Instituitque rudes melior Locusta propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos. Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, Si vis esse aliquis: Probitas laudatur et alget. Criminibus debent hortos, praetoria, mensas, Argentum vetus et stantem extra pocula caprum. Quem patitur dormire nurus corruptor avarae, Quem sponsae turpes et praetextatus adulter? Si natura negat, facit indignatio versum, Qualemcunque potest: quales ego vel Cluvienus. Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor, Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paullatimque anima caluerunt mollia saxa, Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli. Et quando uberior vitiorum copia? quando Major avaritiae patuit sinus? alea quando Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulae, posita sed luditur arca. Proelia quanta illic dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum Perdere et horrenti tunicam non reddere servo? Quis totidem erexit villas, quis fercula septem Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo Limine parva sedet, turbae rapienda togatae. Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne Suppositus venias ac falso nomine poscas. Agnitus accipies; jubet a praecone vocari Ipsos Trojugenas, nam vexant limen et ipsi Nobiscum. Da Praetori, da deinde Tribuno. Sed libertinus prior est. "Prior," inquit, "ego adsum: Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae Arguerint licet ipse negem: sed quinque tabernae 105 Quadringenta parant. Quid confert purpura major Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves? ego possideo plus Pallante et Licinis." Exspectent ergo Tribuni ; Vincant divitiae, sacro nec cedat honori
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis; Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum Majestas: etsi funesta Pecunia templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus, Quaeque salutato crepitat Concordia nido.
Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat, Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est Et panis fumusque domi? Densissima centum Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida vel praegnans et circumducitur uxor. Hic petit absenti, nota jam callidus arte, Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam. "Galla mea est," inquit; "citius dimitte; moraris.” 125 “Profer, Galla, caput." "Noli vexare, quiescit." Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum: Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes Votaque deponunt: quanquam longissima coenae Spes homini: caulis miseris atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit. Nam de tot pulcris et latis orbibus et tam Antiquis una comedunt patrimonia mensa. Nullus jam parasitus erit: sed quis ferat istas Luxuriae sordes? Quanta est gula quae sibi totos Ponit apros, animal propter convivia natum! Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus Turgidus et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitae mortes atque intestata senectus. It nova nec tristis per cunctas fabula coenas, Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius quod nostris moribus addat Posteritas; eadem cupient facientque minores; Omne in praecipiti vitium stetit. Utere velis, Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, Unde
Ingenium par materiae? unde illa priorum Scribendi quodcunque animo flagrante liberet Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen ? Quid refert dictis ignoscat Mucius an non? Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa Qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, Et latum media sulcum deducis arena. Qui dedit ergo tribus patruis aconita vehatur Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos? Quum veniet contra digito compesce labellum: Accusator erit qui verbum dixerit, Hic est. Securus licet Aeneam Rutulumque ferocem Committas: nulli gravis est percussus Achilles, Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus. Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor cui frigida mens est Criminibus, tacita sudant praecordia culpa. Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta Haec animo ante tubas: galeatum sero duelli Poenitet.-Experiar quid concedatur in illos Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quoties aliquid de moribus audent Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt; Indocti primum, quanquam plena omnia gypso Chrysippi invenies. Nam perfectissimus horum est Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit, Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat Tristibus obscoenis? Castigas turpia quum sis Inter Socraticos notissima fossa cinaedos! Hispida membra quidem et durae per brachia setae Promittunt atrocem animum: sed podice levi Caeduntur tumidae medico ridente mariscae. Rarus sermo illis et magna libido tacendi
Atque supercilio brevior coma.
Et magis ingenue Peribomius: hunc ego fatis Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur: Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse Dat veniam. Sed pejores qui talia verbis Herculis invadunt et de virtute locuti
Clunem agitant. "Ergo te ceventem, Sexte, verebor?" Infamis Varillus ait: " quo deterior te?" Loripidem rectus derideat, Aethiopem albus. Quis tulerit Gracchos de seditione querentes? Quis caelum terris non misceat et mare caelo Si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, In tabulam Sullae si dicant discipuli tres? Qualis erat nuper tragico pollutus adulter Concubitu: qui tunc leges revocabat amaras Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, Quum tot abortivis fecundam Julia vulvam Solveret et patruo similes effunderet offas. Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos Contemnunt Scauros et castigata remordent? Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam Clamantem toties: "Ubi nunc lex Julia? dormis?" Ad quem subridens: "Felicia tempora quae te Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem: Tertius e caelo cecidit Cato. Sed tamen unde 40 Haec emis hirsuto spirant opobalsama collo Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae. Quod si vexantur leges ac jura, citari
Ante omnes debet Scantinia. Respice primum Et scrutare viros; faciunt hi plura: sed illos Defendit numerus junctaeque umbone phalanges. Magna inter molles concordia. Non erit ullum Exemplum in nostro tam detestabile sexu. Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam: Hispo subit juvenes et morbo pallet utroque. Numquid nos agimus causas? civilia jura Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus? Luctantur paucae, comedunt coliphia paucae: Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
Vellera: vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, Horrida quale facit residens in codice pellex. Notum est cur solo tabulas impleverit Hister Liberto, dederit vivus cur multa puellae. Dives erit magno quae dormit tertia lecto. Tu nube atque tace: donant arcana cylindros. De nobis post haec tristis sententia fertur. Dat veniam corvis, vexat censura columbas." Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoicidae. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid Non facient alii quum tu multicia sumas, Cretice, et hanc vestem populo mirante perores In Proculas et Pollitas? Est moecha Fabulla; Damnetur si vis etiam Carfinia: talem Non sumet damnata togam. "Sed Julius ardet, Aestuo." Nudus agas; minus est insania turpis. En habitum quo te leges ac jura ferentem Vulneribus crudis populus modo victor et illud Montanum positis audiret vulgus aratris! Quid non proclames in corpore judicis ista Si videas? Quaero an deceant multicia testem? Acer et indomitus libertatisque magister, Cretice, pelluces! Dedit hanc contagio labem Et dabit in plures: sicut grex totus in agris Unius scabie cadit et porrigine porci, Uvaque contacta livorem ducit ab uva. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repente venit turpissimus: accipient te Paullatim qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuere monilia collo, Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae Et magno cratere Deam; sed more sinistro Exagitata procul non intrat femina limen: Solis ara Deae maribus patet. Ite profanae! Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu. Talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto. Ille supercilium madida fuligine tactum Obliqua producit acu pingitque trementes
« PreviousContinue » |