Page images
PDF
EPUB

fr. 21. Patronus si clienti fraudem fecerit sacer esto. (VII. 17.)

Servius ad Virgil. Aeneid. VI. 609. Ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est:,,Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto." Si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres tantum est clientem quantum filium fallere. Cf. Mommsen Forschungen I 384.

fr. 22. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto. (VII. 11.)

Gellius XV. 13. § 11. Ex iisdem tabulis id quoque est: Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, (fatiatur Schoell pag. 92.) inprobus intestabilisque esto.

Gellius VII. (VI.) 7. § 2. Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae supra ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilisque una omnium feminarum ut sit, datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae. Contrarium est in XII tabulis scriptum:,,Inprobus intestabilisque esto.“

Cf. Inst. II. 10. pr. Gai fr. 26. D. qui testamenta fac. poss. (28. 5.) fr. 23. De poena falsi testimonii. (VII. 12.)

Gellius XX. 1. § 53. An putas,

si non illa etiam ex XII tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset, et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?

Cicero de offic. III. 31. § 111. Nullum enim vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII tabulis. fr. 24. De homicidio. (VII. 13.)

[ocr errors]

Cicero pro Tullio. XXI. 51. Quis est, cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad XII Tabb. revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? Tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt; nam lex est in XII Tabb.: si telum manu fugit magis quam iecit.

Cicero de Oratore III. 39. 158: Nonnumquam brevitas translatione conficitur, ut illud: si fugit.

Cicero Topic. XVII.: iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris, fortunae; ex quo aries subicitur ille in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam iecit.

Cf. Festum v. Subici. Subigere.

fr. 25. De malo veneno. (VII. 14.)

Gaius libro IV ad L. XII Tab. fr. 236. pr. de V. S. Qui venenum dicit adiicere debet, utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt. fr. 26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitet. (IX. 6.)

Porcius Latro Declamat. in Catilinam c. 19. Primum XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret. fr. 27. Ut sodalibus legem sibi ferre liceat. (VIII. 2.)

Gaius libro IV. ad L. XII. Tab. fr. 4. D. de collegiis. (47. 22.) Sodales sunt qui eiusdem collegii sunt, quam Graeci taqiar vocant. His autem potestatem facit Lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse, rel.

TABULA IX.

fr. 1. Privilegia ne inroganto. (XI. 1.)

fr. 2. De capite civis, nisi per maximum comitium, ne ferunto. (IX. 4.)

Cicero pro domo c. 17. Vetant XII tabulae leges privis hominibus irrogari. (Non sunt enim generalia iussa, neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Gell. X. 20. § 4.)

Cicero de Legg. III. 19. § 44. Tum leges praeclarissimae de XII tabulis translatae duae: quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Et nondum natis seditiosis Tribunis plebis, ne

cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse; in privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? cum legis haec vis, sit scitum et iussum in omnes. Ferri de singulis, nísi centuriatis comitiis, noluerunt: descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Cicero pro Sestio c. 30. § 65. Cur, cum de capite civis (non disputo cuiusmodi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et XII ta bulis sancitum esset, ut neque privilegium irrogari liceret, neque de capite nisi comitiis centuriatis rogari, rel.

(Cicero de Legg. III. 4. § 11. has leges proponit: Privilegia ne irroganto; de capite civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto.)

Cicero de Republ. II. 31. § 54. ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus.

Cicero ibid. c. 36. § 61. quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis romani, nisi comitiis centuriatis, statui vetaret. fr. 3. Ne iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam accipiat. (IX. 3.) Gellius XX. 1. § 7. Dare autem scriptum esse in istis Legibus (sc. XII tab.) quid existimari potest? nisi duram esse legem putas quae iudicem arbitrumve iure datum qui ob rem dicendam [iudicandam? Huschke Gaius 131 sq.] pecuniam accepisse convictus est capite punitur etc.

fr. 4. De quaestoribus parricidii et de provocatione. (IX. 4.)

Pomponius fr. 2. § 23. D. de origine iuris. (1. 2.) Quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum. Cf. Cicero de Rep. II. 31. (cit. ad IX. 2.) Festus v. Parrici. Quaestores (ad VIII. 24.)

fr. 5. De eo qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit. (IX. 7.) Marcianus fr. 3. pr. D. ad L. Iuliam maiest. (48. 4.) Lex XII tabularum iubet eum qui hostem concitaverit, quive civem hosti tradiderit, capite puniri. fr. 6. Ne indemnatus interficiatur.

Salv. de Gubern. Dei VIII. 5. Interfici... indemnatum quemcumque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt.

--

Cicero in Pisonem XIII.: indemnati civis proscriptio. Coll. Cic. pro domo IV. 9. fr. 9. D. qui test. fac. p. (28. 1.) Cf. Schoell p. 58. qui hunc locum ad homicidium trahere vult.

TABULA X.

Sed

fr. 1. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. (X. 2.) Cicero de Legg. II. 23. § 58: Sed quaero quidnam sit in legibus. ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum.,,Hominem mortuum," inquit Lex in XII, in urbe ne sepelito, neve urito": credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit:,,neve urito," indicat, non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. (Totum huius tabulae argumentum tractat Cicero de Legg. II. c. 23. 24. cf. Zeitschr. für Gesch. R.Wiss. XI. 38-42.)

fr. 2. Hoc plus ne facito. Rogum ascea ne polito. (X. 4. 5.)

Cicero de Legib. II. 23. § 59. Iam cetera in XII minuendi sunt sumtus, lamentationisque funeris, translata de Solonis fere legibus. Hoc plus," etc. (cf. citt. ad fr. 3 sq.)

[ocr errors]

fr. 3. 4. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento; et de funerum sumlu. (X. 6. 7.)

Cicero de Legg. II. 23. § 59. Extenuato igitur sumptu, tribus riciniis, et tunicula purpurae, et decem tibicinibus tollit (lex XII T.) etiam lamentationem: mulieres genas ne radurto, neve lessum funeris ergo habento. L. Aelius: lessum quasi lugubrem eiulationem, ut vox ipsa significat: quod eo magis íudico verum esse, quia lex Solonis id ipsum vetat.

So

Cicero de Legg. II. 25. § 64. Nam de tribus riciniis, et pleraque illa, lonis sunt; de lamentis vero expressa verbis sunt: ,Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento."

GNEIST INSTITUTIONES.

[ocr errors]

]**

Festus v. Recinium, omne vestimentum quadratum, ii qui XII interpretati sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. (Müll. p. 274.)

Festus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Müll. 273.)

Plinius Hist. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant; XII tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 606. Moris fuit apud veteres, ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel gladiatorum; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. Tamen sciendum cautum lege XII tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis: „Mulier faciem ne carpito."

Cicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (concessus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem.

fr. 6. De unctura, circumpotatione, respersione, coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unctura: quae servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur].

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam nunc Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Müll. p. 158.) Plinius Hist. Nat. XIV. 2: Numae regis Postumia Lex est: Vino rogum ne respergito."

[ocr errors]

fr. 7. Qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei. (X. 11.)

Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei. (cf. Schoell 155, Mommsen Staatsr. I. 143.) Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita.

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet.

fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecti plures sternantur. (X. 12.) Cicero de Legg. II. 24. § 60. Ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est.

fr. 9. Neve aurum addito. cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset: ,,Neve aurum addito;" quam humane excipit altera lex:,,Quoi auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto."

fr. 10. Ne rogum bustumve novum propius LX pedes adiciatur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adici aedes alienas invito domino, incendium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11. 8.)

fr. 11. Ne forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61 Quod autein forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (se. lex XII), tuetur ius sepulcrorum.

Festus v. Forum, sex modis intellegitur. Quarto, cum id forum antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulcri dici solet. (Müll. p. 84.)

Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et

sepultus, diciturque bustum quasi bene ustum; ubi vero combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulcra vocamus. (Müll. p. 32.)

TABULA XI.

fr. 1. Ne patribus cum plebe conubium sit. (XI. 2.) Livius IV. 4. Hoc ipsum, cemviri tulerunt? Dionysius Halic. Χ. 60. Οἱ δὲ περὶ τὸν ̓Αππιον τοὺς λοιποὺς συγγράψαν τες νόμους ἐν δέλτοις δυσί, καὶ ταύτας ταῖς πρότερον ἐξενεχθείσαις προσεθή καν' ἐν αἷς καὶ ἴδε ὁ νόμος ἦν, μὴ ἐξεῖναι τοῖς πατρικίοις πρὸς τοὺς δημοτικοὺς ἐπιγαμίας συνάψαι." [Sed Appius eiusque collegae, cum reliquas leges in duabus Tabulis scripsissent, has quoque illis decem prioribus addiderunt; in quibus haec quoque lex erat:,,Ne patriciis conubia cum plebeiis contrahere liceret."]

ne connubium patribus cum plebe esset, non De

Cicero de Rep. II. 36. 37: Qui decemviri duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus etiam quae disiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent inhumanissima lege sanxerunt; quae postea plebeiscito Canuleio abrogata est. Cf. Gai ad L. XII Tab. fr. 238 pr. D. de V. S. fr. 2. De intercalando.

Macrob. Saturn. I. 13. § 21: Tuditanus refert, X viros qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores. Cf. Mommsen, R. Chronolog. 31. 210).

fr. 3. De diebus fastis et nefastis.

Cicero ad Attic. VI. I. § 8. E quibus (libris de republ.) unum fotogınóv requiris de Cn. Flavio. Ille vero ante decemviros non fuit. Quid ergo profecit, quod protulit fastos? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. (Cf. Mommsen, Chronol. 31. 210., qui h. 1. calendarium adiectis dierum fastorum nefastorumque notis propositum fuisse censet.)

TABULA XII.

fr. 1. De pignoris capione adversus eum qui hostiam emit etc. (XII. 1.) vid. Gai IV. 28. (cf. Huschke, Nexum p. 204.) Gai fr. 238. § 2 D. de V. S. fr. 2. Si servus furtum faxit noxiamve noxit, noxae dedendum esse. (XII. 4.) Ulpianus fr. 2. § 1. D. de noxal. act. (9. 4.) In lege antiqua (scil. XII tab.), si servus sciente domino furtum fecit, vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis, nec dominus suo nomine tenetur. Sed si placeat, quod Iulianus libro LXXXVI scribit:,,Si servus furtum faxit, noxiamve nocnit," [noxit, Schoell 96] etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, rel.

[ocr errors]

Festus v. Noxia, ut Servius Sulpicius Rufus ait, damnum significat, apud poëtas autem et oratores ponitur pro culpa. At noxa peccatum, aut pro peccato poenam, ut Attius. Item cum Lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi

iubet. (Müll. 174.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 238. § 3. de V. S.: Noxiae appellatione omne delictum continetur. Cf. Gai IV. 76. Marcell. fr. 5. D. si familia furtum. (47. 6.) Pomp. fr. 56. de O. et A. (44. 7.)

fr. 3. Si vindiciam falsam tulit, si velit is.... tor arbitros tres dato; eorum arbitrio.... fructus duplione damnum decidito. (XII. 3.)

Festus v. Vindiciae appellantur res eae de quibus controversia est.

[ocr errors]

ut

in XII: Si vindiciam f. (ut supra verba dedimus ex Müll. pag. 376). Quae Cuiacius observ. V. 21 ita interpretatus est: Si vindiciam falsam tulit, rei sive litis arbitros tres dato, eor. arb. fructus dupl. damn, decidito. Müller (p. 378 not) ita: Si vind. fals. tulit, stlitis et vindiciarum Praetor arb. III. dato, eorum arbitrio possessor (sive reus) fr. dupl. damn. decidito.

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 19. D. de usuris (22. 1.): Videamus an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. etc. cf. Ulp. fr. 9. § 6. D. ad exhib. (10. 4.) Theod. Cod. IV. 19. c. 1. Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur. fr. 4. Ne res litigiosa in sacrum dedicetur. (XII. 2.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 3. D. de litigiosis. (44. 6.) Rem de qua controversia est prohibemur in sacrum dedicare; alioquin dupli poenam patimur.

fr. 5. Quod postremum populus iussit id ius ratum esse. (XI. 1.)

Livius VII. 17. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii Consules creabantur; intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat: in XII tabulis legem esse, ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse.

Livius IX. 34. Nemo eorum [Censorum] XII tabulas legit? nemo id ius esse quod postremo populus iussisset scivit? Imo vero omnes sciverunt; et ideo Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae qua primum Censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus; et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

[Appendicem incertae sedis fragmentorum addit Schoell p. 163. comprehendens hos locos: Festi v. Nancitor. Quando. Sub vos placo. Donati ad Tarent. Eunuch. III. 3. § 9. Ciceronis de Rep. II. 31. de offic. III. 31. Plinii Hist. nat. VII. 60. 212. Gai I. 122. Gai fr. 237. 238. D. de Verb. Sign. (50. 16.) Sidon. Apoll. epist. VIII. 6.]

« PreviousContinue »