Page images
PDF
EPUB

PHILOSOPHI

OPERA OMNIA.

AD

OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM

ACCURATE EDITA.

EDITIO STEREOTYPA C. TAUCHNITIANA.

Insunt:

TOMUS V.

Naturales quaestiones, Apocolocyntosis in Claudium
Caesarem, Fragmenta, Index rerum, et index locorum ex poetis

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

L. ANNAEI SENECAE

AD LUCILIUM NATURALIUM QUAESTIONUM

LIBER PRIMUS.

PRAEFATIO.

Quantum inter philosophiam interest, Lucili viro

rum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia inter illam partem quae ad homines, et hanc quae ad deos spectat. Altior est haec, et animosior: multum permisit sibi: non fuit oculis contenta. Maius esse quiddam suspicata est, ac pulchrius, quod extra conspectum natura posuisset. Denique tantum inter duas interest, quantum inter Deum et hominem. 2. Altera docet, quid in terris agendum sit: altera, quid agatur in coelo. Altera errores nostros discutit, et lumen admovet, quo discernantur ambigua vitae: altera multo supra hanc caliginem in qua volutamur excedit, et e tenebris ereptos, illo perducit, unde lucet. Equidem tunc naturae rerum gratias ago, quum illam non ab hac parte video, quae publica est, sed quum secretiora eius intravi: quum disco, quae universi materia sit, quis auctor sit, aut custos: quid sit Deus: totus in se intendat, an ad nos aliquando respiciat: faciat quotidie aliquid, an semel fecerit: pars mundi sit, an mundus: liceat illi hodieque decernere, et ex lege faSENECA. VOL. V.

A

torum aliquid derogare; an maiestatis deminutio sit, et confessio erroris, mutanda fecisse. 3. Necesse est enim ei eadem placere, cui nisi optima placere non possunt. Nec ob hoc minus liber et potens est: ipse enim est necessitas sua. Nisi ad haec admitterer, non fuerat nasci. Quid enim erat, cur in numero viventium me positum esse gauderem? An ut cibos et potiones percolarem? ut hoc corpus causarium ac fluidum, periturumque nisi subinde impleatur, farcirem, et viverem aegri minister? ut mortem timerem, cui omnes nascimur? Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est vita tanti, ut sudem, ut aestuem. 4. O quam contemta res est homo, nisi supra humana surrexerit! Quamdiu cum affectibus colluctamur, quid magnifici facimus? Etiamsi superiores sumus, portenta vincimus: quid est, cur suspiciamus nosmetipsos? Quia dissimiles deterrimis sumus? Non video quare sibi placeat, qui robustior est [in] valetudinario. Multum interest inter vires et bonam valetudinem. Effugisti vitia animi: non est tibi frons ficta, nec in alienam voluntatem sermo compositus, nec cor involutum, nec avaritia, quae quidquid omnibus abstulit, sibi ipsi negat: nec luxuria pecuniam turpiter amittens, quam turpius reparet: nec ambitio, quae te ad dignitatem nisi per indigna non ducet. 5. Nihil adhuc consecutus es. Multa effugisti, te nondum! Virtus enim ista quam affectamus, magnifica est: non quia per se beatum est, malo caruisse, sed quia animum laxat, ac praeparat ad cognitionem coelestium, dignumque efficit, qui in consortium Dei veniat. Tunc consummatum habet plenumque bonum sortis humanae, quum, calcato omni malo, petit altum, et in interiorem naturae sinum venit. Tunc iuvat, inter sidera ipsa vagantem, divitum pavimenta ridere, et totam cum auro suo terram: non illo tantum, dico, quod egessit, et si

gnandum monetae dedit, sed et illo, quod in occuito servat posterorum avaritiae. 6: Nec potest ante contemnere porticus, et lacunaria ebore fulgentia, et tonsiles silvas, et derivata in domos flumina, quam totum circumeat mundum, et terrarum orbem superne despiciens, angustum, et magna ex parte oper tum mari, etiam qua exstat, late squalidum, et aut ustum aut rigentem. Sibi ipse ait: hoc est illud punctum, quod inter tot gentes ferro et igni dividitur? O quam ridiculi sunt mortalium termini! 7. Ultra Istrum Dacus non exeat: Strymo Thracas includat: Parthis obstet Euphrates: Danubius Sarmatica ac Romana disterminet: Rhenus Germaniae modum faciat: Pyrenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat: inter Aegyptum et Aethiopias arenarum inculta vastitas iaceat! Si quis formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam aream in multas provincias divident? 8. Quum te in illa vere magna sustuleris; quotiens videbis exercitus subrectis ire vexillis, et quasi magnum aliquid agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere:

It nigrum campis agmen.

Formicarum iste discursus est, in angusto laborantium. Quid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi? Punctum est istud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis: minima, etiam quum illis utrimque Oceanus occurrit. 9. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur: at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus levisque ac contentus modico emicuit: Quum illa tetigit, alitur, crescit: ac velut vinculis liberatus, in originem redit. 10. Et hoc habet argumentum divinitatis suae, quod illum divina delectant: nec ut alienis interest, sed ut suis. Secure spectat

« PreviousContinue »