Page images
PDF
EPUB

M. TULLI CICERONIS

SCRIPTA QUAE MANSERUNT OMNIA.

RECOGNOVIT

C. F. W. MUELLER.

PARTIS III VOL. I

CONTINENS

EPISTULARUM AD FAMILIARES, QUAE DICUNTUR, LIBROS
SEDECIM, EPISTULARUM AD Q. FRATREM LIBROS TRES, Q. CICE-
RONIS DE PETITIONE AD M. FRATREM EPISTULAM,
EIUSDEM VERSUS QUOSDAM DE SIGNIS XII.

E

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCXCVI.

[blocks in formation]

ADNOTATIO CRITICA.

Postquam octo annis (1878-1886) duas partes huius editionis, secundam et quartam, conficere mihi licuit (primam Fridericus annis 1887 et 1891 absolvit), in tertia totidem annos cessare coactus sum, dum Mendelssohni opus expectatum in manibus esset; nam magnam is spem moverat novi et pleni apparatus critici, antea autem Ciceronis epistulas edere inscitiae ac temeritatis fuisset. Quae spes non fefellit; nam ille rem tam praeclare gessit colligendis et adhibendis testimoniis, ut aequus iudex nihil fere desiderare posse videatur. Atque usus est Mendelssohnus his maxime libris manuscriptis: Mediceo 49. 9 saec. IX (v. Dessau Herm. XXIX 1894 p. 397. 1) M, qui XVI libros epistularum continet, Harleiano 2773 G saec. XII et Parisino 17812 R saec. XII, qui libros I-VIII, Harleiano 2682 H saec. XI, Palatino 598 D saec. XV/XVI, in quibus sunt ep. IX-XVI, Erfurtensi, nunc Berolinensi fol. 252, F saec. XII/XIII, qui habet epistulas ex libris XII, XIII, XIV, XV, XVI, et quidem ita usus est, ut non solum in prioribus octo libris, sed etiam in posterioribus, 'dubia ubi res esset et incerta, M, veterem ducem, sequi mallet' quam ceteros codices (p. XXV ex.); cui iudicio ego fere adsentior, nisi quod cum de omnium codicum fide et auctoritate tum de Medicei paulo secus existimo.*)

*) Haec obtrectandi aut gloriandi causa a me dici nemo homo sanus interpretabitur, neque hercle mihi tale quid in mentem venisset, nisi factum esset, ut similia simili in causa verba mea in eam partem detorquerentur. Ego anno 1864 in Fleckeiseni annalibus p. 268 sqq. fusius de codicibus ABH librorum de philosophia disputaveram Halmique de iis iudicium refutaveram. Anno 1871 Iohannes Vahlenus in praef. editionis I de legibus idem quod ego de codicibus AB, aliud de H iudicavit meam commentationem vel ignorans vel inutile iudicans commemorare. Id ita me movit, ut in mea editione

[blocks in formation]
« PreviousContinue »