Page images
PDF
EPUB

§ 2. Si maritus [mulier?] divortii causa res amoverit, rerum quoque ainotarum actione tenebitur.

§ 3. Si maritus pro muliere se obligaverit vel in rem eius inpenderit, divortio facto eo nomine cavere sibi solet stipulatione tribunicia.

§ 4. In potestate parentum sunt etiam hi liberi quorum causa probata est, per errorem contracto matrimonio inter disparis condicionis personas: nam sive civis Romanus Latinam aut peregrinam vel eam quae dediticiorum numero est, quasi civem Romanam per ignorantiam uxorem duxerit, sive civis Romana per errorem peregrino vel ei qui dediticiorum numero est, quasi civi Romano aut etiam quasi Latino ex lege Aelia Sentia nupta fuerit, causa probata civitas Romana datur tam liberis quam parentibus, praeter eos qui dediticiorum numero sunt; et ex eo fiunt in potestate parentum liberi.

Tit. VIII. DE ADOPTIONIBUS.

§ 1. Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, sed etiam adoptivi. (§ 2.) Adoptio fit aut per populum, aut per Praetorem vel Praesidem provinciae. Illa adoptio quae per populum fit specialiter adrogatio dicitur. (§ 3.) Per populum qui sui iuris sunt adrogantur; per Praetorem autem filii familiae a parentibus dantur in adoptionem. (§ 4.) Adrogatio Romae dumtaxat fit; adoptio autem etiam in provinciis apud Praesides. (§ 5.) Per Praetorem vel Praesidem provinciae adoptari tam masculi quam feminae, et tam puberes quam inpuberes possunt. per populum vero Romanum feminae non adrogantur; pupilli autem quondam3 non poterant adrogari; nunc autem possunt ex constitutione divi Antonini. Hi qui generare non possunt, velut spado, utroque modo possunt adoptare. idem iuris est in persona caelibis. (§ 7.) Item is qui filium non habet, in locum nepotis adoptare potest. (§ 8.) Si pater familiae adrogandum se dederit, liberi quoque eius quasi nepotes in potestate fiunt adrogatoris. (§ 8a.) Feminae vero neutro modo possunt adoptare, quoniam nec naturales liberos in potestate habent.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Farreo convenit uxor in manum certis verbis et testibus X praesentibus et sollemni sacrificio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur.

Tit. X. QUI IN POTESTATE MANU MANCIPIOVE SUNT QUEMADMODUM EO IURE LIBERENTUR.

§ 1. Liberi parentum potestate liberantur emancipatione, id est si posteaquam mancipati fuerint, manumissi sint. sed filius quidem ter mancipatus,

1) ita Hollweg, Lachmann, Böcking, coll. Gai I. 68.

2) Cod. Vat. data: quas litteras codicis ex sigla dt enatas esse Lachmann iudicat. Alii: tantum. 3) Cod. Vat. quidem Böcking: quondam coll. Gai 1. 63. 14. Mommsen: feminae non arrogantur. pupilli antea quidem non p. a. 4) quae de manu mancipioque Ulpianus habuit (: Gai I. 116-123) breviator consulto resecuisse videtur, excepta confarreatione. (Gai I. 110. 112, 136.)

§ 2. cf. Ulp. fr. 7. D rerum amotar. (25. 2.) § 4. Gai I. 65-75. et citt. Ulp. III. 3.

Tit. VIII. §§ 1-6. cf. Gai I. 97–103. § 8. Gai I. 107.
Tit. X. § I. Gai I 132. et citt. Paul. S. R. II. 25. § 2.

§ 8a. Gail. 104.

ter manumissus sui iuris fit; id enim lex duodecim tabularum iubet his verbis: 81 PATER FILIUM TER VENVNDUIT1, FILIVS A PATRE LIBER ESTO. ceteri autem liberi praeter filium, tam masculi quam feminae, una mancipatione manumissioneque sui iuris fiunt. (§ 2.) Morte patris filius et filia sui iuris fiunt; morte autem avi nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem avi in potestate patris futuri non sunt, velut si moriente avo pater eorum aut iam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis avi tempore pater eorum in potestate eius sit, mortuo avo in patris sui potestate fiunt. (§ 3.) Si patri vel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus fit is cui aqua et igni interdictum est; neque autem peregrinus civem Romanum, neque civis Romanus peregrinum in potestate habere potest. (§ 4.) Si pater ab hostibus captus sit, quamvis servus hostium fiat, tamen cum reversus fuerit, omnia pristina iura recipit iure postliminii. sed quamdiu apud hostes est, patria potestas in filio eius interim pendebit; et cum reversus fuerit ab hostibus, in potestate filium habebit; si vero ibi decesserit, sui iuris filius erit. Filius quoque si captus fuerit ab hostibus, similiter propter ius postliminii patria potestas interim pendebit. (§ 5.) In potestate parentum esse desinunt et hi qui flamines Diales inaugurantur, et quae virgines Vestae capiuntur. "

Tit. XI. DE TUTELIS.?

§ 1. Tutores constituuntur tam masculis quam feminis: sed masculis quidem impuberibus dumtaxat, propter aetatis infirmitatem; feminis autem tam impuberibus quam puberibus, et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam.

§ 2. Tutores aut legitimi sunt, aut senatusconsultis constituti, aut moribus introducti.

§ 3. Legitimi tutores sunt qui ex lege aliqua descendunt; per eminentiam autem legitimi dicuntur qui ex lege duodecim tabularum introducuntur, seu palam, quales sunt agnati, seu per consequentiam, quales sunt patroni. (§ 4.) Agnati sunt a patre cognati virilis sexus, per virilem sexum descendentes, eiusdem familiae, veluti patrui, fratres, filii fratris, patrueles. (§ 5.) Qui liberum caput mancipatum sibi vel a parente vel a coemptionatore manumisit, per similitudinem patroni tutor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur (§ 6.) Legitimi tutores alii tutelam in iure cedere possunt. (§ 7.) Is cui tutela in iure cessa est, cessicius tutor appellatur; qui sive mortuus fuerit, sive capite minutus, sive alii tutelam in iure cesserit, redit ad legi

1) venundavit Cod. et Cui. 1586; Schoell venunduuit; Hugo venumdavit; alii: VENUM DABIT, 2) articulus de his qui in mancipio sunt, (Gai I. 116-123. et citt.) omnino desideratur.

3) sequitur ultima divisio personarum Gaiana de his personis quae vel in tutela vel in curatione sunt (Gai I. 142. sqq.) 4) Sic Krueger. Böcking: porro coll,

§ 2. Gai I. 127.

Gai I. 130. I. 145.

§ 3. Gai I. 128. § 4.

Tit. XI. § 1. Cf. Gai I. 144. 189-193.

Gai I. 129. Ulp. XXIII. 5. § 5.

§ 2. cf. Gai I. 188. De legitimis

agit §§ 3-20; de SCto constitutis §§ 20-23; de moribus introductis § 24. 83. cf. Gai 1. 155. § 4. Gai I. 156. III. 10. Ulp. XXVI. 1. § 5. Gai I. 166 et citt. §§ 6-8. Gai I. 168-171. cf. Ulp. h f. § 17,

timum tutorem tutela, sed et si legitimus decesserit aut capite minutus fuerit, cessicia quoque tutela extinguitur. (§ 8.) Quantum ad agnatos pertinet, hodie cessicia tutela non procedit, quoniam permissum erat in iure cedere tutelam feminarum tantum, non etiam masculorum; feminarum autem legitimas tutelas lex Claudia sustulit, excepta tutela patronorum.

§ 9. Legitima tutela capitis diminutione amittitur. (§ 10.) Capitis minutionis species sunt tres, maxima, media, minima. (§ 11.) Maxima capitis diminutio est per quam et civitas et libertas amittitur, veluti cum incensus aliquis venierit, aut quod mulier alieno servo se iunxerit denuntiante domino et ancilla facta fuerit ex senatusconsulto Claudiano. (§ 12.) Media capitis diminutio dicitur per quam, sola civitate amissa, libertas retinetur; quod fit in eo cui aqua et igni interdicitur. (§ 13.) Minima capitis diminutio est per quam, et civitate et libertate salva, status dumtaxat hominis mutatur; quod fit adoptione et in manum conventione.

§ 14. Testamento quoque nominatim tutores dati confirmantur eadem lege duodecim tabularum his verbis: UTI LEGASSIT SUPER PECUNIA TUTELA VE SUAE REI, ITA IUS ESTO: qui tutores dativi appellantur. (§ 15.) Dari testamento tutores possunt liberis qui in potestate sunt. (§ 16.) Testamento tutores dari possunt hi cum quibus testamenti faciendi ius est, praeter Latinum Iunianum. nam Latinus habet quidem testamenti factionem, sed tamen tutor dari non potest; id enim lex Iunia prohibet. (§ 17.) Si capite diminutus fuerit tutor testamento datus, non amittit tutelam; sed si abdicaverit se tutela, desinit esse tutor: abdicare autem est dicere nolle se tutorem esse. in iure cedere autem tutelam testamento datus non potest; nam et* legitimus in iure cedere potest, abdicare se non potest.

§ 18. Lex Atilia iubet mulieribus pupillisve non habentibus tutores dari a Praetore et maiore parte Tribunorum plebis, quos tutores Atilianos appellamus. sed quia lex Atilia Romae tantum locum habet, lege Iulia et Titia prospectum est, ut in provinciis quoque similiter a Praesidibus earum dentur tutores. (§ 19.) Lex Iunia tutorem fieri iubet Latinae vel Latini inpuberis eum cuius etiam ante manumissionem ex iure Quiritium fuit. (§ 20.) Ex lege Iulia de maritandis ordinibus tutor datur a Praetore urbis ei mulieri virginive quam ex hac ipsa lege nubere oportet, ad dotem dandam, dicendam promittendamve, si legitimum tutorem pupillum habeat. sed postea senatus censuit, ut etiam in provinciis quoque similiter a Praesidibus earum ex eadem causa tutores dentur. (§ 21.) Praeterea etiam in locum muti furiosive tutoris alterum dandum esse tutorem ad dotem constituendam senatus censuit. (§ 22.) Item ex senatusconsulto tutor datur mulieri ei cuius tutor abest, praeterquam si patronus sit qui abest: nam in locum patroni

fr. 19. D. de mortis c. don. XXXIX. 6. Cod. Vat. tutela pcesserit. prop. tametsi.

Mommsen

§ 9. cf. Gai I. 158. 195. Ulp. infra § 17. § 10-13. cf. Gai I. 159–162. et citt. (Paul. S. R. II. 21a.) De incensis vid. Liv. I. 44. § 14. cf. Gai II. 224. Ulp. Ì. 9. Inst. II. 21. pr. Pomp. fr. 120. D. de V. S. (50. 16.) Gai fr. 1. D. de testam. tut. (26. 2.) 15. Gai I. 144. Paul. in Vat. Fgm. § 229. § 16. cf. Gai I. 23. Ulp. XX. 8. 17. cf. supra § 9. 6-8. 818. cf. Gai I. 185. 19. Gai I. 167. cf. Ulp. 1.16.. § 20. cf. Gai I. 178. 183. § 21. Gai I. 180. 22. Gai I. 178-177. Inst. I. 25. § 13.

ULPIAN. TIT. XI. § 23—28. TIT. XII. DE CURATORIBUS. TIT. XIII. § 1. 319

absentis aliter peti non potest, nisi ad hereditatem adeundam et nuptias contrahendas. idemque permisit in pupillo patroni filio. (§ 23.) Hoc amplius senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a tutela submotus fuerit, vel etiam iusta de causa excusatus, in locum eius tutor alius detur. § 24. Moribus tutor datur mulieri pupillove qui cum tutore suo lege aut legitimo iudicio agere vult, ut auctore eo agat (ipse enim tutor in rem suam auctor fieri non potest): qui praetorianus tutor dicitur, quia a Praetore urbis dari consuevit.

§ 25. Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et auctoritatem interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem dumtaxat interponunt. § 26. Si plures sunt tutores, omnes in omni re debent auctoritatem accommodare, praeter eos qui testamento dati sunt, nam ex his vel unius auctoritas sufficit.

§ 27. Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus, si lege aut legitimo iudicio agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertae suae permittant in contubernio alieni servi morari, si rem mancipi alienent. pupillis autem hoc amplius etiam in rerum nec mancipi alienatione tutoris auctoritate opus est.

§ 28. Liberantur tutela masculi quidem pubertate. puberem autem Cassiani quidem eum esse dicunt, qui habitu corporis pubes apparet, id est qui generare possit: Proculeiani autem eum qui quattuordecim annos explevit; verum Priscus eum puberem esse in quem utrumque concurrit, et habitus corporis, et numerus annorum. (§ 28 a.) Feminae autem tutela

liberantur

Tit. XII. DE CURATORIBUS.

§ 1. Curatores aut legitimi sunt, id est qui ex lege duodecim tabularum dantur, aut honorarii, id est qui a Praetore constituuntur. (§ 2.) Lex duodecim tabularum furiosum, itemque prodigum cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum. (§ 3.) A Praetore constituitur curator quem ipse Praetor voluerit libertinis prodigis, itemque ingenuis qui ex testamento parentis heredes facti male dissipant bona: his enim ex lege curator dari non poterat, cum ingenuus quidem non ab intestato, sed ex testamento heres factus sit patri; libertinus autem nullo modo patri heres fieri possit, qui nec patrem habuisse videtur, cum servilis cognatio nulla sit. (§ 4.) Praeterea dat curatorem etiam ei qui nuper pubes factus idonee negotia sua tueri non potest.

Tit. XIII. DE CAELIBE ORBO et SOLITARIO PATRE. **

§ 1. Lege Iulia prohibentur uxores ducere senatores quidem liberique corum libertinas et quae ipsae quarumve pater materve artem ludicram

*) haec consulto ab epitomatore omissa censet Mommsen. De re cf. Gai I. 94. 95. Ulp. XXIX. 3.

**) Exposita divisione de iis personis quae vel in tutela vel curatione sunt, addit novam quandam divisionem de caelibe, orbo et solitario patre secundum Le

§ 23. Gai I. 182. 24. cf. Gai I. 184. § 25-27. Gai I. 190-192. Inst. I. 21. Ülp. XXII. 15. § 28. Gai I. 196. et citt

Tit. XII. § 1. cf. Gai Epit. I. 8. (pag not. *)

fecerit. (§ 2.) Ceteri autem ingenui prohibentur ducere corpore quaestum facientem, item lenam1 et a lenone lenave manumissam, et in adulterio deprehensam, et iudicio publico damnatam, et quae artem ludicram fecerit: adicit Mauricianus et a senatu damnatam.

Tit. XIV. DE POENA LEGIS IULIAE.

Feminis lex Iulia a inorte viri anni tribuit vacationem, a divortio sex mensum: lex autem Papia a morte viri bienii, a repudio anni et sex mensum.

Tit. XV. DE DECIMIS.

§ 1. Vir et uxor inter se matrimonii nomine decimam capere possunt. quodsi ex alio matrimonio liberos superstites habeant, praeter decimam quam matrimonii nomine capiunt totidem decimas pro numero liberorum accipiunt. (§ 2.) Item communis filius filiave post nominum diem amissus amissave unam decimam adicit; duo autem post nominum diem amissi duas decimas adiciunt. (§ 3.) Praeter decimam etiam usumfructum tertiae partis bonorum coniuges capere possunt; et quandoque liberos babuerint, eiusdem partis proprietatem; hoc amplius mulier, praeter decimam, dotem capere · potest legatam sibi.

Tit. XVI. DE SOLIDI CAPACITATE INTER VIRUM ET UXOREM.

3

§ 1. Aliquando vir et uxor inter se solidum capere possunt, velut si uterque vel alteruter eorum nondum eius aetatis sint a qua lex liberos exigit, id est si aut vir minor annorum XXV sit, aut uxor annorum XX minor; item si utrique lege Papia finitos annos in matrimonio excesserint, id est vir LX annos, uxor L; item si cognati inter se coierint usque ad sextum gradum; aut si vir absit, et donec abest, et intra annum postquam abesse desierit. (§ 1a.) Libera inter eos testamenti factio est, si ius libe

gem Iuliam et Papiain Poppaeam. Non tamen integrum Ulpiani locum habemus. Nam cum interim Constantinus a. 320. poenas caelibum et orborum sustulisset (Theod. Cod. VIII. 16.), breviator kas ipsas poenas ex Ulpiani libro expunxit, ita ut iam argumentum desit, quo inscriptiones tit. XIII. et XIV. referantur. Quae in his titulis supersunt certe quasi reliquiae plenioris cuiusdam argumenti apparent, ad quas Constantini legem non pertinere epitomator putaverat. Plura de hac re exposuit Mommsen in epistola de Ulpiani regulis (in Ulp. fragm. ed. Böcking.) 1) sic Vahleri coll. fr. 43. 44. cit. transpositione trium verborum. 2) ita Schilling. Cod. Vat. eius. Huschke prop. vir et uxor.

3) ita Schillingio suadente Böcking. Cod: aetates sunt. aut quales liberos exegit, id est si vir minor rel.

2. Iust. J. 21. § 3. Ulp. XX. 13. § 8. cf. Gai I. 53. Paul. S. R. III. 4a. §§ 6. 7. 4. cf. Gai I. 197. et citt.

Tit. XIII. § 1. cf. Ulp. XVI. 2. Paul. fr. 44. pr. de ritu nupt. (23. 2.) lustin. c. 28. C. de nuptiis. (5. 4.) § 2. cf. citt. XVI. 2. et fr. 44. i. f. fr. 43. D. de

R. N. (23. 2.)

Tit. XIV. cf. Gai II. 286. 111. 144.
Tit. XV. § 1. Paul. S. R. IV. 9.

§ 2. Paul. Diac. ex Festo (ed. Müller p. 120): Lustrici dies infantium appellantur, puellarum octavus, puerorum nonus, quia his lustrantur et iis nomina imponuntur.

Tit. XVI. § 1. cf. Theod. Cod. VIII. 16. lust. Cod. VIII. 58. de infirmandis poenia caelibatus. § 1a. cf. fr. 148. 149. 153. D. de V. S. (50. 16.)

« PreviousContinue »