Page images
PDF
EPUB

Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325
Sume duos Equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
Nec Croesi fortuna unquam, nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiae Narcissi,
Indulsit Caesar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis uxorem occidere jussus.

330

SATIRA XV.

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci

Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

5

15

Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et caepe nefas violare et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis 10
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa, nefas illic fetum jugulare capellae,
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super coenam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat ut mendax aretalogus. "In mare nemo
Hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,
Fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyanea, plenos et tempestatibus utres
Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes
Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"
Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
De Corcyraea temetum duxerat urna;
Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem sed nuper Consule Junio
Gesta super calidae referemus moenia Copti,

20

25

[ocr errors]

Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.

Nam scelus, a Pyrrha quanquam omnia syrmata volvas, 30 Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro

Dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium et nunquam sanabile vulnus
Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrinque
Inde furor vulgo quod numina vicinorum
Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos quos ipse colit. Sed tempore festo
Alterius populi rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia coenae
Sentirent, positis ad templa et compita mensis
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Aegyptus; sed luxuria, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde quod et facilis victoria de madidis et
Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque
Unguenta et flores multaeque in fronte coronae,
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus; haec tuba rixae.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Saevit nuda manus: paucae sine vulnere malae;
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer. Aspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies et hiantia ruptis

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent:
Et sane quo tot rixantis millia turbae

Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela: nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae; sed quem valeant emittere dextrae
Illis dissimiles et nostro tempore natae.

35

40

45

50

55

60

65

70

Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit.
A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti pars altera promere ferrum
Audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
Terga fuga celeri praestantibus omnibus, instant
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam nimia formidine cursum
Praecipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

Victrix turba; nec ardenti decoxit aeno

75

80

Aut verubus; longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
Quum summa caeli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor et te
Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit nil unquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
Qui stetit absumto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas; sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longae dira obsidionis egestas.
Hujus enim quod nunc agitur miserabile debet
Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuneta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant esse parati

85

90

95

100

105

Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde

Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas. 110
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,

115

120

De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
Virtute atque fide sed major clade Saguntus,
Tale quid excusat. Maeotide saevior ara
Aegyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam quae çarmina tradunt
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur

125

Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus. Plorare ergo jubet casum lugentis amici, Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem Circumscriptorem, cujus manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans

135

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

145

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas,
Aedificare domos, Laribus conjungere nostris
Tectum aliud tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam; saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere et marris ac vomere lassi
Nescirint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

150

155

160

165

170

Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

QUIS numerare queat felicis praemia, Galle,
Militiae? Quod si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti 5
Et Samia genitrix quae delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia: quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat; immo etsi pulsetur dissimulet, nec

« PreviousContinue »