Page images
PDF
EPUB

non est conprobata: TITIUM HEREDEM ESSE VOLO. sed et illae a plerisque inprobatae sunt: TITIUM HEREDEM INSTITUO, item HEREDEM FACIO.

[ocr errors]

§ 118. Observandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela est, faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin inutiliter iure civili testabitur. (§. 119.) Praetor tamen, si septem signis testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas testamenti bonorum possessionem pollicetur: et si nemo sit ad quem ab intestato iure legitimo pertineat hereditas, velut frater eodem patre natus aut patruus aut fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem. nam idem iuris est et si alia ex causa testamentum non valeat, velut quod familia non venierit aut nuncupationis verba testator locutus non sit. (§ 120.) Sed videamus an etiamsi frater aut patruus extent, potiores scriptis heredibus habeantur. rescripto enim Imperatoris Antonini significatur, eos qui secundum tabulas testamenti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse adversus eos qui ab intestato vindicant hereditatem defendere se per exceptionem doli mali. (§ 121.) quod sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est; item ad feminarum quae ideo non utiliter testatae sunt, quod verbi gratia familiam non vendiderint aut nuncupationis verba locutae non sint: an autem et ad ea testamenta feminarum quae sine tutoris auctoritate fecerint haec constitutio pertineat, videbimus. (§ 122.) Loquimur autem de his scilicet feminis quae non in legitima parentum aut patronorum tutela sunt, sed [de his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam inviti coguntur auctores fieri: alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoveri palam est.

1) of. Gai II. 115. supra.

Tit. XIII. DE EXHEREDA

TIONE LIBERORUM.

1Non tamen, ut omnimodo valeat testamentum, sufficit haec observatio

*) tutores habent Sched. Legendum est aut tutore auctore, aut tutoris auctoritate. a) de tutoris auctoritate mulieri necessaria vid. Gai I. 192. II. 112. III. 43. Ulp. XX. 15. Quae de ea re Gaius habet §§ 118-122. maximam partem cum tu. tela mulierum obsoleverunt. De bonorum possessione in talibus causis vid. Gai. II. 147 sqq. Pap fr. 11. § 2. D. de Bon. Poes. sec. tab. (37. 11.) ad § 120. vid. Collat. LL Mos. XVI. 3 initio. (Paul. S. R. IV. 8. § 2.)

§ 123. Item qui filium in potestate habet curare debet, ut eum vel heredem instituat vel nominatim exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur: adeo quidem, ut nostri praeceptores existiment, etiamsi vivo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, quia scilicet statim ab initio non constiterit institutio. sed diversae scholae auctores, siquidem filius mortis patris tempore vivat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus et illum* ab intestato heredem fieri confitentur: si vero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant non statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito. (§ 124.) Ceteras vero liberorum personas si praeterierit testator, valet testamentum. sed praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt, si sui heredes sint, in virilem; si extranei, in dimidiam. id est si quis tres verbi gratia filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte fit heres, et ea ratione idem consequitur, quod ab intestato patre mortuo habitura esset. at si extraneos ille beredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. Sed quae de filia diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum personis, sive masculini sive feminini sexus, dicta intellegemus. (§ 125.) Quid ergo est? licet eae secundum ea quae diximus scriptis heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen Praetor eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur: et efficiuntur sine re heredes, et hoc iure utebamur, quasi nihil inter feminas et masculos interesset: (§ 126.) sed nuper Imperator Antoninus significavit rescripto, suas non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi consequerentur. quod in emancipatarum quoque persona observandum est,

*) suum mavult Huschke.

eo

quam supra exposuimus. Sed qui filium in potestate habet debet curare, ut eum heredem instituat, vel exheredem nominatim faciat. alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem, ut etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo heres ex testamento existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum. Sed non ita de filiabus vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum: sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve, vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem accrescendi eis ad certam portionem praestábatur. sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter ceteros hoc facere.

a) cf. Ulp. XXII. 14-23. Gai fr. 30. coll. fr. 7. 25. pr. D. de liberis et post. (28. 2.) de iure novissimo Inst. II. 18. pagina 111. not. a.

b) cf. Ulp. XXII. 23. fr. 1. fr. 12. fr. 8. § 14. D. de B. P. contra tab. (37. 4.) c) cf. Gai II. 120. c. 4. C. de liberis praet. (6. 28.)

ut hae quoque, quod adcrescendi iure habiturae
essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per
bonorum possessionem habeant. (§ 127.) Sed si
quidem filius a patre exheredetur, nominatim ex-
heredari debet; alioquin non prodest* exheredari.
nominatim autem exheredari videtur sive ita exherede-
tur: TITIUS FILIUS MEUS EXHeres esto, sive ita: FILIUS
MEUS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine.
(§ 128.) Ceterae vero liberorum personae, vel fe-
minini sexus, vel masculini, satis inter ceteros exhere-
dantur, id est, his verbis: CETERI OMNES EXHEREDES
sunto: quae verba post institutionem heredum adici so-
lent. sed haec ita sunt iure civili. (§ 129.**) Nam Prae-
tor omnes virilis sexus liberos, tam filios quam cete-
ros, id est nepotes quoque et pronepotes, nominatim
exheredari iubet, feminini vero inter ceteros: qui nisi fuerint ita
exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.
(§ 130.) Postumi quoque liberi vel he-
redes institui debent vel exheredari.***
(§ 131.) Et in eo par omnium condicio
est, quod in filio postumo et in quo-·
libet ex ceteris liberis, sive feminini
sexus sive masculini, praeterito, va-
let quidem testamentum, sed postea
adgnatione posiumi sive postumae
rumpitur, et ea ratione totum infir-

*) ita Huschke; Stud. videtur.

§ 1. nominatim autem exheredari quis videtur, sive ita exheredetur: Titius filius meus exheres esto, sive ita: filius meus exheres esto, non adiecto proprio nomine, scilicet si alius

filius non extet. Postumi quoque liberi vel heredes institui debent vel exheredari. et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis, sive feminini sexus sive masculini, praeterito, valet quidem testamentum, sed postea agnatione postumi sive postumae rumpitur, et ea ratione totum in

**) §um 129 ita composuit Lachmann (coll. Gai II. 135.). adstipulante Kruegero, contradicente Huschkio, qui non sine ratione supplere ita mavult: feminini vero sexus liberos, id est filius et neptes et proneptes exheredari aut nominatim aut inter ceteros satis habet. De re cf. 1. 2. 3. pr. 25. pr. D. de liberis et post. (28. 2.) fr. 3. D. de iniusto rupto. (28. 3.)

1

[ocr errors]

***) paginae 86. pars posterior et pagina 87. Cod. Ver. (lineae 86), quae legi non poterant, supplendae ex Institutionibus Iustiniani, §§ 130-134. - §§ 133, 134. etiam in Digestis extant (fr. 13. D. de iniusto rupto 28. 3.). Gai Epit. II. 3. pr. § 1. 2. haec exhibet: Is qui filios in potestate habet curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut nominatim heredem instituat, aut nominatim exheredet; nam si masculum filium testamento praeterierit, non valebit testamentum. (§ 1.) Si vero filiam praeterierit. non rumpet testamentum filia praetermissa: sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii fratres, consequitur portionem; si vero testamento extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquiret. Nam si facto testamento in quo masculus filius praetermissus est evenerit, ut, vivente adhuc patre, filius qui praetermissus est moriatur, sic quoque, quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum quod factum est non valebit. (§ 2.) Postumorum duo genera sunt: quia postumi adpellantur hi qui post mortem patris de uxore nati fuerint, et illi qui post testamentum factum nascuntur. Et ideo, nisi is qui testamentum facit in ipso testamento comprehenderit: quicunque filius aut filia mihi natus natave fuerit, heres mihi sit; aut certe dicat, exheres sit, valere eius non potest testamentum: quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur; nisi quod melior est conditio postumae, quam natae; quia nata, si praetermissa fuerit, non rumpet testamentum: postuma vero, sicut masculus, testamentum rumpet.

matur:& ideoque si mulier ex qua
postumus aut postuma sperabatur ab-
ortum fecerit, nihil impedimento est
scriptis heredibus ad hereditatem ad-
eundam. (§ 132.) Sed feminini qui-
dem sexus personae vel nomina-
tim vel inter ceteros exheredari
solent, dum tamen si inter ce-
teros exheredentur, aliquid eis le-
getur, ne videantur per oblivio-
nem praeteritae esse: masculini vero
sexus personae placuit non aliter
recte exheredari, nisi nominatim
exheredentur, hoc scilicet modo:

QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS

FUERIT, EXHERES ESTO. * (§ 133.6) Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me vivo moriatur, aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisve in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. (§ 134.) Ne ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel exheredare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere vel exheredare, ne forte, me vivo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Junia Velleia

firmatur: ideoque si mulier ex qua postumus ant postuma sperabatur abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae [al. postumae] vel nominatim, vel inter ceteros exheredari solebant. dum tamen si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse: masculos vero postumos, id est filium et deinceps, placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo: quicumque mihi filius genitus fuerit, exheres esto. (§ 2.)

Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locum succedendo quasi agnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si quis filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeat, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius eius vivo eo moriatur, aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius, incipit nepos neptisve in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi agnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel nominatim exheredare debet testator, ne non iure faciat testamentum, ita et nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere, vel exheredare, ne forte, vivo eo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi agnatione. rumpant testamentum. idque lege Iunia Velleia

*) In Cod. h. 1. 9 fere lineae legi non possunt. Pertinuisse ea videntur ad ceteras postumorum praeter filium filiamque personas in institutione vel exheredatione recte demonstrandas. (Huschke.)

a) Cic. de or. I, 57. (constat agnascendo rumpi testamentum.) Pro Caec. c. 25. (cui filius agnatus sit, eius testamentum esse ruptum.) Ulp. XXIII. 2.

[ocr errors]

L) $ 133. 134. ut supra monuimus e Gai fr. 13. D. de iniust. (28. 3.) supplendae. Cf. Ulp. XXIII. 3. Inst. II. 19. § 2. III. 1. § 2.

provisum est; in qua simul exheredationis modus notatur, ut virilis sexus postumi nominatim, feminini vel nominatim vel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis qui inter ceteros exheredantur aliquid legetur.

provisum est, in qua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorum demonstratur.

§ 135. Emancipatos liberos iure § 3. Emancipatos liberos iure cicivili neque heredes instituere neque vili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes. sed Praetor omnes," sui heredes. sed Praetor omnes, tam feminini quam masculini sexus, si tam feminini sexus quam masculini, si heredes non instituantur, exheredari heredes non instituantur, exheredari iubet, virilis sexus nominatim, femi- iubet, virilis sexus nominatim, feminini vero vel nominatim vel inter ce- nini vero et inter ceteros. quodsi teros. quodsi neque heredes instituti [al. qui si] neque heredes instituti fuerint, neque ita, ut supra diximus, fuerint, neque ita, ut diximus, exexheredati, Praetor promittit eis contra tabulas bonorum heredati, propossessionem. (§ 135a.) In potestate patris non sunt, qui mittit Praetor cum eo civitate Romana donati sunt nec in accipienda civi- eis contra tabutate Romana pater petiit, ut eos in potestate haberet, aut, las. testamenti si petiit, non inpetravit; nam qui in potestatem patris ab bonorum posImperatore rediguntur, nibil differunt ab his qui in potestate sessionem. patris nati sunt.*

b

§ 136. Adoptivi, filii quamdiu manent in adoptionem,** naturalium loco sunt: emancipati vero a patre adoptivo neque iure civili, neque quod ad edictum Praetoris pertinet, inter liberos numerantur. (§ 137.) qua ratione accidit, ut ex diverso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu qui

§ 4. Adoptivi liberi, quamdiu sunt in potestate patris adoptivi, eiusdem iuris habentur cuius sunt iustis nuptiis quaesiti: itaque heredes instituendi vel exheredandi sunt, secundum ea quae de naturalibus exposuimus. emancipati vero a patre adoptivo neque iure civili, neque quod ad edictum Praetoris attinet, inter liberos numerantur. Qua ratione accidit, ut ex diverso, quod ad naturalem parentem attinet, quamdiu qui

dem sint in adoptiva fa- dem sint in adoptiva familia, extraneorum numilia, extraneorum mu- mero habeantur, ut eos neque heredes instimero habeantur. si vero tuere neque exheredare necesse sit. cum vero emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiant in ea causa esse qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.

1) est c. 4. C. de liberis praet

emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiunt in ea causa esse in qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.

§ 5. Sed haec quidem vetustas introducebat. nostra vero constitutio1 inter masculos et feminas in hoc iure nibil interesse existimans, quia

*) ita nunc scripsi auctore Kruegero; de re ipsa vid. fr. 1. § 6. fr. 3. D. de coniung. c. emanc. (37. 9.)

**) ita Cod. cf. I. § 55. not.

a) cf. Gai II. § 125. 126. 129. 132. III. 19. Inst. h. t. § 1. III. 1. § 12. Ulp. XXII. 23. XXVIII. § 2- 4.

b) cf. Inst. III. 1. § 10-12.

« PreviousContinue »