Page images
PDF
EPUB

dem et Heindorfii prorsus erronea est interpretatio, quam qui sequuntur, vereor ne in tricas incidant, unde nullus datur exitus. Apertum vero est hoc dici: post quartam horam, lecto aut scripto quod tacitum me inter vagandum iuvet, vagor; tum unguor olivo. De traiectione pronominis ego, quod Orellius manifesto ad unguor pertinere dicit, vide ad Epist. I, 16, 15.

Sat. I, 10, 4. est quo vir melior, longe subtilior illo. Ita vulgo, nec reicio hoc propter locum quem est occupat; quod similiter positum habes apud Virgilium Aen. XI, 509. sed nunc, est omnia quando iste animus supra, mecum partire laborem. At cum libri fere habeant quo melior vir est, alii autem quo melior vir et est, hoc ipsum, cum prorsus ad imitationem Horatianam dictum sit, recipiendum duxi; ac probavit idem iam I. Apitzius dissert. de Chronol. Horat. p. 27. Cfr. Sat. I, 3, 63. simplicior quis et est qualem me saepe libenter obtulerim. 4, 68. bene si quis et vivat puris manibus. 9, 51. ditior hic aut est quia doctior. Versu sexto verum puto Horkelium repperisse, qui excoriatus rescribendum vidit; libri exhortatus et exoratus. Versu 66. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor. Non de Ennio haec sed Lucilio dici qui rectissime intellexit C. F. Hermannus in libello academico Marburgi a. MDCCCXLI edito, grammaticam tamen loci rationem nescio an non recte expediverit, cum quam pro quam pro eo quod dictum existimat, quod exemplis quae attulit non efficitur. Si quis exspectatione omnium maiora praestat, eum recte se ipso maiorem dicemus; itaque rectissime poeta Lucilium, quem limatiorem fuisse dicere volebat quam ab inventore rudis Graecisque intacti carminis exspectari possit, se ipso, novi generis auctore, limatiorem fuisse dicere potuit. Et quis est qui haereat si quis vernacula lin

gua dixerit er sei gebildeter und gefeilter als der Schöpfer einer neuen und von griechischem Einfluss unabhängigen Dichtungsart.'

Sat. II, 1, 54 in libris omnibus legitur:

nil faciet sceleris pia dextera: mirum

ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos. Multis modis haec a viris doctis tentata sunt, quorum conamina examinavit Horkelius Anal. p. 144. qui ceteris acutius coniecit mirum: at neque calce lupus etc. Sed ne haec quidem satis faciunt, nec dubitandum videtur quin scribendum sit:

nil faciet sceleris pia dextera. nimirum ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos. Hypermetris versibus Horatius utitur Sat. I, 4, 96. me Capitolinus convictore usus amicoque

a puero est.

et I, 6, 102.

et comes alter, uti ne solus rusve peregreve exirem.

Sat. II, 2, 29. carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa. Haec optimorum est librorum lectio, in qua expedienda frustra operam consumpserunt, ut alios mittam, Bentleius et Krügerus, quorum explicationes adeo contortae sunt et difficiles, ut nullo pacto probari posse videantur. Nec vero ulla emendatio excogitari potest, qua tenebricosa verba probabiliter restitui possint. Itaque aut delendus videtur versus, aut aliquid excidisse statuendum est in hanc ferme sententiam:

[ocr errors]

carne tamen, quamvis distat nihil, hac magis illa [delector; pulchri quid habet Iunonius ales.'] inparibus formis deceptum te patet

Ita priora illa gulosi verba fuerint. Quamvis, inquit, pavonis caro a gallinacea nil distat, magis tamen hac (pavonina) quam illa (gallinae) delector. Nec duplex

ablativus comparationis habet in quo offendas. Ita Carm. I, 25, 18.

laeta quod pubes hedera virenti

gaudeat pulla magis atque myrto,

i. e. virenti hedera atque myrto magis gaudeat quam pulla hedera atque myrto. Pullus enim hederae myrtique color est auctumno recteque opponitur virenti. Falluntur qui haec in alium sensum accipiunt. Neque aliter locutus est is qui fecit postremam stropham Carm. III, 23.

inmunis aram si tetigit manus,

non sumptuosa blandior hostia
mollivit aversos penates

farre pio et saliente mica.

Qui hoc haud dubie voluit: inmunis manus non blandius hostia quam farre penates placavit. Idem graecae linguae usus, quamquam dum haec scribo non aliud exemplum recordor quam hoc Nonni Dion. VIII, 3. Θήβης οἶστρον ἔχων πλέον αἰθέρος. Nam Euripidis locus Troad. 789. ab Hermanno ad Vigerum p. 716. allatus sine dubio corruptus est. Quibus haec non satis faciunt, gaudebo si meliora protulerint, modo afferant ea, quae et traditae lectionis vestigiis insistant, nec Horatium ea dicere faciant, quae is certissime non scripsit, ex quo genere est quod Orellius posuit e codd. suis:

carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam inparibus formis deceptum te petere esto. Quae taeterrima est interpolatio vel ob unum illud esto reicienda, quod qui sic poni posse verissime negavit Bentleius, hic quoque surdis auribus cantavit. — Haec ante multos annos in chartam conieci, nec delere volui, quoniam aliis fortasse meliora inveniendi viam monstrabunt. Equidem nunc re iterum pensitata in

eam sententiam inclino, ut totum versum ab interpolatrice manu intrusum credam. Ita optime omnia cohaerent nec quidquam ultra perfectum trahitur.

Sat. II, 3, 1. Si raro scribis, ut toto non quater anno. Pro si peiorum codd. scriptura est sic, quod praeter alios requirebat Heindorfius, qui errat cum diversum esse dicit illud dives ut metiretur nummos Sat. I, 1, 96. Neque aliter Ep. I, 16, 12. fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut non frigidior Thracen ambiat Hebrus, i. e. talis fons ut Hebrus non sit frigidior. Cfr. Sat. II, 7, 10. At corruptum haud dubie est scribis, cum brevis syllabae arseos vi productae ne unum quidem ex toto Horatio exemplum afferas. Quod enim Krügerus affert ex Sat. II, 1, 82. si mala condiderit in quem quis carmina, cuius centena similia leguntur, prorsus huc non pertinet. Itaque corrigendum videtur si raro scribis tu ut toto. Nam scribes, quod interpolati quidam codices habent, aperta est metrici correctio.

[ocr errors]

Sat. II, 3, 43. quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri caecum agit. Offenderunt critici, neque iniuria, in quem quemcunque. Nil tamen corruptum est, sed cunque ex altera parte etiam ad quem assumendum, ut sit quemcunque stultitia et quemcunque inscitia agit.' Hic dicendi usus latissime patet apud Horatium. Cfr. ad Epist. I, 1, 19. Maiorem offensionis causam habet particula et, quae in tali orationis conformatione omitti solet, nec dubito quin scribendum sit: quem mala stultities, quemcunque inscitia veri -In eadem hac satira vs. 77. habes:

quisquis

ambitione mala aut argenti pallet amore,

quisquis luxuria tristive superstitione.

Epist. II, 3, 227.

ne quicunque deus, quicunque adhibebitur heros.

Epod. XVI, 21.

ire pedes quocunque ferunt, quocunque per undas. Catullus Carm. XXXIX, 5.

renidet ille. quidquid est, ubicunque est,

quodcunque agit, renidet.

Sat. II, 3, 82. Damasippus sermonem suum his versibus orditur:

danda est ellebori multo pars maxima avaris,

nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. Asyndetorum usus apud Horatium frequentissimus, sed quale hoc est vix aliud invenias; fortassis igitur pro nescio scribendum nec scio. Anticyram autem dixit pro elleboro Anticyrano, ut Corinthum Epist. II, 1, 193. pro aere Corinthio, quibus simile est Auvxha de calceis Amyclanis dictum apud Theocritum Id. X, 35. Quamquam, cum άvtizúga etiam substantive dicatur (v. Comic. graec. fragm. vol. IV. p. 417), omnem anticyram interpretari licet quidquid ubique terrarum ellebori nascitur.' Quod infra Epist. II, 3, 300. legitur tribus Anticyris caput insanabile, ita fere intellegi video, ut sit tribus ellebori Anticyrani potionibus. At cum duae fuerint Anticyrae ellebori proventu nobiles, hoc potius dicere videtur poeta: si vel tres essent Anticyrae, ne harum quidem omnium elleborum sanaret istum. In eiusdem satirae vs. 113. legitur contingere granum, in quo verbum contingere, quod paucis ante versibus legitur veluti contingere sacrum, tam brevi intervallo iterari non est elegantiae Horatianae; videtur ex priore loco in hunc alterum per describentis errorem translatum esse, cui opinioni hoc quoque favet, quod codd. nonnulli ex codem versu etiam sacrum habent pro granum. Fortasse igitur confringere granum vel aliud huic simile poeta scripserat. Fractum triticum habes apud Palladium 1, 29. et frumenta molis aqua

« PreviousContinue »