Page images
PDF
EPUB

Sic enim sunt opinor verba Legis:,,Aeris confessi rebusque iure iudicatis" et c. quae supra fr. 1-4. scripta sunt. (in versu 4 tamen alii legunt: quis endo eo in iure vindicit cf. Schöll pag. 92). Cf. Gellius XV. 13. Gaj III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. 1.)

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in vinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. I. § 46. 47. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nundinis continuis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem (cf. fr. sequ.)

fr. 6. TERTIIS NUNDINIS PARTES SECANTO. SI PLUS MINUSVE SECUERUNT SE FRAUDE ESTO. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47-49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt: Nam si plures forent quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare:,,Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."

Quintil. Instit. Orat. III. 6. § 51. Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tertullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, et in pudoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut ,,adversus hostem aeterna auctoritas."

Gaius libro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50. 16.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos partus interficere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scil. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (letatus? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior et foedior natus est. Dionys. Halic. II. 15. (de lege Romuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare ἀνάπηρον ἢ τέρας εὐθὺς ἀπὸ γονῆς] adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rossbach Röm. Ehe not. 147.

fr. 2. Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto. (IV. 3.)

Ulpiani fr. X. 1: Filius ter mancipatus, ter manumissus, sui iuris fit; id enim lex XII tabularum iubet his verbis: SI PATER FILIUM TER VENUNDUIT, FILIUS A PATRE LIBER ESTO. (de forma futuri venunduvit vide Schöll pag. 83.) Cf. Gai. I. 132. IV. 79.

Dionysius Halicarn. II. 27. Θεραπόντων μὲν γὰρ ὁ πραθεὶς ἅπαξ, ἔπειτα τὴν ἐλυθερίαν εὑράμενος αὑτοῦ τὸν λοιπὸν κύριος ἐστιν· υἱῶνδ ̓ ὁ πραθεὶς ὑπὸ τοῦ πατρός, εἰ γένοιτο ἐλεύθερος, ὑπὸ τῷ πατρὶ πάλιν ἐγίνετο. κὰν τὸ δεύτερον ἀπεμπωληθείς τε καὶ ἐλευθερωθεὶς δοῦλος ὥσπερ ἐξ ἀρχῆς τοῦ πατρὸς ἦν.

[ocr errors]

rov

μετὰ δὲ τὴν τρίτην πράσιν ἀπήλικτο τοῦ πατρός. Τοῦτον τὸν νόμον – δέκα ἄνδρες ἅμα τοὺς ἄλλοις ἀνέγραψαν νόμοις· καὶ ἔστιν ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν λεγοpévov dáðɛnα deltov. (Nam servus semel venditus, deinde libertatem adeptus, in posterum est sui iuris; at filius a patre venditus, si liber fuisset factus, redibat in potestatem patris: et iterum venditus et libertate donatus servus patris, ut ante fiebat; sed post tertiam demum venditionem ex patris potestate exibat. Hanc Legem Decemviri inter ceteras retulerunt; extatque in XII tabularum ut vocant quarta. Vid. ad h. 1. Schoell pag. 52.

[ocr errors]

fr. 3. Si maritus uxori repudium miserit.

Cicero Philipp. II. 28. Illam suas res sibi habere iussit, ex XII tabulis claves ademit exegit.

Gaius libro III ad XII tab. fr. 43. D. ad 1. Iuliam de adulteriis (48. 5): Si ex lege repudium missum non sit etc.

Cf. Gaius fr. 2. § 1. D. de divortiis (24. 2.): In repudiis autem comprobata sunt haec verba: Tuas res tibi habeto, item haec: Tuas res tibi agito. Varro apud Non. 77. (Mulierem foras baetere jussit.) Plautus Cas. II. 2. 35. (i foras mulier.)

Hunc articulum a Dirksenio omissum merito XII tabulis revindicat Schoell. pag. 57.

fr. 4. Postumum in decem mensibus proximis post mortem patris natum iustum esse. (IV. 4.)

Gellius III. 16. § 12. Comperi feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent: sed Divum Adrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse etc.

Cf. Ulp. fr. 3. § 9. 11. 12. D. de suis et legitim. (38. 16.)

TABULA V.

fr. 1. Virgines Vestales a tutela liberas esse.

vid. Gai I. 144. 145; (sunt liberae etiam a patria potestate Gai I. 130. Ulp. X. 5. Gell. I. 12. § 9.)

fr. 2. Res mancipi mulieris quae in tutela agnatorum sit, ne usucapiantur. vid. Gai II. 47. (cf. Gai I. 157. II. 80. 81. et citt. Vat. fragm. § 1: propter Rutilianam constitutionem eum qui pretium mulieri dedisset etiam usucapere.) fr. 3. Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. (V. 1.) vid. Ulpiani fragm. XI. 14. (I. 9.) Gai II. 224. Inst. II. 22. pr. Pomponius fr. 120. de V. S. (50. 16.) Verbis Legis XII tabularum his: Uti legassit suae rei, ita ius esto," latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi: sed id interpretatione coangustatum est vel lege vel auctoritate iura constituentium. Cicero de invent. II. 50. § 148. Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legaverit, ita ius esto.

Rh. ad Herennium I. 13. § 23. sua legaverit, ita ius esto.

Paterfamilias uti super familia pecuniave

Novella Iustin. XXII. c. 2. Uti legassit quisque de sua re, ita ius esto. Paulus fr. 53. D. de V. S. (50. 16.) Nam cum dicitur apud veteres: „Adgnatorum gentiliumque," que pro separatione accipitur. At cum dicitur: ",,Supra pecuniae tutelaeve suae," tutor separatim sine pecunia dari non potest.

De tutela testamentaria hac lege confirmata vide etiam Ulp. XI. 14. Paul. fr. 20. D. de testam. tut. (26. 4.)

De manumissionibus testamento hac lege confirmatis vid. Ulp. I. 9. Paul. fr. 80. de V. S. (50. 16.)

fr. 4. Si intestato moritur cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. (V. 2.)

Ulpiani fragm. XXVI. 1. et Collatio Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 4.

§ 1. (Ulpianus libro singulari sub tit. De legitimis hereditatibus.) Intestatorum gentilitiorum hereditates pertinent primum ad suos heredes. Si sui heredes non sint, ad consanguineos, i. e. fratres et sorores ex eodem patre. Si nec hi sunt, ad reliquos adgnatos: his enim cautum est lege XII tabularum hac:,,Si intestatus moritur, cuius heres nec escit, agnatus proximus familiam habeto."

--

Verba: si intestato moritur repetuntur in Paulo fr. 9. 2. § 2. D. (28. 2.) Liberorum appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex XII tabularum comprehendit. (Callistr. fr. 220. pr. D. de V. S.)

Respondit, qui post mortem avi sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres, neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest; quia lex XII tabularum eum vocat ad hereditatem, qui moriente eo de cuius bonis quaeritur in rerum natura fuerit. (Iulian. fr. 6. D. de suis et legitimis 38. 16.)

Familiae appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est; nam et in res et in personas deducitur. In res, utputa in lege XII tabularum his verbis: „Adgnatus proximus familiam habeto." (Ulp. fr. 195. § 1. de V. S.) Cf. Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) Gai III. 3. 11. 12. (Collat. XVI. 2.) Inst. III. 1. § 1. II. 2. pr. § 1. 3. 5.

fr. 5. Si agnatus nec escit, gentiles familiam habento. (V. 3.)

Collat. Legg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 2. (Ulpian. libro sing. sub tit.: De legitimis hereditat.) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: „Si gnatus nescit, gentiles familiam heres hanc." Nec gentilitia iura in usu sunt.

Cicero de invent. II. 50. § 148. (et Rh. ad Herenn. I. 13. § 23.) Si paterfamilias intestato moritur, familia pecuniaque eius agnatorum gentiliumque esto. Cf. Gai III. 17. (Collat. XVI. 2.) Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.)

fr. 6. De legitima agnatorum tutela. (V. 7.)

Gai I. 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Cf. Gai I. 157. Inst. I. 15. pr. § 2. Ulp. fragm. XI. 3. et fr. 1. pr. fr. 5. D. de legitim. tut. (26. 4.)

fr. 7. a. Si furiosus est, adgnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.

Cicero de invent. II, 50. § 148. Lex est: si furiosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Cf. Rh. ad Herennium I. 13. § 23. Ulp. fragm. XII. 2. Paul. fr. 53. pr. de V. S. Varro de R. R. I. 2. (mente est captus et ad agnatos et gentiles deducendus). Ulp. fr. 3. pr. D. de tutelis. (26. 1.)

b. item si prodigus sit

[ocr errors]

Ulpianus ad Sab. fr. 1. D. de curatoribus furios. (27. 10.) Lege XII Tab. prodigo interdicitur bonorum suorum administratio.

Ulpiani fragm. XII. 2. Lex XII

tab... prodigum cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum. Cf. Inst. I. 23. § 3. fr. 13. D. de cur. farios. (27. 10.)

[merged small][ocr errors][merged small]

Festus v. Nec. Nec coniunctionem ab antiquis positam esse pro non, ut et in XII. est: ast ei custos nec escit. (Müll. pag. 162.)

(Hoc fragmentum quo pertineat, incertum est.)

fr. 8. De legitima patroni successione. (V. 4.)

Ulp. fragm. XXIX. 1. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit.

Ulp. fr. 195. § 1. de V. S. Cum de patrono et liberto loquitur Lex: „Ex ea familia, inquit, in eam familiam."

Ulpianus libro II. Instit. (in Collat. XVI. 8. 9. vid. infra pag. 176. not. Cf. Gai III. 40. (46. 49. 51.) Inst. III. 7. pr. I. 17. et Theophil.

Iac. Gothofredus Legem ita restituere conatus est: Si libertus intestato mori

tur, cui suus heres nec escit, ast patronus patronive liberi escint, ex ea familia in eam familiam proximo pecunia adduitor.

fr. 9. Nomina hereditaria ipso iure esse divisa. (V. 5.)

fr. 10. Hereditatem actione familiae erciscundae esse dividendam. (V. 6.) Gordianus c. 6. C. famil. ercisc. (3. 36.) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem: cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sint. Cf. Dioclet. c. 26. Ĉ. (2. 3.) Paul. fr. 25. § 9. 13. D. famil. ercisc. (10. 2.) Iustin. Cod. VII. 40. c. 1. IV. 2. c. 1. VIII. 36. e. 1.

Gaius fr. 1. pr. D. familiae ercisc. (10. 2.) Haec actio (sc. familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum. Namque coheredibus volentibus a communione discedere, necessarium videbatur aliquam actionem constitui qua inter eos res hereditariae distribuerentur.

I. Gothofredus haec tentat: Nomina inter heredes pro portionibus hereditariis ercta cita sunto. Caeterarum familiae rerum ercto non cito, si volent heredes, erctum citum faciunto: Praetor ad erctum ciendum arbitros tres dato (coll. Festo v. Erctum citumque Müll. p. 82. Gell. I. 9. § 12. et Servio ad Aeneid. VIII. v. 642.,,Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens: citae, divisae; ut est in iure: ercto non cito, i. e. patrimonio vel hereditate non divisa; nam citus, cum divisus significat, ci longa est. Ergo citae veloces intelligamus.")

TABULA VI.

fr. 1. Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. (VI. 1.)

Festus v. Nuncupata. (Müller p. 173.) Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in libro II. de officio iurisconsulti, nomina certa, nominibus propriis pronuntiata: ,,Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto": ita, uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. cf. Cic. de officiis Ill. 16. § 65. cit. ad fr. 2. h. t. Cic. de Orat. I. 57. § 245. Vide etiam fr. 2. 48. D. de pactis. (2. 14.)

Nuncupare, nominare valere apparet in legibus, ubi nuncupatae pecuniae sunt scriptae. (Varro d. L. L. VI. 60. Müll. p. 95.)

Cf. Gai I. 119. II. 100. Ulp. in fr. Vat. § 50. de Scheurl, Nexum p. 21. sq. Bachofen, Nexum 12. Huschke, Nexum 23 sq.

fr. 2. Adversus infitiantem eo nomine dupli poenam statui. (VI. 2.)

Cicero de officiis III. 16. § 65. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta.

fr. 3. Usus auctoritas fundi biennium, ceterarum rerum annus est. (VL 5.) Cicero Topica cap. 4. § 23. Quod in re pari valet, valeat in hac quae par est, ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium: at in Lege aedes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum annuus est usus.

Cic. pro Caecina c. 19. § 54. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus quae in Lege non appellantur. Cf. Gai II. 42. 54. Theophil. ad Inst. II. 6. pr.

fr. 4. De trinoctio usurpandi causa. (VI. 6.)

Gai. Inst. I. 111. Lege XII Tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni usum interrumperet.

Gellius III. 2. § 12. 13. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam niulierem, quae cum Kalendis Januariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem quartum Kalendas Januarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex XII tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. (Eadem repetuntur apud Macrob. Saturn. I. 3. cf. etiam Cic. pro Flacco c. 34. § 84.)

GNEIST INSTITUTIONES.

b

(VI. 7.)

fr. 5. Si qui in iure manum conserunt Gellius XX. 10. § 7-9. „Manum conserere.“ Nam de qua re disceptatur in iure, in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere, et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est,,Vindicia". Correptio (consertio?) manus in re atque in loco praesenti apud Praetorem ex XII tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:,,Si qui in iure manum conserunt." Sed postquam Praetores propagatis Italiae finibus, datis iurisdictionibus negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad loginquas ree gravabantur, institutum est contra XII tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud Praetorem manum consererent, sed ,,ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua agerétur vocaret, atque profecti simul in agrum de quo litigabatur terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. (adde Cic. pro Murena c. 12. cf. Ulp. in fragm. Vat. § 50.) fr. 6. Vindicias dari secundum libertatem. (VI. 8.)

vid. Pomponius fr. 2. § 24. D. de Or. Iur. (I. 2.)

Livius III. c. 44. Advocati puellae, cum Virginium reipublicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare; postulant, ut rem integram in patris adventum differat (Appius Claudius), lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem.

Dionys. Halic. XI. 30. σώματος εἰς δουλείαν ἐξ ἐλευθερίας αγομένου, μὴ τὸν ἀφαιρούμενον τὴν ἐλευθερίαν, ἀλλὰ τὸν φυλάττοντα, κύριον είναι μέχρι δίκης. ἔφη τε διὰ πολλὰς αἰτίας προσήκειν τῷ ̓Αππίῳ φυλάττειν τοῦτο τὸ δί καιὸν πρῶτον μὲν, ὅτι τὸν νόμον τοῦτον ἅμα τοῖς ἄλλοις ἐν ταῖς δώδεκα δέλTols άvéyoαyev x. t. 1. [ut eius qui ex libertate in servitutem asseritur, non is qui in servitutem, sed is qui in libertatem asserit, dominus sit pendente lite; multasque ob causas hoc ius ab Appio servandum dicebat: primum quia hanc legem una cum ceteris in XII tabulis scripserat etc.]

Gothofredus fr. 5. et 6. ita restituere tentat: Si qui in iure manum conserunt, secundum eum qui possidet; ast si qui quem liberali causa manu adserat, secundum libertatem vindicias dato.

fr. 7. Tignum iunctum aedibus vineaeque et concapet ne solvito. (VI. 9.) fr. 8. In eum qui iunxit actionem dupli dari. (VI. 10.)

fr. 9. Quandoque sarpta donec dempta erunt -- (VI. 11.)

Festus v. Tignum, non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII:,,Tignum iunctum aedibus vineave et concapu (Schoell: e concapi. Hugo: sei concapit) ne solvito (Müll. p. 364. et 365. not.) Ulpianus fr. 1. pr. D. de tigno iuncto. (47. 3.) Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare, Quod providenter Lex (XII) effecit, ne vel aedificia sub hoc praetextu diruantur, vel vinearum cultura turbetur; sed in eum qui convictus est iunxisse in duplum dat actionem.

Festus v. Sarpuntur, vineae i. e. putantur; ut in XII:,,Quandoque sarpta donec dempta erunt." (Müll. p. 348.) Cfr. 59. D. de rei vind. (6. 1.)

Tigni appellatione in lege XII tabularum omne genus materiae ex qua aedificia constant significatur. (Gai fr. 62. D. de V. S.)

Cf. Inst. II. 1. § 29. Paul. fr. 98. § 8. D. de solut. (46. 3.) fr, 23. § 6. D. de rei vind. (6. 1.) fr. 6. D. ad exhibenduni (10. 4.) fr. 63. D. de donat. inter vir. (24. 1.)

Huschke in Comm. ad 1. XII tab. de tigno iuncto (Vratisl. 1837. 4. cf. Richter krit. Jahrb. 1838. p. 395.) Festi locos ita composuit. Tignum iunctum aedibus vincave si concapit, ne solvito; neque vinea sarpta quandoque, donec dempta erunt tigna, vindicito; ast qui iunxit duplione damnum decidito. Sed cf. Schoell. pag. 104 8q. Böcking Pand. § 140. not. 28. Puchta Instit. § 232. dd. Windscheid, Pand. § 188. not.

« PreviousContinue »