Page images
PDF
EPUB

hiatus apparet: ut in successione ab intestato gentiliciae hereditates (XXVII. 1. 6.) et in enarratione antiquissimorum testamentorum. (XX. 2.) Sunt etiam commata manifesto detruncata iis locis, ubi verbum quoddam antiquatum in Ulpiani sermone emergebat, velut XI. 28. I. 6. IX pr. Disceptare licet de consilio quod sibi breviator proposuerit: sed quodcunque id fuerit, „compendium dedimus libri regularum, non librum ipsum", ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertant. Quo pertinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, quas suis locis notavimus. In contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt: multa quidem breviator omisit, omne ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exstat codex bibliothecae reginae Christinae Vaticanae, saeculo decimo vel undecimo scriptus, quem gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt eundem esse, atque eum ex quo Tilii prodiit editio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sententiam firmandam affert Vahlen in sua editione (D. Ulpiani ex libro singulari excepta rec. Io. Vahlen Bonn. 1856) ex quo nonnullis locis Cuiacii testimonia de Tiliano Codice recepi. Qui praeterea extant, duo Codices, quos vocant Auredani et Gervasii, nihil nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de codicum et editionum ratione praebet Vahlen pag. VII-XV.

In recensione textus Boeckingii, Vahlenii et Pauli Kruegeri editiones secutus sum. Hic illic tamen codicis Vaticani scripturam restitui et unam alteramve priorum editorum coniecturam praetuli, eodem genere litterarum et signorum usus atque in Gaio edendo. De Hugonis, Schillingii, Lachmanni aliorumque meritis et de adminiculis criticis atque exegeticis pleniora praefatus est Boeckingius in editionibus suis. In annotatione locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

Ut tamen institutiones iuris Romani „totius doctrinae substantiam continere" oportet: ita et Ulpiani Regularum compendium, a librario foede mutilatum, aliquatenus suppleri ex Pauli Sententiis, non a re esse videbatur.

VII. Iulii Pauli Sententiarum (ad filium), quas in lege Romana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus, multo magis depravatos esse constat, quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et titulos confudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta parte operis servata. Coniungi possunt fragmenta quae in Collatione Legum Mosaicarum et Romanarum, in Consultatione, in Digestis Iustiniani et alias passim occurrunt. Quae compilatio complementa quaedam ministrat, eaque brevissima regularum forma expressa, in iis partibus iuris, quae de obligationibus et actionibus ex Ulpiani regulis resecta sunt, passim etiam in aliis, quae ex tabulis adiectis colligere licet. Qua ratione motus in prima libri mei editione breviorem delectum Sententiarum exhibui, eaque contractione vix dici poterat libellum mutilatum esse, quippe qui inde ab initio nihil nisi abruptas sen

tentias sub certis titulis collectas continuerit. Cum tamen aliquatenus difficilis videretur et modus et ratio deligendi et ne consuetum ordinem citandi turbarem in hac secunda editione textum integrum secundum ordinem priorum editionum recepi, ommissis tantummodo titulis locisque ad iudicia publica spectantibus, a systemate Gaiano plane alienis, Sententias in breviario non servatas litteris currentibus distinxi. In recensione textus praeter Arndtsii editionem recentissimam Pauli Kruegeri editionem (Ulpiani liber singularis Pauli libri quinque sententiarum recens. P. Krueger Berol. 1878) secutus sum, varietate scripturae quam adiecerunt Haenel et Krueger raro usus. VIII. Tabulas systematicas Boeckingii exemplum secutus addidi, in secunda tamen tabula, divisionibus et signis apud Boeckingium uimis onerata viam simplicissimam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Institutionum verba redderem.

IX. Fragmenta XII tabularum, iuris civilis fundamenta, adieci, quia quadraginta fere locis in Gai commentariis afferuntur et non minus frequenter in Institutionibus Iustiniani et in Ulpiani regulis. Et cum Dircsenii opus saepe laudari soleat, sed raro in manibus adolescentium nostrorum sit, his consuli videbatur si eius recensionem repeterem litteris rectis excusam, servato etiam ordine Dirkseniano, adiecto tamen numero Iacobi Gothofredi. Eorum tamen, quae ex artis philologicae ratione sub examen revocavit Rudolphus Schoell (Legis XII tabularum reliquiae 1866) iustam rationem habui. In iis fragmentis, quorum sensum fere, non verba novimus, litteris cursivis sententiam breviter expressi. Copiosissimus delectus fontium commentarii loco erit. Ciceronis locos ex Orelliana, Gellii ex Hertziana editione attuli.

Scribebam Berolini mense Decembri MDCCCLXXIX.

DUODECIM TABULARUM FRAGMENTA.

TABULA I.

fr. 1. Si in ius vocat ito. ni it, antestator: igitur em capito. (Goth. I. 1. 2.) Porphyrio ad Horat. Satyr. I. 9. v. 76. Adversarius molesti illius Horatium consuluit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad Praetorem, quod vadimonio non paruerit. De hac autem lege XII tabularum his verbis cautum erat:,,Si vis vocationi tantestamini igitur en capito. Antestari.“ est ergo ante(te)stari, scilicet antequam manum iniiciat.

Cicero de Legg. II. 4. § 9. A parvis, Quinte, didicimus, Si in ius vocat, atque alias eiusmodi leges nominare.

Lucilius Satyr. XVII. Si non it, capito, inquit, eum; et si calvitur, ergo fur dominum. (apud Nonium Marcellum de proprietate serm. v. calvitur, pag. 7.) Igitur nunc quidem pro completionis significatione valet, quae est ergo; sed apud antiquos ponebatur proinde, et postea, et tum. (Festus h. v. Müll. p. 105.) Em, pro eum. (Paul. Dial. ex Festo h. v. pag. 77. Müll.)

fr. 2. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (I. 3.)

Festus v. Struere (Müll. p. 310. 312.) Struere antiqui dicebant pro adicere, augere. At in Duodecim quod est:,,Si calvitur, pedemve struit, manum endoiacito:" alii putant significare retrorsus ire, alii in aliam partem, alii fugere, alii gradum augere, alii minuere.

Festus v. Pedem struit, in XII significat fugit (Müll. p. 210.)

,,Si calvitur" et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt. (Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 233. pr. D. de V. S.)

fr. 3. Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato. si nolet, arceram ne sternito. (I. 4.)

Gellius Noct. Attic. XX. 1. § 24. Verba sunt haec de Lege: „Si in ius vocat, si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."

Arcera plaustrum est rusticum, tectum undique quasi arca.

Hoc autem ve

[ocr errors]

,Vehe

hiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro γεροντοδιδασκάλῳ: batur cum uxore vehiculo semel aut bis anno cum arcera: si non vellet, non sterneret." (Nonius Marcellus De propriet. sermon. h. v. pag. 55.) Arcera, quae etiam in XII tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum (Varro 1. lat. V. § 140. Müll.) Escit, erit. (Paul. Dial. ex Festo h. v. p. 77. ct Müll. p. 386.)

fr. 4. Assiduo vindex assiduus esto; proletario iam civi quis volet vindex esto. (I. 6.)

Gellius Noct. Attic. XVI. 10. § 5. Ennius verbum hoc ex XII tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: „Adsiduo vindex adsiduus esto. proletario iam civi quis volet vindex esto."

Cicero Top. c. 2. § 10. Cum Lex Aelia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti: locuples enim est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab asse dando. (Adde de Republ. II. 22. § 40.)

Proletarii dicti sunt plebei qui nihil reipublicae exhibeant, sed tantum prolem sufficiant. (Nonius Marcellus De propriet. sermon. h. v. pag. 67.)

Proletarii cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant (Nonius cit. pag. 155.) Cf. Paul. Diac. ex Festo v. assiduus (Müll. p. 9.)

fr. 5. De Fortibus et Sanatibus. (IX. 2.)

Festus v. Sanates. Sanates dicti sunt qui supra infraque Romam habitaverunt: quod nomen his fuit, quia cum defecissent a Romanis, brevi post ledierunt in amicitiam, quasi sanata mente. itaque in XII cautum est: Ut idem iuris esset Sanatibus, quod Foretibus," id est bonis et qui nunquam defecerant a populo Romano. (Müll. pag. 348.)

Eiusdem alio loco (Müller pag. 321) fragmentum extat tale:

99...

[ocr errors]

in XII. Nex .... Forti Sanati .... id est bonor "Quod Mueller ita restituere conatus est:,,Nexi solutique, ac forti, Sanatisque idem ius esto," id est bonorum, et qui defecerant sociorum etc. etc. Cf. Huschke, Nexum pag. 245 sqq. Horctum et Forctum pro bono dicebant. (Paulus Diac. eod. pag. 102.) Forctes, boni et frugi, sive validus. (Paul. Diac. eod. p. 84.)

fr. 6. Rem ubi pacunt, orato. (I. 7.)

fr. 7. Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coniciunto. Com perorant ambo praesentes. (L. 8.)

Rh. ad Herennium. II. 13. § 20. Pacta sunt quae legibus observanda sunt, hoc modo: „Rem ubi pacunt, orato; ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coniciunto."

Quinctil. Inst. Orat. I. 6. Cum in XII legeremus: NI ITA PACUNT.

Antiqui,,pago" quoque dicebant pro paciscor. (Priscianus Art. grammatic. X. 5. § 32.)

Testes sunt XII tabulae, ubi est:,,Ni pagunt," per hanc formam, quod male quidam per C enuntiant; est enim praepositum eius pepigi, a pango, ut tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi. (Terentius Scaurus De orthographia pag. 2253. Putsch.)

Gellius XVII. 2. § 10. In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt,, Hertz.), quom perorant ambo praesentes."

Horarum nomen non minus annos CCC Romae ignoratum esse credibile est; nam in XII tabulis nusquam nominatas horas invenies ut in aliis postea legibus, sed: „ante meridiem," eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. (Censorinus De die natali. c. 23.)

Conicito cf. Gai IV. 15.

fr. 8. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (I. 9.) fr. 9. Sol occasus suprema tempestas esto. (I. 10.)

[ocr errors]

Gellius XVII. 2. § 10. „,Sole, inquit, occaso. 66 In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est:,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt, Hertz), quom perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (Si ambo praesentes) sol occasus suprema tempestas esto.

Festus v. Suppremum. Alias extremum significat; ut in legibus XII:,,Solis occasus diei suprema tempestas esto." (Müll. p. 305.)

Varro de L. L. VI. 3. Suprema, summum diei, id a superrimo. Hoc tempus XII tabulae dicunt occasum esse solis. Sed postea Lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum quo praeco in comitio supremam pronuntiavit populo. (Müll. pag. 74.)

Varro ibid. VII. 51. Supremum a superrimo dictum; itaque in XII tabulis dicunt:,,Solis occasu diei suprema tempestas esto." (Müll. pag. 141.)

Macrobius Saturnal. I. 3: „Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra vocatur tempus occiduum: et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus; sicut expressum est in XII tabulis: „,Solis occasus suprema tempestas esto."

Censorinus de die natali c. 24. est in XII tabulis scriptum sic: „Sol occasus suprema tempestas esto."

[merged small][ocr errors]

fr. 10. Vades Subvades. (II. 1.)

[ocr errors]

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas consopita sit etc. Cf. etiam Gai IV. 184.

TABULA II.

fr. 1. de sacramento quingenario et quinquagenario vid. Gai IV. 14. fr. 2. Morbus sonticus aut status dies cum hoste

[ocr errors]

quid horum fuit

vitium iudici arbitrove reove, eo dies diffensus esto. (II. 2.) Gellius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habentem, legum istarum scriptores alio in loco non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Sonticum morbum in XII, ait Aelius Stilo, certum cum iusta causa. (Festus h. v.)

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut:,,Status dies cum hoste," itemque,,Adversus hostem aeterna auctoritas.“

Festus v. Reus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debet. - Capito Ateius exemplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tabula secunda lege, in qua scriptum est:,,Quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." (Müll. pag. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. 11.) Quemadmodum potuit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabularum: Si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum.

[ocr errors]

Cf. etiam Gellius. XVI. 4. § 3. 4. (militibus scriptis dies praefiniebatur, deinde iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: morbus sonticus, status condictusve dies cum hoste, rel.) fr. 3. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito. (IL 3.)

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. p. 233.) Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.“ (Müll. 375.) Cf. Haubold opuscula I. p. 147 sqq.

Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 18. D. de in ius voc. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit; eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri. (Sed etiam a vinea et balneo et theatro nemo dubitat in ius vo: cari licere, Gai fr. 20. eod.)

TABULA III.

fr. 1. Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr. 2. Post deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quis endo eum iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.)

fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui eum vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

Gellius XX. 1. § 42-45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur.

« PreviousContinue »