Page images
PDF
EPUB

Q. HORATIUS FLACCUS

らららら

DENUO RECOGNOVIT ET PRAEFATUS

EST

AUGUSTUS MEINEKE

BEROLINI

TYPIS ET IMPENSIS GEORGII REIMERI

MDCCCLIV

878

45 M51

PRAEFATIO

[ocr errors]

Neque opinanti mihi neque invito accidit ut Georgius Reimerus Horatii ante hos decem annos a me editi novis exemplaribus frequentandi consilium mihi aperiret; quae res cum percommodam mihi opportunitatem attulerit vel corrigendi ea quae olim minus caute administrassem, vel nova quaedam, sive aliorum ingenio inventa sive a me ipso tentata, in medium proferendi, de his ipsis in sequentibus quam potero brevissime disputabo, adiectis hic illic quae de locorum nonnullorum interpretatione non inutiliter mihi dici posse videbantur.

Carm. I, 2, 9-12. Non potui a me impetrare ut Horatio versus relinquerem totius carminis maiestate indignissimos. V. Buttmannum in Mythologi vol. II p. 364. Aliquanto plus ausi Guietus et Peerlkampius etiam praecedentem stropham damnaverunt.

Carm. I, 3, 17—20. Hos quoque versus Peerlkampius Horatio abiudicavit, cuius rationes cum nondum a quoquam refutatas viderim, suspecta verba uncis inclusi.

Carm. I, 4, 5. iam Cytherea choros ducit Venus inminente luna. Cum Bentleius neque ex graecis neque ex latinis poetis quemquam Cytherea Venus coniunxisse dixisset, Oudendorpius Horatium scripsisse coniecerat ducit nemori inminente luna, quam emendationem qui elegantem appellat Peerlkampius, non vidit Horatium in asynartetorum commissura neque in hoc carmine neque in epodis elisione usum esse. Ceterum editae lec

tionis fidem satis adstruit Musaeus H. et L. 38. all' αιει Κυθέρειαν ελασκομένη Αφροδίτην, qui vix dubium est quin antiquiores poetas secutus sit. At corruptus est haud dubie huius carminis vers. 16. iam te premet nox fabulaeque manes, de quo optime disputavit Peerlkampius, nisi quod non credo eum recte emendasse fabulam atque manes. Itaque corruptelae signum posui. De domo Plutonia extat disputatio Huschkii Anal. p.

127. In eodem hoc carmine non immerito quaesitum est quo consilio poeta vs. 7. 8. Volcanum commemoraverit, cui qui ita respondent, ut eo vernas tempestates tonitribus fulminibusque frequentes indicari dicant, nescio an iusto artificiosiore interpretatione utantur. Mihi poetae animo tabula picta obversata esse videtur, in qua vernae noctis imago ita erat descripta, ut Venus cum Nymphis Gratiisque inminente luna choreas duceret, simul autem Volcanus conspiceretur in officina ignem incedens opusque urgens, quae compositio aliquid habere debebat, quod Rembrandianae artis indolem referret. Haec si recte dicta sunt, de loco artificem cogitasse probabile est, in quo Veneris Volcanique cultus coniunctus esset, velut in insulis Liparaeis. Cfr. Apollonius Argon. III, 40.

έσταν, ίν' εντύνεσκε θεα λέχος Ηφαίστοιο: αλλ' ο μεν εις χαλκεώνα και άκμονα ήρι βεβήκει νήσοιο πλαγκτής ειρων μυχόν ή δ' άρα μούνη

ήστο δόμο δινωτών ανά θρόνον. ubi vide scholiastam. Sunt etiam alia Horatii carmina vel carminum partes, quarum argumentum e picturis ductum videtur, id quod recte viri docti intellexerunt Carm. I, 2, 39.

quem iuvat clamor galeaeque leves, acer et mauri peditis cruentum voltus in hostem,

[ocr errors]

quibus quae ansam dedit tabula picta, ipsum Martem ostendebat cruenti certaminis testem laetissimum; cfr. Carm. I, 28, 17. et Sophocles Antig. 970. Porro huc rettulerim gigantomachiam apud poetam nostrum Carm. III, 4, 53.

sed quid Typhoeus et validus Mimas,
aut quid minaci Porphyrion statu,
quid Rhoetus evolsisque truncis
Enceladus iaculator audax
contra sonantem Palladis aegida

possent ruentes? Ad quae haud inepte conferas anaglyphum a Themistio Orat. XIII p. 176. his verbis descriptum: fotiv čv το άστει του Κωνσταντίνου της μάχης της προς τους θεούς των γιγάντων είκων εν χαλκό πεποιημένη αντί κρηπίδος του βουλευτηρίου. εν ουν τή είκόνι ταύτη προς μεν τους άλλους θεούς οι γίγαντες ανταίρουσι και έξορμώσιν οι μεν πέτρας, οι δε δρύς, οι δε άλλο έκαστοι όπλον ωπλισμένοι παρα της τέχνης (leg. τύχης). Denique nescio an huc referendum sit Carm. III, 20. quod non male poeticam pictae imaginis interpretationem vocaveris; tam vividis omnia describuntur coloribus, tam concinne singulae partes ad picturae compositionem conspirant.

Carm. I, 6, 13–16. Canoris nugis qui delectantur, habebunt qua animum oblectent stropham huius carminis quartam; reiecit eam iam Peerlkampius, sed male damnavit idem versus quattuor postremos, quibus recisis iustam carminis conclusionem desideres.

Carm. I, 7, 8. plurimus in Iunonis honorem. Ita si scripsit Horatius, certe &xúows locutus est. Non dubito quin recte Oudendorpius honore correxerit. Versu 27. codicum lectionem futilibus ratiunculis ab Orellio defensam cedere iussi praeclarae emendationi Bentleianae

>

[ocr errors]
« PreviousContinue »