Page images
PDF
EPUB

hic innocentis pocula lesbii
duces sub umbra, nec semeleius
cum Marte confundet Thyoneus
proelia, nec metues protervum

25 suspecta Cyrum, ne male dispari
incontinentes iniciat manus

et scindat haerentem coronam
crinibus inmeritamque vestem.

18 Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
10 cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
invitum quatiam nec variis obsita frondibus
sub divum rapiam. saeva tene cum berecyntio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
15 et tollens vacuum plus nimio gloria verticem,
arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

19 Mater saeva Cupidinum

thebanaeque iubet me Semeles puer

et lasciva Licentia

finitis animum reddere amoribus.

3 urit me Glycerae nitor

splendentis pario marmore purius;

urit grata protervitas

et voltus nimium lubricus adspici.

18, 9. Euius ante Lachmannum

in me tota ruens Venus

10 Cyprum deseruit, nec patitur Scythas
et versis animosum equis

Parthum dicere, nec quae nihil attinent.

hic vivum mihi cespitem, hic verbenas, pueri, ponite turaque 15 bimi cum patera meri:

mactata veniet lenior hostia.

20 Vile potabis modicis sabinum

cantharis, graeca quod ego ipse testa
conditum levi, datus in theatro
cum tibi plausus,

5 clare Maecenas eques, ut paterni
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
montis imago.

caecubum et prelo domitam caleno
10 tum bibes uvam: mea nec falernae
temperant vites neque formiani
pocula colles.

21 Dianam tenerae dicite virgines, intonsum pueri dicite Cynthium Latonamque supremo

dilectam penitus Iovi.

5 vos laetam fluviis et nemorum coma, quaecumque aut gelido prominet Algido, nigris aut Erymanthi

silvis aut viridis Cragi.

vos Tempe totidem tollite laudibus

10 natalemque, mares, Delon Apollinis,

insignemque pharetra

fraternaque humerum lyra.

20, 10. tum Doederlinius, tu libri

*

21, 5. comam 12. humeros Peerlkampius

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in 15 Persas atque Britannos

vestra motus aget prece.

22 Integer vitae scelerisque purus
non eget mauris iaculis neque arcu
nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,

5 sive per syrtes iter aestuosas
sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in sabina,
10 dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis,
fugit inermem.

[quale portentum neque militaris
daunias latis alit aesculetis,

15 nec Iubae tellus generat, leonum
arida nutrix.]

pone me pigris ubi nulla campis

arbor aestiva recreatur aura,

quod latus mundi nebulae malusque

20 Iuppiter urguet:

pone sub curru nimium propinqui
solis, in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo,
dulce loquentem.

23 Vitas hinnuleo me similis, Chloe, quaerenti pavidam montibus aviis matrem non sine vano

aurarum et siluae metu.

21, 14. populo, principe Caesare, in Oudendorpius

HORATIUS

2

5 nam seu mobilibus vepris inhorruit ad ventum foliis, seu virides rubum dimovere lacertae,

et corde et genibus tremit.

atqui non ego te tigris ut aspera 10 gaetulusve leo frangere persequor: tandem desine matrem tempestiva sequi viro.

24 Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? praecipe lugubres
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
vocem cum cithara dedit.

5 ergo Quintilium perpetuus sopor
urguet? cui pudor et iustitiae soror,
incorrupta fides, nudaque veritas
quando ullum inveniet parem?

multis ille bonis flebilis occidit,
10 nulli flebilior quam tibi, Vergili.
tu frustra pius heu non ita creditum
poscis Quintilium deos.

quid si threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, 15 non vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida

non lenis precibus fata recludere nigro conpulerit Mercurius gregi. durum: sed levius fit patientia 20 quidquid corrigere est nefas.

25 Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi, nec tibi somnos adimunt, amatque ianua limen,

23, 5. vepris Gogavius et Bentleius, veris libri Muretus et Bentleius, adventus libri

6. ad ventum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

26 Musis amicus tristitiam et metus
tradam protervis in mare creticum
portare ventis, quis sub arcto
rex gelidae metuatur orae,

5 quid Tiridaten terreat unice
securus. o quae fontibus integris
gaudes, apricos necte flores,
necte meo Lamiae coronam,

Pimplea dulcis. nil sine te mei

10 possunt honores: hunc fidibus novis,
hunc lesbio sacrare plectro
teque tuasque decet sorores.

27 Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est: tollite barbarum

25, 7. longam pereunte noctem

scherlichium

26, 9. Pimplei

20. euro Aldus, hebro codd.

12. 13. vento. cum ante Mit

« PreviousContinue »