Nam mihi commota jam dudum mulio virga Innuit. Ergo vale nostri memor, et quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, 321 Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.
ECCE iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus Ad partes, monstrum nulla virtute redemptum A vitiis, aeger solaque libidine fortis : Delicias viduae tantum aspernatur adulter. Quid refert igitur quantis jumenta fatiget Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, Jugera quot vicina foro, quas emerit aedes? Nemo malus felix, minime corruptor et idem Incestus, cum quo nuper vittata jacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter Si fecisset idem caderet sub judice morum. Nam quod turpe bonis Titio Seioque decebat Crispinum. Quid agas quum dira et foedior omni Crimine persona est? Mullum sex millibus emit, Aequantem sane paribus sestertia libris, Ut perhibent qui de magnis majora loquuntur. Consilium laudo artificis, si munere tanto Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi. Est ratio ulterior magnae si misit amicae, Quae vehitur clauso latis specularibus antro. Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu Succinctus patria quondam, Crispine, papyro. Hoc pretium squamae! Potuit fortasse minoris Piscator quam piscis emi. Provincia tanti Vendit agros: sed majores Apulia vendit. Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus Induperatorem, quum tot sestertia, partem
Exiguam et modicae sumtam de margine coenae, 30 Purpureus magni ructarit scurra Palati,
Jam princeps Equitum, magna qui voce solebat Vendere municipes fracta de merce siluros. Incipe, Calliope, licet et considere: non est Cantandum, res vera agitur: narrate, puellae Pierides prosit mihi vos dixisse puellas.
Quum jam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus et calvo serviret Roma Neroni, Incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi Ante domum Veneris quam Dorica sustinet Ancon, Implevitque sinus: neque enim minor haeserat illis Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti, Desidia tardos et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cymbae linique magister Pontifici summo. Quis enim proponere talem Aut emere auderet, quum plena et litora multo Delatore forent? Dispersi protinus algae Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem Depastumque diu vivaria Caesaris; inde Elapsum veterem ad dominum debere reverti. Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum pulcrumque est aequore tote, Res fisci est ubicunque natat. Donabitur ergo Ne pereat. Jam letifero cedente pruinis Autumno, jam quartanam sperantibus aegris, Stridebat deformis hiems praedamque recentem Servabat: tamen hic properat velut urgeat Auster: Utque lacus suberant ubi, quanquam diruta, servat co Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem, Obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit facili patuerunt cardine valvae; Exclusi spectant admissa obsonia Patres. Itur ad Atriden. Tum Picens, “Accipe,” dixit, "Privatis majora focis: genialis agatur Iste dies propera stomachum laxare saginis, Et tua servatum consume in secula rhombum. Ipse capi voluit." Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristae. Nihil est quod credere de se Non possit quum laudatur dis aequa potestas. Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur Ergo in consilium proceres, quos oderat ille, In quorum facie miserae magnaeque sedebat Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno "Currite, jam sedit!" rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo villicus Urbi. Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus; omnia quanquam Temporibus diris tractanda putabat inermi Justitia. Venit et Crispi jucunda senectus, Cujus erant mores qualis facundia, mite Ingenium. Maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum afferre liceret Consilium? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici? Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem, nec civis erat qui libera posset Verba animi proferre et vitam impendere vero. Sic multas hiemes atque octogesima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus ejusdem properabat Acilius aevi Cum juvene indigno quem mors tam saeva maneret Et Domini gladiis tam festinata: sed olim Prodigio par est cum nobilitate senectus: Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis. Profuit ergo nihil misero quod cominus ursos Figebat Numidas, Albana nudus arena Venator. Quis enim jam non intelligat artes Patricias? Quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi. Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, Et tamen improbior satiram scribente cinaedo. Montani quoque venter adest, abdomine tardus, Et matutino sudans Crispinus amomo
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui jugulos aperire susurro; Et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa; Et cum mortifero prudens Veiento Catullo, Qui nunquam visae flagrabat amore puellae, Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon- strum;
Caecus, adulator, dirusque a ponte satelles, Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes, Blandaque devexae jactaret basia rhedae. Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit In laevum conversus, at illi dextra jacebat Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus Et pegma et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro Percussus, Bellona, tuo, divinat et "Ingens Omen habes," inquit, "magni clarique triumphi: Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidet Arviragus: peregrina est bellua; cernis Erectas in terga sudes?" Hoc defuit unum Fabricio patriam ut rhombi memoraret et annos. 'Quidnam igitur censes? conciditur?" "Absit ab illo Dedecus hoc," Montanus ait: "testa alta paretur, Quae tenui muro spatiosum colligat orbem. Debetur magnus patinae subitusque Prometheus. Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc Tempore jam, Caesar, figuli tua castra sequantur.” Vicit digna viro sententia: noverat ille Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno Arderet. Nulli major fuit usus edendi Tempestate mea. Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo Ostrea, callebat primo deprendere morsu; Et semel aspecti littus dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire jubentur Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem Traxerat attonitos et festinare coactos,
Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sigambris
Dicturus, tanquam diversis partibus orbis Anxia praecipiti venisset epistola penna. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset Tempora saevitiae, claras quibus abstulit Urbi Illustresque animas impune et vindice nullo. Sed periit postquam cerdonibus esse timendus Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, Ut bona summa putes aliena vivere quadra; Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset: Quamvis jurato metuam tibi credere testi. Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum Defecisse puta quod inani sufficit alvo: Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars Dimidia brevior? tantine injuria coenae? Tam jejuna fames, possis cum honestius illic Et tremere et sordes farris mordere canini? Primo fige loco, quod tu discumbere jussus Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex, Et quamvis rarum tamen imputat. Ergo duos post Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
"Una simus," ait. Votorum summa: quid ultra Quaeris? Habet Trebius propter quod rumpere som
Debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne Tota salutatrix jam turba peregerit orbem, Sideribus dubiis, aut illo tempore quo se Frigida circumagunt pigri sarraca Bootae. Qualis coena tamen? Vinum quod sucida nolit Lana pati de conviva Corybanta videbis. Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques Saucius et rubra deterges vulnera mappa.
« PreviousContinue » |