Page images
PDF
EPUB

TABULA VII.

fr. 1. Ambitus parietis sestertius pes esto. (VIII. 1.)

Paulus Diac. ex Festo v. Ambitus, proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus. (Müll. p. 16. et eod. pag. 5: ambitus dicitur circuitus aedificiorum patens in latitudinem pedes duos et semissem; in longitudinem idem quod aedificium.)

Varro de L. L. V. 22. Etiam ambitus est quod circumeundo teritur; nam ambitus circuitus, ab eoque XII tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. (Müll. p. 9.)

Lex

Volusius Maecianus de asse: Sestertius duos asses et semissem. etiam XII tabularum_argumento est, in qua duo pedes et semis sestertius pes vocatur. Cf. fr. 14. D. de servit. praed. urb. (8. 2.)

fr. 2. De finium ratione ad exemplum legis Soloniae instituta. (VIII. 3.) Gai libro IV. ad L. XII tab. fr. 13. D. finium regund. (10. 1.) Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est quam Athenis Solonem dicunt tulisse; nam illic ita est: Ἐάν τις αἱμασίαν παρ' ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας· ἐὰν δὲ τάφρον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος ᾖ, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν· ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα δένδρα πέντε πόδας. [Si quis sepem ad alienura praedium fxerit infoderitque, terminum ne excedito: si maceriam, pedem relinquito: si vero aedificium, pedes duos: si fossam aut scrobem foderit, quantum profunditatis habuerint, tantum spatii relinquito: si puteum, sex pedes: at vero oleam aut ficum ab alieno ad novem pedes plantato, ceteras arbores ad pedes quinque.] fr. 3. Hortus. Heredium. Tugurium. (VIII. 6.)

[ocr errors]

Plinius Hist. Naturalis XIX. 4. 50. In XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa; semper in significatione ea hortus; in horti vero heredium.

Festus v. Tuguria, a tecto appellantur domicilia rusticorum sordida. Quo nomine.... tione XII ait etiam... (Müll. p. 355.) cf. Pomp. fr. 180 de V. S. (50. 16.)

Paulus D. ex Festo v. Hortus, apud antiq. omnis villa dicebatur. (Müll. 102.) Idem v. Heredium, praedium parvulum. (Müll. 99.)

fr. 4. 5. Finibus regundis tres arbitros dandos, si vicini iurgant. (VIII. 4. 5.) Cicero de Legg. I. 21. § 55. Ex hac autem non rerum, sed verborum discordia controversia nata est de finibus: in qua quoniam usucapionem XII tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus; nec Mamilia lege singuli, sed ex his (XII tab.) tres arbitri fines regemus.

Nonius Marcellus de proprietate sermonis cap. 5. $ 34. (pag. 430.) Iurgium et lis hanc habent distantiam: iurgium levior res est, siquidem inter benevolos aut propinquos dissensio vel concertatio iurgium dicitur; inter inimicos dissensio lis appellatur. M. Tullius de Republ. Lib. IV.: Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam:,,Si iurgant," inquit. Benevolorum concertatio, non lis, ut inimicorum, sed iurgium dicitur. Et in sequenti: Iurgare igitur Lex putat inter se vicinos, non litigare.

Theod. Arcad. in Theod. Cod. II. 26. c. 5. Cunctis motionibus et machinis amputatis, finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus, ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare etc.

Cf. Rudorff Gromatische Institutionen p. 433 sqq.

fr. 6. De viae latitudine. (VIII. 10.)

Gaius fr. 8. D. de servitut. praed. rustic. (8. 2.) Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet; in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim.

Varro de L. L. VII. 15. Anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo; ab eo leges iubent in directo pedum octo esse, in un

b*

fracto sexdecim, id est in flexu. (Müll. p. 124.) Cf. Festus v. Viae. Cels fr. 6. in fine D. quemadm. servit. amitt. (8. 6.) Iavol. fr. 13. § 2. 3. D. de serv. praed. rust. (8. 3.)

fr. 7. Quomodo via immunita utendum sit. (VIII. 11.)

Cicero pro Caecina cap. 19. § 54. Si via sit immunita, iubet (lex XII) qua velit agere iumentum.

Festus v. Viae, sunt et publicae per quas ire, agere, vehere omnibus licet: privatae, quibus vetitum uti... praeter eorum quorum sunt privatae. In XII est: Amsegetes vias muriunto: dionisam lapides sunt. omsamdi lapidas. qua volet iumenta agito. (Müll. p. 371.) cf. Zeitschr. für gesch. Rechtsw. XII. 399. XIV. 144. et nunc Mommsen ad Festum, qui locum ita composuit: viam muniunto: si sam (eam) dilapidassint, qua volet iumentum agito. Cf. Festum: Dilapidata, lapide strata.

fr. 8. Si aqua pluvia nocebit. (VIII. 9.)

Pomponius fr. 21. D. de statuliberis. (40. 7.) Et quod ita scriptum est: ,,videbitur," pro hoc accipi debet: videri poterit; sic et verba XII tabularum veteres interpretati sunt: si aqua pluvia nocebit, id est si nocere poterit.

Paulus fr. 5. D. ne quid in loco publ. (43. 8.) Si per publicum locum rivus aquaeductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxa domino sarciatur.

Cicero Topic. c. 9. § 38. 39.

ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae

de coelo veniens crescit imbri; sed propiore loco, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens, eius generis formae, loci vitio et manu nocens; quarum altera iubetur ab arbitro coërceri, altera non iubetur. fr. 9. De arboribus circumcidendis. (VIII. 7.)

Ulpianus fr. 1. § 8. D de arboribus caedendis. (43. 27.) Quod ait Praetor, et lex XII tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur; et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris vicino praedio noceret. Cf. Pomponius fr. 2. D. eod. Paul. S. R. V. 6. § 13. Festus v. Sublucare.

fr. 10. De glande legenda. (VIII. 8.)

Plinius Hist. Nat. XVI. 5. Cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.

Gaius libro IV. ad L. XII tab. fr. 236. § 1. de V. S.: Glandis appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species angodova appellantur.

fr. 11. Venditas res et traditas non aliter emptori adquiri, quam si is pretium venditori solverit vel alio modo ei satisfecerit. (VI. 4.)

vid. Inst. II. 1. § 41. Theophilus h. 1. et Pompon. fr. 19. D. (181.) Sed cf. Ihering, Geist des röm. Rechts II. 568. Exner, Tradition 338.

fr. 12. Statu liberum, emptori dando pec., ad libertatem pervenire. (VI. 3.) Ulpiani fragm. II. 4. Sub hac conditione liber esse iussus, si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet; idque lex XII tabularum iubet.

Cf. Pomp. fr. 29. § 1. Modest. fr. 25. D. de statuliberis. (40. 7.) Statuliber est qui testamento certa conditione proposita iubetur esse liber; et si per heredem stat, quominus statuliber praestare possit quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur. (Festus v. Statuliber Müll. p. 314.)

TABULA VIII.

fr. 1. Si quis malum carmen incantassit quod infamiam faceret alteri, eum fustibus feriri. (VII. 8.)

--

Cicero de Republ. libro IV. apud Augustinum de civit. dei II. 9.: Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt:,,Si quis occentavisset," sive carmen cond disset quod infamiam faceret flagitiumve alteri. (Orell. IV. 1. pag. 476.)

Plinius Hist. nat. XVIII. 2. legum ipsarum in XII. Tab. verba sunt: qui

INCANTASSIT.

[ocr errors]

Horatius Satyr. II. 1. 82: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque sed bona si quis? solventur risu tabulae. Horat. Epistol. II. 1. 152. lex scribi.

Cicero Tuscul. IV. 2. § 4:

[ocr errors]

malo quae nollet carmine quemquam de

quamquam id quidem etiam XII tabulae de

clarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.

Porphyrio ad Horat. Satir. II. 1. 81. in quemquam maledicum carmen scriberet. quitur.

[ocr errors]

Qua lege cautum erat, ne quis Eleganter iurisperitus de Lege lo

Cornutus ad Persium Satir. I. 137. propter quod lege XII tabularum cautum est, ut fustibus feriretur qui publice invehebatur. Porphyrio ad Horat. Epistol. II. 1. 152. Fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

Occentassit antiqui dicebant, quod nunc,,convicium fecerit" dicimus; quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit; quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. (Festus v. Occentassit Müll. p. 181.) Cf. Paul. S. R. V. 4. § 6.

fr. 2. Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto. (VII. 9.)

Festus v. Talionis mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto;" neque id quid significet indicat, puto quia notum est. permittit enim Lex parem vindictam. (Müll. p. 363.)

Gellius XX. 1. § 14. Nonnulla autem in istis Legibus (sc. XII tabularum) nec consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis cuius verba, nisi memoria fallit, haec sunt:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto." Cf. Gai III. 223. (ad v.,,pacit supra Tab. I. 7.) et Cato apud Priscianum cit. infra pag. 240 not. Panl. S. R. V. 4. 6.

Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. (Isidor. Origg. V. 27 § 24.)

[ocr errors]

fr. 3. Manu fustive si os fregit libero CCC, si servo CL poenam subito. (VII. 10.) Paulus de iniuriis (Collat. Il. 5. § 5.) Iniuriarum actio legitima ex L. XII. Tabb.: qui iniuriam alteri facit, V et XX HS poenam subit. fuerunt et speciales velut: manifestos (leg. manu fustive, Lachm.) si os fregit libero CCC, servo CL sestertiorum poenam subito. vid. Gai III. 223. Inst. IV. 3. § 7. Paul. S. R. V. 4. § 6. Gell. XX. 1. 32.

fr. 4. Si iniuriam faxit viginti quinque aeris poenae sunto. (VII. 7.)

Gellius XX. 1. § 12.: Ita de iniuria punienda scriptum est (sc. in XII) „Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto." Cf. Gaius III. 223. Paulus in Collat. II. 5. § 5. cit. Festus v. Vigintiquinque poenae, in XII significat vigintiquinque asses. (Müll. 371.)

fr. 5. Rupit sarcito

[ocr errors]
[blocks in formation]

Festus v. Rupit[ias] in XII significat damnum dederit. (Müll. p. 265.) Festus v. Sarcito, in XII Servius Sulpicius ait significare: damnum solvito, praestato. (Müll. 322.) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad L. Aquil. (9. 2.)

fr. 6. 7. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur; et de pastu. (VII. 5.) Ulpianus fr. 1. pr. D. si quadrupes paup. (9. 1.) Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tabularum descendit; quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Ulpianus fr. 14. § 3. D. de praescr. verb. (19. 5.) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem qua experiri possim; nam neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie, neque de damni iniuriae agi posse.

Cf. Festus v. Pauperies. Noxia. Inst. IV. 9. pr. et Theophil. h. 1.

fr. 8. Qui fruges excantassit.

[ocr errors]

neve alienam segetem pellexeris. (VII. 3.) Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. § 10-17. Quid? Non et legum ipsarum in XII tabulis verba sunt: ,,Qui fruges excantassit." Et alibi:,,Qui malum carmen incantassit."

Seneca Natur. Quaest. IV. 7. Et apud nos in XII tabulis cavetur: Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi imbres cantibus et repelli; quorum nihil posse fieri tam palam est, rel.

Servius ad Virgil. Eclog. VIII. 99. Magicis quibusdam artibus hoc fiebat; unde est in XII tabulis:,,Neve alienam segetem pellexeris."

Augustinus de civit. dei VIII. 19. Eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur. Nonne in XII tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse_conscriptum, et ei qui hoc fecerit supplicium constitutum? (cf. Huschke Gaius pag. 120 not.)

fr. 9. De furto frugum noctu commisso. (VII. 4.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant; gravius quam in homicidio convictum; impubem Praetoris arbitratu verberari, noxiamque duplione decerni. (cf. Gell.' XI. 18. § 8.)

fr. 10. De eo qui aedes acervumve frumenti combusserit. (VII. 6.)

Gaius fr. 9. D. de incendio ruina. (14. 2.) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur; si modo sciens prudensque id commiserit: si vero casu, id est negligentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit, levius castigatur. fr. 11. De arborum iniuria caesarum poena. (II. 11.)

Plinius Hist. Natur. XVII. 1. Fuit et arborum cura legibus priscis; cautumque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris XXV. Cf. Paul. fr. 1. 11. Gai fr: 2. 4. D. arbor. furt, caesar. (47. 7.) Paul. fr. 28. § 6. D. de iureiur. (12. 2.) et Gai Inst. IV. 11.

[ocr errors]

fr. 12. Si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto. (II. 4.)

Macrobius Saturnal. I. 4. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod Decemviri in XII tabulis inusitate „nox" pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: Si nox furtum factum sit [faxsit], si im occisit, iure caesus esto. In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est is, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.

Gellius I. 8. Decemviri in XII tabulis nox pro noctu dixerunt.
Gellius XI. 18. § 7. Decemviri

[ocr errors]

occidi permiserunt, si aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. Paulus in Collat. VII. 3. § 2. Proinde si furem nocturnum quem lex XII tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat; videamus an lege Aquilia teneatur. Pomponius dubitat nunc haec lex non sit in usu.

Seneca Controvers. X. c. ult. Lex quae nocturnum furem occidi iubet, quoquomodo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur.

Cf. Gai fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.) Paul. S. R. V. 24. § 9.

fr. 13. Furem qui telo se defendit iure caesum videri. (II. 8.)

[ocr errors]

Cicero pro Tullio XX. 47: Atque ille mihi legem de XII. tab. recitavit, quae permittit, ut furem liceat noctu occidere, et luci, si se telo defendat. Cicero eod. XXI. 50: Furem luce occidi vetant XII tabniae, nisi se telo defendat, inquit; etiamsi cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, endoplorato hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant.

[ocr errors]

Festus, Sub vos placo, in precibus, id quod supplico, ut in legibus. transque datur et endoque plorato.

Priscianus Gramm. VI. 18. 93: Ennius in XVI. annalium: si luci, si nox. Dubitari potest inde, utrum Lex furem occidere permiserit, si, an vetuerit, nisi. Gaius fr. 54. § 2. D. de furtis. (47. 2.) Furem interdiu deprehensum non

aliter occidere lex XII tabularum permisit, quam si telo se defendat. Cf. citt ad fr. 12. supra et Gai fr. 233. § 2. de V. S. (v. telum.)

--

inter

Gai ad Ed. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.): L. XII. Tabb. furem diu deprehensum ita permittit occidere, si is télo se defendat. Gellius N. A. XI. 18. 6. Xviri tum demum occidi (furem) permiserunt, si aut cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se defenderet.

Cicero pro Milone 9. XII tabb. nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impane voluerunt.

Ulpianus ad Ed. (Collat. II. 7. 3, 2.) furem nocturnum, quem L. XII tabb. omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat.

I. Gothofredus legem restituere valt ita: Si se telo defensint, quiritato endoque plorato, sei im aliquis cum clamore occisit, ioure caesus estod.

fr. 14. De poena furti manifesti. (II. 5—7.)

Gellius XI. 18. § 8: Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (sc. Decemviri) ei cui factum furtum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent: servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam sarciri. Cf. Gai. III. 189. et Huschke, Gaius pag. 121. not.

fr. 15. De furto lance et licio concepto. (II. 9.)

[ocr errors]

Gai. Inst. III. 191, 192. (ibique citt.) Concepti et oblati (sc. furti) poena ex lege XII. tabularum tripli est. Praecepit (Lex), ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo licio cinctus, lancem habens; qui si quid invenerit, iubet id Lex furtum manifestum esse. Cf. ibid. III. 186. 187.

fr. 16. Si adorat furto qnod nec manifestum escit [duplione damnum decidito.] (II. 10.)

Gai Inst. III. 190. Nec manifesti farti poena per legem XII tabularum dupli inrogatur.

Festus v. Nec, coniunctionem grammatici fere dicunt esse disiunctivam cum si diligentius inspiciatur, intelligi possit eam positam esse ab antiquis pro non; ut et in XII est:,,Si adorat furto quod nec manifestum escit." (Müll. p. 162.)

Gellius XI. 18. § 15. Aliis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli (sc. Decemviri).

Cato de R. R. Praef. 1. (cit. ad fragm. 18. infra.)

Adorare, apud antiquos significat agere. (Paul. Diac. ex Festo p. 19.)

fr. 17. Res furtiva ne usucapiatur. (II. 13.)

vid. Gai. II. 45. 49. Inst. II. 6. § 2. 3. Iulian. fr. 33. D. de usucap. 41. 3. fr. 18. De unciario foenore. (III. 2.).

Tacitus Annal. VI. 16.

foenore amplius exerceret.

Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario

Cato de R. R. praef. 1. Maiores nostri sic habuerunt, itaque in Legibus posuerunt, furem dupli damnari, foeneratorem quadrupli. (Cf. Gai IV. 23. Huschke Nexum p. 116 sqq.)

fr. 19. Dupli condemnatio ex causa depositi. (III. 1.)

Pauli S. R. II. 12. § 11. (ex Collat, X. 7.) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur. (cf. Gai IV. 9. Rudorff Zeitschr. für gesch. R. XIV. p. 461 sqq. Muther Sequestration § 20.)

fr. 20. De tutore suspecto, et de condemnatione in duplum. (VII. 16.)

Ulpianus fr. 1. § 2. D. de susp. tut. (26. 10.) et Inst. I. 26. pr.: Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere.

Tryphoninus fr. 55 § 1. D. de administr. et per. (26. 7.) Sed si ipsi tutores rem pupilli farati sunt, videamus an ea actione quae proponitur ex lege XII tabularum adverans tutorem in duplum singuli in solidum teneantur?

Cic. de offic. III. 15. § 61. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis et circumscriptio adolescentium Lege Laetoria etc.

« PreviousContinue »