Page images
PDF
EPUB

85 emendaturus fortunam. deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentes membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, et leporum avulsos, ut multo suavius, armos, 90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, suaves res, si non causas narraret earum et naturas dominus: quem nos sic fugimus ulti, ut nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia adflasset, peior serpentibus afris.'

8, 94. veluti si

EPISTULARUM

LIBER PRIMUS

1 Prima dicte mihi, summa dicende camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret arena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem
solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'
10 nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et conpono quae mox depromere possim.

ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter: nullius addictus iurare in verba magistri, 15 quo me cumque rapit tempestas deferor hospes. nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles, nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor. 20 ut nox longa quibus mentitur amica, diesque longa videtur opus debentibus, ut piger annus pupillis quos dura premit custodia matrum;

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi gnaviter id quod 25 aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit. restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungi; 30 nec, quia desperes invicti membra Glyconis,

1, 19. nunc me Dobraeus 22. patrum Beaupre Bell

nodosa corpus nolis prohibere cheragra. est quadam prodire tenus, si non datur ultra. fervet avaritia miseroque cupidine pectus: sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem 35 possis et magnam morbi deponere partem. laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 40 si modo culturae patientem commodet aurem. virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse. vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore; 45 inpiger extremos curris mercator ad Indos per mare, pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: ne cures ea quae stulte miraris et optas, discere et audire et meliori credere non vis. quis circum pagos et circum compita pugnax 50 magna coronari contemnat olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

o cives, cives, quaerenda pecunia primum est, virtus post nummos.' haec ianus summus ab imo 55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, sed quadringentis sex septem milia desunt: plebs eris. at pueri ludentes rex eris' aiunt Go si recte facies.'

[ocr errors]

roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
65 isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
si possis recte, si non, quocumque modo rem,
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi:
an qui fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
70 quodsi me populus romanus forte roget, cur

1, 56. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
60. et 61. si recte facies. hic murus aencus esto:
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:
olim quod volpes aegroto cauta leoni

respondit referam,quia me vestigia terrent,

75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.'

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem? pars hominum gestit conducere publica, sunt qui

crustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant; 80 multis occulto crescit res fenore. verum esto aliis alios rebus studiisque teneri: idem eadem possunt horam durare probantes? nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis' si dixit dives, lacus et mare sentit amorem 85 festinantis eri: cui si vitiosa libido

fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum tolletis, fabri. lectus genialis in aula est: nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; si non est, iurat bene solis esse maritis. 90 quo teneam voltus mutantem Protea nodo?

quid pauper? ride. mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. si curatus inaequali tonsore capillos 95 occurro, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar, rides; quid? mea cum pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis; insanire putas sollemnia me neque rides, nec medici credis nec curatoris egere

a praetore dati, rerum tutela mearum cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 105 de te pendentis, te respicientis amici?

ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. 1, 76. est

91. viden ut mutat 105. suspicientis

2 Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 5 cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia Barbariae lento collisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam.
10 quod Paris, ut salvus regnet vivatque beatus,
cogi posse negat. Nestor conponere lites
inter Peliden festinat et inter Atriden;

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.

15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
iliacos intra muros peccatur et extra.
rursum quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

qui domitor Troiae multorum providus urbes
20 et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces et Circae popula nosti;

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis inmundus vel amica luto sus. nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique in cute curanda plus aequo operata iuventus, 30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et

ad strepitum citharae cessantem ducere somnum. ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui si noles sanus, curres hydropicus; et ni 35 posces ante diem librum cum lumine, si non intendes animum studiis et rebus honestis, invidia vel amore vigil torquebere. nam cur quae laedunt oculum festinas demere, siquid est animum differs curandi tempus in annum?

2, 1. maxime volgo 31. cessantem Bentleius, cessatum libri

« PreviousContinue »