Auli Gellii Noctes Atticae: Collatis mscpt. Guelferb. et Edd. Vett, Volume 2

Front Cover
Vandenhoeck et Ruprecht, 1824 - Roman law

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 367 - ... contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur Ttapa8ie^eviynévov, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare
Page 328 - Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare céleris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrat : Multos incertos certare hanc rem vidimus, palmam poetae comico cui déférant.
Page 572 - Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. 49 Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: Tertiis inquit nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.
Page 279 - Turn adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constituto, quod ' templum ' appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in lulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent.
Page 184 - ... alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere.
Page 16 - Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et Spiritus naturalis est Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.
Page 300 - Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi cum lubentissime edis, turn auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere ; ceterarum avium atque altilium nisi tantum...
Page 306 - Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt neque placent neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent et iis qui eo venire consuerunt vi<sum est> faciundum ut ostenderemus nostram sententiam nobis non placere.
Page 569 - Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
Page 184 - habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum ; vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperium ; prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem ; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.

Bibliographic information