Page images
PDF
EPUB

Teucro duce et auspice Phoebo. Totum carmen qui in duas partes dissecari voluerunt, pro uno carmine omnibus fere numeris absoluto duo exhibuerunt, quorum neutri nec caput nec pedem esse video.

Carm. I, 9, 9—12. Haec si quis paullo attentius legat nec dulci verborum sono se decipi patiatur, perinepte dicta esse intelleget. Tota enim sententia eo redit, ut tempestas postquam detonuerit detonuisse dicatur. Talia qui ab Horatio scripta esse serio sibi persuadent, honori poetae, quem tantopere admirantur, detrahunt, statuantque necesse est, poetam aliorum censorem fuisse severissimum, eorum quae ipse scripsisset lenissimum.

Carm. I, 11, 6. vina liques. Non credo haec recte interpretatum esse Döderlinium vina affundendo aquam liquidiora reddas. Non inusitatum fuisse vina, antequam biberentur, in ipsis adeo conviviis per colum transmittere docent haec Pherecratea apud Athenaeum XI p.

480b. νυν δ' απονίζων την κύλικα δος εμπιεϊν

έγχει τεπιθεις τον ηθμών. Atque in eundem sensum sine dubio accipiendus est χίος και θάσιος ηθημένος ab Epilyco memoratus apud Athenaeum I p. 28e.

Carm. I, 13, 16. quinta parte sui nectaris imbuit. Haec contra quasdam criticorum suspiciones satis muniisse mihi videor in Annalibus Marburg. 1851. 233.

Carm. I, 15, 19. tamen heu serus. Haec ut vulgo accipiuntur repugnare videntur praecedentibus nequiquam vitabis Aiacem, quibus si subicitur tamen serus crines conlines, haec emergit sententia: quamquam frustra vitabis Aiacem, tamen occides. Itaque sic interpretari malim: serus quidem, tamen conlines crines. Similiter particulam tamen posuit Lucretius III, 553. sed

[ocr errors]

tamen in parvo lincuntur tempore tabi, i. e. quamquam parvo tempore, tamen lincuntur. Quod versu 31. legitur sublimi fugies mollis anhelitu, non recte Orellius interpretatur de eo qui erecta cervice et ore sublato spiritum captat. Imo anhelitum sublimem vocavit poeta ex natura rei; qui enim praecipiti cursu feruntur, eorum spiritus non ex pulmonibus duci, sed in ipsa quasi lingua vagari videtur. Hinc graviter anhelantes το πνεύμάνω έχειν dicuntur a Sosierate Comic. fragm. IV

591. et ορθοπνοία laborantibus πνεύμα METéwgov tribuitur ab Hippocrate. Cfr. ad Menandri Rel. p. 12. Ultimam carminis stropham ab Horatio non

p scriptam esse recte intellexisse videtur Peerlkampius.

Carm. I, 16, 5. non adytis quatit mentem sacerdotum incola Pythius. Non probare debebat Peerlkampius Hemsterhusii coniecturam adyti, id ut ab incola suspensum sit. Commentarii loco est Plutarchus de orac. def. p. 414. Toy Jeov avtov ενδυόμενον εις τα σώματα των προφητών υποφθέγγεσθαι. Νeque rectius idem in sequentibus, ubi, ut par erat, Bentleium secuti sumus, corrigere tentavit non si acuta ingeminant Corybantes aera; monosyllabas voces praeter pronomina te et me (Carm. II, 3, 6. Epod. 5, 9) Horatius in lyricis nunquam elisit.

Carm. I, 20. vile potabis modicis sabinum cantharis. Non sine ratione sabinum Horatius commendat Maecenati, qui cum fere quartana laboraret, prae ceteris vinis hoc genere delectari debebat, i. e. leni vino nec febricitantibus noxio. Cfr. Galenus de sal. victu vol. XV p. 648. Lips. κατά την Ιταλίας και άτονος σαβίνος, δν

και διδόασι τοις πυρέττουσιν. Totuum carmen cum Peerlkampius indignum Horatio dixisset, Döderlinius omnem offensionis causam sublatum iri existimabat, si vs. 10. tum legeretur pro tu. Et hoc quidem rectissime correxit: restant tamen complura castigato poeta vix satis digna, ex quo genere sunt modici canthari, graeca testa, montis imago, denique quod ineptissime vites pocula temperare dicuntur. Nam quod in nomine Vaticanus secundam syllabam corripuit poeta, videtur excusari posse

üs

quae infra ad Epist. II, 3, 65. dicta sunt. Etiam montis imaginem non prorsus reiciam, cum imaginem etiam in vulgari sermone ita dixerint Latini, ut nemo quisquam de ellipsi vocis cogitaret, veluti cum Varro RR. III, 16, 12. alvearia ibi potissimum facienda esse dicit, ubi nullae resonent imagines.

Carm. I, 22, 13-16. iure suspectavisse puto Peerlkampium.

Carm. I, 25, 12. Non Mitscherlichium, sed I. M. Gesnerum rectae distinctionis auctorem nominare debebam.

Carm. I, 26, 8. Recte Peerlkampius post necte distinxit. Cf. Carm. II, 19, 8. parce Liber, parce, gravi metuende thyrso.

Carm. I, 27, 19. Non dubitavi praeeunte Bentleio recipere quod Aldina praebuit laboras in Charybdi, pro eo quod vulgo legitur laborabas Charybdi, in quo etsi imperfectum quodammodo explicari potest, Bentleii tamen observationi de structura verbi laborare nondum a quoquam responsum est. Quo accedit quod haud pauci codices laboras Charybdi habent.

Carm. I, 28, 5. aerias temptasse domos cum manifesto ad astronomica Archytae studia referendum sit, pro aerias scribendum erat aetherias, de quo

admonui in Philol. vol. V. p. 171. ac recepit aetherias Hauptius. Gravissimos versus 19 et 20.

mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum

saeva caput Proserpina fugit, iniuria damnavit Peerlkampius, qui cavillatur, cum scriptorem horum versuum hypallage inepta usum dicit, cum proprie dicendum fuisset , nullum caput Proserpinam fugit. Sensus verborum est, nullum non caput Proserpina expetit: nec sane offenderet Peerlkampius, si a graeco poeta scriptum legeret xágavov oider åvývato IIɛpoegóvela. Pro ac alii libri habent et, quorum Horatius fortasse neque hoc neque illud scripserat, sed douvdétws mixta senum iuvenum densentur funera, quo multum vigoris orationi accedit. Quod versu 24. legitur ossibus et capiti inhumato, vix credibile est in vitii suspicionem vocari potuisse etiam a doctissimis hominibus, Peerlkampio et novissime a Göttlingio. Hiatum qualis hic est in dactylico numero ne minimam quidem offensionem habere ex tot Virgilii aliorumque poetarum locis constat, ut exempla afferre pigeat: atque ipse adeo Horatius Epod. XIII, 3. non dubitavit dicere threicio aquilone sonant, quod non vereor ne quis propter graecam vocem diversi generis esse dicturus sit. Fortasse tamen in concursu vocalium earundem offenderunt; at ita etiam Virgilius in notissimo versu composuit ter sunt conati imponere. De ipsa carminis sententia eiusque compositione si quaeris, non diffiteor equidem errare mihi videri omnes qui vel superiore aetate vel recentissimis temporibus aliam sententiam secuti sunt quam quae a B. G. Weiskio in Iahnii Annal. philol. et paedag. vol. XII p.

359

sqq. dilucide exposita est. Cfr. Schneidewini Philol. vol. V

[ocr errors]

p. 171.

Carm. I, 31,5. grata Calabriae armenta iure offenderunt Peerlkampium, male quidem graia coniectantem. Fortasse lata scripsit poeta, i. e. late diffusa, ut Homerus πλατέαιπόλια dixit, quod recte Ηesychius interpretatur τα εν πλάτει νεμόμενα, μεγάλα. Αt nullum huius usus in latinis poetis exemplum extat: scio, sed Horatius haud pauca de graeco fonte ducta usur

[ocr errors]
[ocr errors]

pavit aliis indicta, ex quo genere est duplex=duhoūs,

διπλούς, inaudax=ätolyog (ut inotiosus=äoxolos apud Quinătohuos

άσχολος til. XI, 3, 183), corpus=déuas eo intellectu quo Plato comicus dixit το γαρ δέμας ανδρός ανορθοί Fragm. Com. II. p. 672. porro quid mirum? ubi = ti Jaõli όπου, prodocet = προδιδάσκει, trepidare in usum vitae =poßeto fai eis Biotov. Nec vero huc pertinet incogitat Epist. II, 1, 122. quod male Orellius ex graeco ¿Tisovketeolai explicandum existimat, cum apertum sit fraudem puero incogitare positum esse pro fraudem in puero cogitare, ut Sat. II, 2, 105. similiter dixit tanto emetiris acervo. Tertiam quartamque stropham omnis generis ineptiis repletas qui eiecit Peerlkampius, egregium Horatio carmen restituit.

Carm. I, 35, 3. mortale corpus. Memini cum Lachmannus sursus sibi pro corpus scribendum videri mihi diceret; nec sane intellegitur quo pacto quis corpus recte tueri possit. Versu 22. nescio quis coniecit abnegas, quod Döderlinius Opusc. II p. 217. tuetur interpretatione loci satis artificiosa. Equidem despero de probabili interpretatione loci, in quo praeter cetera etiam pannus quid sibi velit non intellego; falluntur enim qui id de qualibet veste intellegi posse existimant.

Carm. I, 37, 14. mentem lymphatam mareotico qui de panico terrore interpretantur, videant quo pacto hoc concilient cum iis quae de vini usu praedicat poeta Carm. III, 21, 17. Tantum enim abest ut ebrietas animum vano timore impleat, ut spes iubeat esse ratas et ad praelia trudat inertem, ut est in Epist. I, 5, 17. Itaque lymphatam mentem de impotenti reginae fiducia intellegendam apparet, cui recte opponuntur veri timores, siquidem vana erat nimia illa animi fiducia. Versu 20. Haemonia nivalis quid difficultatis habeat

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »