Page images
PDF
EPUB

1) of. c. 2. C. de ingen, manumiss.

(§ 11.) libertini, qui ex iusta

servitute manumissi sunt. * 2) ex Ulp. fr. 4. D. de iust. et i.**

.

tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat liberum nasci: sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. quod et verum est.

§ 1. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse. saepissime enim constitutum est natalibus non officere manumissionem.

Tit. V. DE LIBERTINIS.

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manųmissi sunt.

nam

Manumissio 2 autem est datio libertatis. quamdiu quis in servitate est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumpsit: utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali [al. communi] nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi, et his contrarium servi, et tertium genus libertini qui desierant esse servi. (§ 1.) Multis autem modis & manu

*) haec repetuntur in Gai fr. 6. D. de statu hom. (1. 5.)

a

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis; nam quamdiu quis in servitute est, minui et potestati suppositus est: manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumsit, utpote quum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita, sed postea quam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis; et quum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt, liberi et his contrarium servi, et tertium genus liberti, i. e. hi qui desierant esse servi. fr. 4. D. de iust. et iure (L. 1).

a) de modis manumissionum vid. Gai I. 17. Ulp. I. 6-10. Fragm. de iuris partibus et de manumissionibus ex Dosithei interpretamentis (ed Böcking cum Ulp. fragm.) § 7. Ante enim una libertas erat, et manumissio fiebat vindicta vel testamento vel censu, et civitas Romana competebat manumissis; quae appellatur iusta ac legitima manumissio. hi autem qui domini voluntate in libertate erant manebant servi: et si manumissores ausi erant in servitutem denuo eos per vim redigere, interveniebat Praetor, rel. § 8. Sed nunc habent propriam libertatem qui inter amicos manumittuntur, et fiunt Latini Iuniani, quoniam Lex Iunia quae libertatem eis dedit exaequavit eos Latinis coloniariis, qui cum essent cives Romani liberți, nomen suum in coloniam dedissent. lus novissimum vid. in lust. c. 1. § 1. 2. C. de Latin. libert. (7. 6.)

missio procedit: aut enim ex sacris constitutioni-
bus in sacrosanctis ecclesiis, aut vindicta, aut
inter amicos, aut per epistolam, aut per testa-
mentum, aut aliam quamlibet ultimam voluntatem
[manumittuntur]. Sed et aliis multis modis liber-
tas servo competere potest, qui tam ex veteribus
quam nostris constitutionibus introducti sunt.
(§ 2.) Servi vero a dominis semper [al. saepe]
manumitti solent: adeo, ut vel in transitu manu-
mittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul aut
Praeses in balneum vel in theatrum eat.

b

§ 12. Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum* numero sunt. de quibus singulis dispiciamus: ac prius de dediticiis.

c

DE DEDITICIIS VEL LEGE AELIA SENTIA. § 13. Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quive ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii. [DE PEREGRINIS DEDITICIIS.] (§ 14.) Vocantur autem peregrini dediticii hi qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde victi se dediderunt. (§ 15.) Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iured dominorum fuerint, numquam aut cives Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

§ 16. Si vero in nulla tali turpitudine sit servus, manumissum modo civem Romanum, modo Latinum fieri dicemus. (§ 17.) Nam in cuius per

a

*) sic restit. ex Epit. 1. I. et Ulp. I. 5. Quare Iustinianus hunc tractatum de tripertito statu libertinorum (§ 12-35) praeterierit vide Inst. § 3 h. t. infra.

a) vide Iustiniani c. 1. § 1. 2. de Latina libert. toll. (7. 6.)

b) fr. 7. D. de manumissis vind. (40. 2.) Gaius libro I. Rerum quotidianarum s. Aur.: Non est omnino necesse pro tribunali manumittere; itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, quum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit Praetor aut Proconsul legatusve Caesaris. Pauli Rec. Sent. II. 25 § 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. cf. Gai I. 20.

c) de dediticiis vid. Ulp. I. 11. Gai II. 25-27. III. 74. cf. fr. 216. D. de V. S. (50. 16.) De origine Legis Aeliae S. vid. Sueton. Ang. c. 40; cuius legis quindecim capita restituere conatus est Heineccius Antiq. Rom. I. 6. § 12.

d) i. e. ex iure Quiritium et in bonis. cf. § 17. 35.

[blocks in formation]

VEL CAUSAE PROBATIONE.

d

DE MANUMISSIONE § 18. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. (§ 19.) Iusta autem causa manumissionis est veluti si quis filium filiamve, aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, apud consilium manumittat. [DE CONSILIO ADHIBENDO.] (§ 20.) Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus: sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul in balneum vel in theatrum eat. (§ 21.) Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civis Romanus fieri, si ab eo domino qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum" [24 versus in O. legi nequeunt].*

§ 22.

homines, Latini luniani appellantur: Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim servi viderentur esse. (§ 23.) Non tamen illis permittit lex Iunia vel

*) Scripturae quae in hac pag. Cod. Veron. sequitur pauca vestigia extant. Gaius certe coeperat agere de altero genere libertorum, quod etiam Epitome I. 1. § 2. h. 1. indicat: Latini sunt, qui aut per epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumittuntur. cf. Ulp. I. 14. Inst. I. 6 5. 1.

a) cf. Ulp. I. § 6. 10. 12. 16,

b) cf. Gai IV. 16. Ulp. I. 7. fr. 23. D. de manumiss. vind. (40. 2.)

c) Ulp. I. 8. Cic. de Orat. I. 40. Liv. XLI. 9. (?) Dositheus § 19-21. (Lachm.) d) vid. Aug. Bethmann-Hollweg Diss. de causae probatione. Berol. 1820. 8. e) de hac causa agit Ulp. I. 14. cf. Gai II. 154. 160. 276. Inst. I. 6. § 1. fr. 42. 57. 60. D. de hered. inst. (28. 5.)

f) de hoc genere libertorum vid. Gai III. 56. Inst. 7. § 4. Ulp. I. 10. Dositheus cit. ad Inst. I. 5. § 1.

g) cf. Gai II. 110. 275. III. 72. 73. Ulp. XX. 14. XXII. 3.

a

ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno
capere, vel tutores testamento dari. (§ 24.) Quod
autem diximus ex testamento eos capere non
posse, ita intellegemus, ne quid directo heredita-
tis legatorumve nomine eos posse capere dicamus;
alioquin per fideicommissum capere possunt.
$ 25.
Hi vero qui dediticiorum numero sunt
nullo modo ex testamento capere possunt, non
magis quam quilibet peregrinus, nec ipsi testa-
mentum facere possunt secundum id quod magis
placuit. (§ 26.) Pessima itaque libertas eorum
est qui dediticiorum numero sunt: nec ulla lege
aut senatusconsulto aut constitutione principali
aditus illis ad civitatem Romanam datur. (§ 27.)
Quin etiam in urbe Roma vel intra centesimum
urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si
contra fecerint, ipsi bonaque eorum publice ve-
nire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma
vel intra centesimum urbis Romae miliarium ser-
viant, neve umquam manumittantur; et si manu-
missi fuerint, servi populi Romani esse iubentur.
et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

*

QUIBUS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANAM PERVENIANT. § 28. Latini vero multis modis ad civitatem Romanam perveniunt. (§ 29.) Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti, si uxores duxerint vel cives Romanas, vel Latinas coloniarias, vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire Praetorem vel in provinciis Praesidem provinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et ipsorum filius, si et ipse eiusdem ** condicionis sit, cives Romani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in persona filii *** adiecimus,,si et ipse eiusdem condicionis sit",

bic articulus (§ 28-35.) suppleri potest ex Ulp. tit. III.

**ita versus unus, qui errore librarii excidisse videtur, suppleri solet e verbis articuli seq. De re ipsa cf. Gai I. 66. 73. 80. III. 5. 73. Ulp. III. 3.

***) ita Polenaar ductus C. secutus.......

a) cf. Gai III. 75. Ulp. XX, 14. XXII. 2.

b) cf. Gai I. 67. 68. fr. 29. § 1. D. de test. milit. (29. 1.)

quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. (§ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probaverit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana, si Latina sit. quodsi mater causam probare noluerit, permissum est tutoribus filii vel ipsi filio, posteaquam ad pubertatem pervenit, causam probare, quo casu ipse filius civis Romanus fit. item utroque parente mortuo filius debet causam probare, ut ipse civis Romanus fiat.* Quae supra diximus de filio anniculo eadem et de filia annicula dicta intellegemus. Praeterea ex Lege Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur,** id est fiunt cives Romani, si Romae inter vigiles sex annis militaverint. postea dicitur factum esse senatusconsultum, quo data est illis civitas Romana, si triennium militiae expleverint. Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consequuntur, si navem marinam aedificaverint, quae non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque navis, vel quae in eius locum substituta sit, sex annis frumentum Romam portaverit. (§ 33.) Praeterea a Nerone constitutum est,*** ut si Latinus qui patrimonium sestertium cc milium plurisve habebit, in urbe Roma domum aedificaverit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui inpenderit, ius Quiritium consequatur. (§ 34.) Denique Traianus constituit, ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit in quo in dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad ius Quiritium perveniret. [12 versus in C. legi non possunt.]†

*) ex coniect. Kruegeri, nonnulla tamen in dubium vocat Mommsen in epistola Studem. ed. praemissa. cf. de seqq. Kruegeri Krit. Versuche i. Gebiet des röm. R. p. 114 fg., in compluribus dissentiente Huschkio.

**) ex coniect. Huschkii ef. Ulp. III. 5. 6.

****) ex coniect. Huschkii cf. Tacit. Annal. XV. 43.

†) in quibus secundum ductus C. de iteratione manumissionis (Ulp. III.4.) age

batur. Textum restituere conatus est Krueger, Kritische Versuche 1. cit.

« PreviousContinue »