Page images
PDF
EPUB

1) fr. 3. 8-10. pr. D. h. t.

2) fr. 8. pr. 14. 43. § 1. D. h. t.

morietur, substitui potest. singulis quidem, si neminem eorum intestato decedere voluerit; novissimo, si ius legitimarum hereditatum integrum inter eos custodiri velit. (§ 7.1) Substituitur autem impuberi aut nominatim, veluti Titius; aut generaliter, quisquis mihi heres erit: quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et scripti sunt heredes et extiterunt, et pro qua parte heredes facti sunt. (§ 8.2) Masculo igitur usque ad quatuordecim annos substitui potest, feminae usque ad duodecim annos. et si hoc tempus excesserit, substitutio evanescit.

§ 184. Extraneo vero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit: sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram vel totam vel pro parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus (§ 246 sqq. 277.].

§ 185. Sicut autem liberi homines, ita et servi, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt. (§ 186.) Sed noster servus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo:

STICHUS SERVUS MEUS LIBER

HERESQUE ESTO, vel HERES LIBERQUE ESTO. (§ 187.) Nam si sine libertate heres institutus sit, etiam si postea manumisssus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini novi cernere hereditatem.

1) est c. 5. C. de servis nec. hered. 2) cf. Inst. I. 6. § 2.

fr. 48. § 2. D. de hered. instit

§ 9. Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto ita substituere nemo potest, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres. sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget alii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere; quod ius quale sit, suo loco trademus.

Tit. XIV. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS. & Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos, et tam proprios quam alienos. Proprios autem olim quidem secundum plurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione1 heredes eos instituere permissum est. quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat, et Atilicino placuisse Paulus suis libris, quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit, refert. Proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt: servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est; quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nul

2

a) cf. Ulp. tit. XXII. Paul, S. R. III. 46,

lius momenti habeatur. Alienus servus etiam is intellegitur in quo usumfructum testator habet. § 1. Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber heresque necessarius. si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit: destitisse etenim a libertatis datione videtur dominus qui eum alienavit. Alienus quoque servus heres institutus, si in eadem causa duraverit, iussu domini adire hereditatem debet. si vero alienatus fuerit, aut vivo testatore aut post mortem eius antequam adeat, debet iussu novi domini adire. at si manumissus est vivo testatore, vel mortuo antequam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest.

§ 188. Cum libertate vero heres institutus, si quidem in eadem causa duraverit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres: si vero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest. quodsi alienatus sit, iussu novi domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest. (§ 189.) Alienus quoque servus heres institutus, si in eadem causa duraverit, iussu domini hereditatem adire debet; si vero alienatus ab eo fuerit, aut vivo testatore aut post mortem eius antequam cernat, debet iussu novi domini cernere. si vero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem potest. (§ 190.) Si autem servus alienus heres institutus est vulgari cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse servus scierit se heredem institutum esse, nec ullum impedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit. 1) e Gai fr. 31 D. de hered. instit

2) cf. fr. 64. 67. D. de acquir. hered.

8) cf. fr. 13. § 1 fr. 50. § 2. D. de her. inst.

1

§ 2.1 Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. (§ 3.3) Servus plurium cum quibus testamenti factio est ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii acquirit hereditatem.

§ 4. Et unum hominem, et plures in infinitum quot quis velit, heredes facere licet. (§ 5.3) Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continetur. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: [uncia], sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum

1) cf. fr. 7. D. de B. I.

2) ef, fr. 9. § 12. fr. 14. D. de hered, inst.

3) of. fr. 18-20; 87. D. eod.

4) cf. fr. 13. § 2-7. D. de hered, inst.

5) cf. fr. 17. § 5. D. eod.

6) cf. fr. 23. pr. 34. D. eod.

7) cf. Gai III. 98.

cf. fr. 1. 14. 16. D. de condic, inst.

8) cf. fr. b. 17. D. de condic. inst.

quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest,1 nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere. (§ 6.2) Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eos aequis ex partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis, aequis ex partibus eos heredes esse. Partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fit; et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eandem partem concurrent. si vero totus as completus sit, [i qui nominatim expressas partes habent] in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus, an medius, an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur quae vacat. (§ 7.4) Videamus, si pars aliqua vacet, nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere, et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent; et ex diverso si plures in portionibus sint, tacite singulis decrescere, ut si verbi gratia quatuor ex tertiis partibus heredes scripti sint, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parta scriptus fuisset. (§ 8.5) Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus est quod dipondio deest habebit; idemque erit, si dupondius expletus sit. quae omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.

§ 9.6 Heres et pure et sub condicione institui potest. Ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti post quinquennium quam moriar, vel ex calendis illis, aut usque ad calendas illas heres esto: diemque adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset. (§ 10.7) Impossibilis condicio in institutionibus et legatis, nec non in fideicommissis et libertatibus, pro non scripto habetur. (§ 11.8) Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem con

iunctio, ut puta si illud et illud factum fuerit, omnibus parendum est: si separatim, veluti si illud aut illud factum erit, cuilibet obtemperare satis est.

§ 12. Hi quos numquam testator vidit heredes institui possunt. veluti si fratris filios peregrinatos, ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.

§ 191. Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnimodo de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntor locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris materia tractari.

1) cf. fr. 36. D. de legatis II.

Tit. XX. DE LEGATIS.

Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur [cf. II. 9. § 1.}; nam loquimur de his iuris figuris quibus per uniservitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnino de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari. § 1.1 Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta [ab herede praestanda].

§ 192. Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per vindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

§ 193. Per vindicationem hoc modo legamus: TITIO Verbi gratia HOMINEM STICHUM DO LEGO. sed et si alterutrum verbum positum sit, velut: Do aut LEGO, aeque per vindicationem legatum

item, ut magis visum est, si ita legatum fuerit: SUMITO, vel ita: SIBI HABETO, vel ita: CAPITO, aeque per vindicationem legatum est. (§ 194.) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque qui eam possidet petat, vindicare debet, id est intendere suam rem ex iure Quiritium esse. (§ 195.) In eo solo dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius, ceterique nostrí praeceptores, quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi

a) cf. Ulp. tit. XXIV. Paul. S. III. 6.

b) de quatuor generibus legatorum vid. Ulp. XXIV. 1—14. § 2. I. h. t. infra. c) cf. Iulian. fr. 81. § 6. fr. 86. § 2. D. de legatis I. (30.)

legatum esse [dimissum], sed postea quam scierit et repudiaverit legatum, perinde esse atque si legatum non esset: Nerva vero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si voluerit eam ad se pertinere. Sed hodie ex divi Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti videmur quod Proculo placuit. nam cum legatus fuisset Latinus per vindicationem coloniae: deliberent, inquit, decuriones an ad se velint pertinere, proinde ac si uni legatus esset. (§ 196.) Eae autem solae res per vindicationem legantur recte quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, veluti vinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam. ceteras res vero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo faceret testamentum et quo moreretur: alioquin inutile est legatum. (§ 197.) Sed sane hoc ita est iure civili. Postea vero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legaverit quae eius numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset. optimum autem ius est per damnationem legatum; quo genere etiamn aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. (§ 198.) Sed si quis rem suam legaverit, deinde post testamentum factum eam alienaverit, plerique putant non solum iure civili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia etsi per damnationem aliquis rem suam legaverit eamque postea alienaverit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem posse per exceptionem doli mali repelli quasi contra voluntatem defuncti petat. (§ 199.) Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive coniunctim sive disiunctim, et omnes veniant ad legatum, partes ad singulos pertinere, et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: TITIO ET

a) cf. Nerat. fr. 64. D. de furtis (47. 2.) et Ulp. fr. 44. § 1. D. de legat. I. (30.) Paul. Ś. R. III. 6. § 7. Gai II. 200.

b) cf. Ulp. XXIV. 11a.

c) cf. Epit. II. 5. § 1. 4. 5. (ad § 205. infra.) Ulp. XXIV. 12. fr. 1. § 3. D. de usufr. accresc. (7. 2.) fr. 30. D. de condic. (35. 1.)

« PreviousContinue »