Page images
PDF
EPUB

Cantabrigiat

PRELI ACADEMICI TYPIS EXCUDEBAT

C. J. CLAY, A.M.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC: LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

M.DCCC.LXV.

[ocr errors]

D. JUNII JUVENALIS

SATIRARUM

LIBER I.

5

10

I. SEMPER ego auditor tantum ? nunquamne reponam, Vexatus toties rauci Theseide Codri ? Impune ergo mihi recitaverit ille togatas, Hic elegos ? impune diem consumserit ingens Telephus, aut summi plena jam margine libri Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes ? Nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus Martis, et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant Venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum Pelliculae, quantas jaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant Semper et assiduo ruptae lectore columnae. Expectes eadem a summo minimoque poeta. Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos Consilium dedimus Sullae privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20 Si vacat et placidi rationem admittitis, edam. Quum tenor uxorem ducat spado; Maevia Tuscum Figat aprum et nuda teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus quum provocet unus, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmae: Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae 30

в"

15

25

JUV.

36

40

45

Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso; post hunc magni delator amici,
Et cito rapturus de nobilitate comesa
Quod superest: quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
Quum te summoveant qui testamenta merentur
Noctibus, in caelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae ?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis, et sic
Palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
Quid referam quanta siccum jecur ardeat ira,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis ? Et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octava Marius bibit et fruitur dis
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras.
Haec ego non credam Venusina digna lucerna ?
Haec ego non agitem? Sed quis magis Heracleas
Aut Diomedeas aut mugitum Labyrinthi
Et mare percussum puero fabrumque volantem,
Quum leno accipiat moechi bona, (si capiendi
Jus nullum uxori,) doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso ?
Quum fas esse putet curam spectare cohortis
Qui bona donavit praesepibus, et caret omni
Majorum censu dum pervolat axe citato
Flaminiam puer? Automedon nam lora tenebat
Ipse lacernatae quum se jactaret amicae.
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio, quum jam sexta cervice feratur,
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino,
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,

50

55

60

65

70

« PreviousContinue »