Page images
PDF
EPUB

H&S

[ocr errors][merged small][merged small]

SCRIPTA QUAE MANSERUNT OMNIA.

RECOGNOVIT

REINHOLDUS KLOTZ.

PARTIS I. VOL. II.

CONTINENS

DE

LIBROS DE ORATORE TRES, BRUTUM, ORATOREM,
TOPICA, DE PARTITIONE ORATORIA DIALOGUM,
OPTIMO GENERE ORATORUM PROOEMIUM.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

28/19606

LIPSIAE TYPIS B. G. TEUBNERI.

T

8751 EXLOTI

PROOEMIUM EDITORIS.

anno

Quod in M. Tullii Ciceronis rhetoricorum ad C. Herennium libris quattuor et in eiusdem rhetoricorum libris duobus, qui sunt de inventione rhetorica, edendis feci, ut Io. Casp. Orellii et Io. Georg. Baiteri opera, quae edita est Turici anno MDCCCXLV., pro fundamento uterer, idem mihi in reliquis M. Tullii libris rhetoricis recognoscendis faciendum putavi. Quamquam in his quidem libris corrigendis et emendandis etiam aliorum diligentia recenti memoria versata est. Nam tres de oratore libros praeter Rudolph. Henrichsen, qui anno MDCCCXXX Havniae eos libros emisit, Fridericus Ellendt, vir quum omnino de litteris Latinis tum de M. Tullii libris rhetoricis optime meritus, multorum librorum excussis copiis edidit Regiomontii Prussorum anno MDCCCXL. et rursus Islebiae anno MDCCCXLI. Brutum autem post alteram Io. Casp. Orellii editionem, quae continet praeter eum librum Oratorem, Topica, De optimo genere, oratorum prooemium, anno MDCCCXXX quum Caroli Beieri tum ipsius adnotationibus adornatam emendandum susceperunt Henricus Meyer Turicensis Halis MDCCCXXXVIII., Carolus Peter Lipsiae anno MDCCCXXXIX., Fridericus Ellendt, is quidem secundis curis Regiomontii Prussorum anno MDCCCXLIV., nuper Otto Jahn Lipsiae anno MDCCCXLIX., tum in Oratore elaboraverunt Franciscus Goeller Lipsiae anno MDCCCXXXVIII., dein coniunctis viribus Carolus Peter et G. Weller Lipsiae anno dem, denique Otto Jahn Lipsiae anno MDCCCLI., qui eleganti Oratoris editioni subiunxit etiam Prooemium de optimo genere oratorum. Horum ego hominum doctissimorum opera et si quid ab aliis, qui alia opportunitate de his libris scripserunt, inventum erat, ita usus sum, ut quae optimorum librorum auctoritate confirmata viderem aut certe a librorum testimoniis non valde discrepare, si sententiae loci et sermoni Ciceroniano convenirent, reciperem, in caeteris autem locis, in quibus gravior olim corruptela versata esse videretur, librorum potius vestigia premerem, quam doctorum coniecturas vel probabiliores consectarer. In hoc instituto meo, etsi in plerisque locis iam ab Io. Casp. Orellio et Io. Georg. Baitero, quos potissimum me in his libris secutum esse supra dixi, verum inventum fuit, tamen nonnulla etiam restiterunt, in quibus aliorum iudicium probandum, denique etiam a me aliquid novandum videretur. Quo de genere iam placet quaedam exempli causa brevi quidem notatione significare.

eo

In lib. de oratore I. c. 4. §. 15. ubi olim vulgabatur: Excitabat eos magnitudo et varietas multitudoque in omni genere causarum etc. pro eo, quod cum Ellendtio Orellius et Baiterus reposuerunt magnitudo, varietas multitudoque, scripsi ego, quum librorum auctoritas esset

* a

« PreviousContinue »