Page images
PDF
EPUB

Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto
Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedes.
'Hunc optent generum rex et regina; puellae
Hunc rapiant; quicquid calcaverit hic rosa fiat!'
Ast ego nutrici non mando vota; negato,
Jupiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae.
Esto age: sed grandes patinae tucetaque crassa
Annuere his superos vetuere Jovemque morantur.
Rem struere exoptas caeso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra: 'da fortunare Penates,

35

40

45

Da pecus et gregibus fetum!' Quo, pessime, pacto,
Tot tibi cum in flammas junicum omenta liquescant?
Et tamen hic extis et opimo vincere ferto
Intendit: 'Jam crescit ager, jam crescit ovile,
Jam dabitur, jam, jam,' donec deceptus et exspes 50
Nequicquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti incusaque pingui
Auro dona feram, sudes et pectore laevo
Excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
Hinc illud subiit auro sacras quod ovato
Perducis facies: nam fratres inter ahenos
Somnia pituita qui purgatissima mittunt
Praecipui sunto, sitque illis aurea barba.

Aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera,
Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.

55

60

65

O curvae in terras animae et caelestium inanes!
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona Dis ex hac scelerata ducere pulpa?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus,
Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas
Ferventis massae crudo de pulvere jussit.
Peccat et haec, peccat; vitio tamen utitur. At ves
Dicite, Pontifices, in sacro quid facit aurum ?
Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. 70
Quin damus id superis de magna quod dare lance

Non possit magni Messalae lippa propago;
Compositum jus fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto?
Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.

75

SATIRA III.

NEMPE haec assidue: jam clarum mane fenestras
Intrat et angustas extendit lumine rimas:
Stertimus indomitum quod despumare Falernum
Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.
“En quid agis? siccas insana Canicula messes

5

Jam dudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est: "
Unus ait comitum. "Verumne? itane? ocius adsit
Huc aliquis: nemon'?" Turgescit vitrea bilis,
Finditur, Arcadiae pecuaria rudere dicas.

Jam liber et bicolor positis membrana capillis,
Inque manus chartae nodosaque venit arundo.
Tunc queritur crassus calamo quod pendeat humor,
Nigra quod infusa vanescat sepia lympha;
Dilutas queritur geminet quod fistula guttas.
O miser, inque dies ultra miser, huccine rerum
Venimus? at cur non potius, teneroque columbo
Et similis regum pueris, pappare minutum
Poscis, et iratus mammae lallare recusas?
"An tali studeam calamo?" Cui verba? quid istas
Succinis ambages? tibi luditur; effluis amens;
Contemnere: sonat vitium percussa, maligne
Respondet viridi non cocta fidelia limo.

10

15

20

Udum et molle lutum es, nunc, nunc properandus et acri
Fingendus sine fine rota. Sed rure paterno

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum, 25
(Quid metuas?) cultrixque foci secura patella:
Hoc satis. An deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis,
Censorem fatuum vel quod trabeate salutas?
Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi.
Non pudet ad morem discincti vivere Nattae.

30

35

40

45

50

Sed stupet hic vitio, fibris increvit opimum
Pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto
Demersus summa rursus non bullit in unda.
Magne pater divum, saevos punire tyrannos
Haud alia ratione velis, cum dira libido
Moverit ingenium ferventi tincta veneno:
Virtutem videant intabescantque relicta.
Anne magis Siculi gemuerunt aera juvenci,
Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, "Imus,
Imus praecipites," quam si sibi dicat, et intus
Palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
Grandia si nollem morituri verba Catonis
Dicere, non sano multum laudanda magistro,
Quae pater adductis sudans audiret amicis.
Jure etenim id summum, quid dexter senio ferret
Scire, erat in voto; damnosa canicula quantum
Raderet; angustae collo non fallier orcae;
Neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,
Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta;
Et tibi quae Samios diduxit littera ramo
Surgentem dextro monstravit limite callem:
Stertis adhuc, laxumque caput compage soluta
Oscitat hesternum, dissutis undique malis.
Est aliquid quo tendis et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris corvos testaque lutoque
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ?
Helleborum frustra cum jam cutis aegra tumebit
Poscentes videas: venienti occurrite morbo:
Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Discite, io miseri, et causas cognoscite rerum,
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur; ordo
Quis datus, et metae qua mollis flexus et unde;
Quis modus argento, quid fas optare, quid asper
Utile nummus habet; patriae carisque propinquis 70
Quantum elargiri deceat; quem te Deus esse

55

60

65

Jussit, et humana qua parte locatus es in re.
Disce, neque invideas quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper et pernae, Marsi monumenta clientis ;
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

75

80

Hic aliquis de gente hircosa Centurionum Dicat: "Quod sapio satis est mihi; non ego curo Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, Obstipo capite et figentes lumine terram, Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt, Atque exporrecto trutinantur verba labello, Aegroti veteris meditantes somnia, gigni De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti. Hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est ?” 85 His populus ridet, multumque torosa juventus Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

“Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus, et aegris Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice sodes," Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam Tertia compositas vidit nox currere venas, De majore domo modicum sitiente lagena Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

90

"Heus, bone, tu palles!" "Nihil est." "Videas tamen istud

Quicquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis." 95 "At tu deterius palles; ne sis mihi tutor;

100

Jam pridem hunc sepeli: tu restas." "Perge, tacebo.”
Turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
Gutture sulfureas lentum exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit calidumque triental
Excutit e manibus, dentes crepuere retecti,
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
Compositus lecto crassisque lutatus amomis
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite induto subiere Quirites.

105

Tange, miser, venas et pone in pectore dextram ; "Nil calet hic;" summosque pedes attinge manusque ; "Non frigent." Visa est si forte pecunia, sive Candida vicini subrisit molle puella,

110

Cor tibi rite salit? Positum est algente catino
Durum olus, et populi cribro decussa farina;
Tentemus fauces; tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeia radere beta.
Alges cum excussit membris timor albus aristas;
Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira
Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
Non sani esse hominis non sanus juret Orestes.

115

SATIRA IV.

REM populi tractas? (barbatum haec crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae,)
Quo fretus, dic, o magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit; dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Majestate manus: quid deinde loquere? 'Quirites,
Hoc puto non justum est; illud male, rectius illud.'
Scis etenim justum gemina suspendere lance
Ancipitis librae; rectum discernis ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo,
Et potis es nigrum vitio praefigere theta.
Quin tu igitur, summa nequicquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam jactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
Quae tibi summa boni est? "Uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole."
Exspecta, haud aliud respondeat haec anus.
'Dinomaches ego sum,' suffla; 'sum candidus.'
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocima vernae.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedentis spectatur mantica tergo!
Quaesieris, "Nostin' Vectidii praedia ?" Cujus?"
"Dives arat Curibus quantum non milvus oberret."
"Hunc ais, hunc Dis iratis Genioque sinistro ?

66

I nunc,

5

10

15

Esto, 20

25

« PreviousContinue »