebuit Apographuni Studemundi, qui annis 1866. 1867. 1868 Codicem Veronensem denuo inspexit, et mira acie tam oculi quam ingenii permulta primus vidit, dubia removit, plurima a prioribus editoribus tentata explosif, et fructum adrairabilem iaboris iussu Academiae Regiae scientiaruni Bor. publici iuris fecit sub titulo: Gaii Institutionum Commenlarii quattuor, Codicis Veronensis denuo collati apograpbum confecit Gnilelmus Studemund (Lips. apud Ilirzelium, MDCCCLXXIV.), a bibliopola quoqut splendide adornatum, praemisso prooemio, iu quo omnia ad Codicem pertinentia accuratissime enarrantur, adiecto indice notarum et indice orthographico. Quem librum secuta esl edilio praestantissima ab ipso Studemundo et Paulo Kruegero parata (Berolini apud Weidmannos 1877) in qua difficiliorem interpolandarum lacunarum partem suscepit Paulus Krueger, speciali simul commentatione critica (Kritische Untersuchungen im Gebiet des rom. Rechts 1870) de Gaio eximie merilus. Sludennindianae editioui inserta est epistula critica Thcodori Mommsenii ad viginti sex difficiliores Gai locos spectans. Novas ediliones ad apographum Studemundi curaverunt etiam Ed. Huscbke et B. I. Polenaar, de quibus infra verba faciam.

IV. Post tantain clarissiraorum virorum operam novam editionem synopticam in usum scholarum paraturo editio Studemundi et Kruegeri, collato apographo, praecipuum mihi fundamentum fuit, iusta ratione tamen habita ea varielate lectionum, quas Huschke in editione recentissima (Lips. 1878) aut retinuit aut notas proposuit. Nec utique neglexi, quae Polenaar in Syntagmate Institutionum Gai (Lugduni Batav. 1876. sqq.) praeeunte Goudsmit proposuit, quem non raro secutus sum in explodendis glossematis, licet sexcenties glossemata in codice Veronensi latere non crediderim.

Complura tamen, quae a prioribus editionibus in usum vocata erant in hoc Syntagmate, nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripluram nec paginis codicis indicandis, nec lineolis, nec asteriscis onerare volui, quibus animus adolescentium a verborum tenore avertitur: neve complicala lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperatos in annotationem reiicere malui. Quibus Iectionis irapedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Sequor praeterea rationem a Goeschenio Iraditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constat, admitterem litteris cursivis distincta. — Sed illam regulam „ut rerum novarum et ineertarum nihil Gaio adfingeretur nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptorum certis testimoniis confirraatum esset," non stricle tenui. Nimirum ipsi qui eam sequi voluerant, viii gravissimi, non solum vocabula, sed integros versus et commata ex coniectura suppleverunt. Quae ratio paulo audacius adhiberi potcst editioni usui tironum accommodalae, quibus multa commata inutilia sunt, ni lacunas expleveris. Id solum cavendum est, ne supplementa talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mcra, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ea litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primn adspectu cuius originis et generis sint planissime pateat.

Triplici igitur typorum genere usus sum:

1. typis qui vulgo vocantur aatiquis, seu rectis vuigaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant; quibus in hac secunda editione et ea expressi quae sola ratione orthographica vel notarum vel mendorum librarii consuetorum respectu correcta sunt et plane dSidtpoQa videntur;

2. typis cursivis sev italicis, ad ea exprimenda, quae in Codice non extant, sed vel ductibus codicis aliquatenus indicata, vel ex orationis tenore satis certa, vel locorum cognatorum testimoniis firmata videntur;

3. typis cursivis minusculis, in iis guae ex mera coniectura recepta sunt. Uncinis [] more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt,

sed eiicienda videntur.

In locis dif&cilioribus libera ex coniecturis aliorum eligendi facultate etiamnunc usus sum. Ubi gravioris momenti videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi signis *) **) ff) appositis. Apparatum criticum, tironibus semper odiosum, iam multo simpliciorem prodire, Studemundi indefessis laboribus debemus.

Ut in annotatione critica cavendum erat, ne notae textum premerent: ita subnotandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis afferant, quas litte ris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non longius arcessita maleria onerare. Proxime cognatos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectionem Hoeckingius composuit, plura eliam ex Schradeii Institutionum editione -maiore addere poteram. Sed quamvis breviter et succincte similes locos annotemus, tamen nimia eorum ubertate ,,statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi 6nerabimus et desertorem studiorum efiiciemus." Saepissime Digestorum fragmenta citavi, quae quidem Institutionum fines non multum egrediantur; frequenter Ulpiani librum singularum Regularum et Pauli Sententias, quibus comparandis etiam tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Vaticana et Collationem. Gai Epitomes verba supplendarum lacunarum causa apposui. Varronis, Festi, Boethii, vel etiam Ciceronis locos plerumque ad verbum exprimere malui. Librorum aditu difflciliorum mentionem facere consulto vitavi. Semper in mente retinui ipsam utriusque Institutionis synopsin commentarii perpetui loco esse. Lacunis minoribus expletis suaviorem et fructuosiorem librum studiosae legum iuventuti praeberi non posse, quam Gaium nostrum cum Institutionibus lustiniani apte compositum, persuasum habeo.

V. lustiniani Institutiones cum Gai Commentariis ita composui, ut singula commata ulriusque libri studiosae legum iuventuti articulatim aute oculos ponerentur. In quarum recensione, ut fas est, nunc Pauli Kruegeri textum recepi, ratione tamen habita Ed. Schraderi editionis (Berol. apud G. Ileimerum 1842. 4.) eiusque commentarii. Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum lectionum satis tenuem delectum exhiberem, (quas uncis inclusas et litteris cursivis expressas in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum, praecipue ex Digestis depromptoruin, quos in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur. Quibus cur Ulpiani et Pauli libellos addiderim, iam ratio reddenda erit.

VI. Ulpiani liber singularis regularum iam pridem quasi compendium habitum est Institutionum, quibuscum ille in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt, apud (Jlpianum plerique omnes redeunt. Et recte Mommsenius monet Gai rationem et Ulpiani non aliter fere differre, ac differant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris enucleati. Gai igitur sermo commodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani regulae „ea brevitate, perspicuitate, proprietate conscriptae sunt quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo."

Persuasit mihi idem auctor Ulpiani librum non casu et iniuria librorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegisset inperfectum ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, atque ipsae gravissimae: divisio hominum, divisiones rerum, divisiones adquiskionum, divisio successionum in testamentarias et quae ab intestato verriunt: cum tamen in eo fragmento regularum quod in Digestis relieraum hahemus (fr. 25. D. de 0. et A.) a divisione actionum incipiat more solito. Maioris momenti est, quod ubicunque Uipianus ius quod tradebat in desuetudinem abisse confessus erat, ibi in libro quatem habemus

« PreviousContinue »