Page images
PDF
[merged small][ocr errors][ocr errors]

INSTITUTIONUM D. IUSTINIANI

PROOEMIUM.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS OOTHICUS PRANCICUS GEIIMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICU6 AFRICANUS PIUS FELIX INCLYTUS VICTOR AC TKIUMPHATOR SEMPER AUOUSTUS CUPIDAE LEGUM IUVENTUTI.

Imperatoriatn oiaiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armalam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari, et Princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus procliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens, et flat tam iuris religiosissimus, quam victis hostibus triumpbator.

§ 1. Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia, annuente Deo, perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt, et tam Africa quam aliae innumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus iam [al. vel] a nobis promulgatis vei [al. quatri] compositis reguntur. (§ 2.) Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina, et opus desperatum quasi per medium profundum euntes caelesti favore iam adimplevimus. (§ 3.) Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano, viro magnifico, Sfagistro et Exquaestore sacri palatii nostri, nec non Theophilo et Dorotheo, viris illuslribus, Antecessoribus, quorum omnium soliertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant institutiones: ut liceat vobis prima Iegum cunabuia

[ocr errors]

non ab antiquis fabulis discere, sed ab ImperiaK splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum obtinet argumentis accipiant: et qiiod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones Imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce Principali procedat. (§ 4.) Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum in quos omne ius antiquum collatum est, quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus, iri hos quatuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimac scientiae prima elementa, (§ 5.) in quibus breviter exposilum est, et quod antea obtinebat, et quod postea desuetudine inumbratum ab Imperiali remedio illuminatum est. (§ 6.) Quas ex omnibus antiquorum institutionibus, et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cottidianarum, aliisque multis commentariis compositas, cum tres praedicti viri prudentes nobis obtulerunt, et legimus et cognovimus, et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accoinmodavimus.

§ 7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite, et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rempublicam in partibus eius vobis credendis gubernare £al. gubernari\

Data undecimo calendas decembres, Constantinopoli, Domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium Consule.

INSTITUTIONUM

GAI COMMENTARIUS L D. IUSTINIANI LIBER I.

TU. L DE IU9TITIA ET IUBE.

1) ex uip. tt. 10. D. de iu.t et i* lIustitia est constans et perpetua voluntas ius

suum cuique tribuens [al. tribuendt].

2) « uip. fr. w. oit. § 1. 2Iurisprudentia est divinarum atque hu

manarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

§ 2. His generaliter cognitis, et incipientibus nobis exponere iura populi Romani, ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. alioqui, si statim ab initio rudem adhuc et inflrmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum mugno labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod Ieviore [al. leniore] via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

3) e» uip. fc. Io. cit. § 3. 3Iuris praecepta sunt haec: honeste vi

vere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. <) ex uip. a. I. i 2. D. eod.** § 4. *Huius studii duae sunt posiliones, pu

blicum et privatum. publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est: collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus.

*) Ulpianus libro I. jBegularum: Iustitia est constans et perpetua voluntas ius 8uum cuique iribuendi. luris praecepta haec sunt: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. fr. 10. D. de iustitia et iure (I. X).

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Euius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Pullicum est, quod ad statum rei Bomanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus consisttt. Privatum ius tripertitum est; collectum enim est ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus. fr. 1. § 2. D. de iustitia et iure (L 1).

« PreviousContinue »