Page images
PDF
EPUB

40 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, post mediam noctem visus cum somnia vera

[ocr errors]

in silvam non ligna feras insanius ac si

magnas Graecorum malis inplere catervas.' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque 45 defingit Rheni luteum caput; haec ego ludo,

quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
arguta meretrice potes Davoque Chremeta
eludente senem comis garrire libellos

50 unus vivorum, Fundani; Polio regum

facta canit pede ter percusso; forte epos acer ut nemo Varius ducit; molle atque facetum Vergilio annuerunt gaudentes rure Camenae. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

55 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam.

at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, co tu nihil in magno doctus reprendis Homero? nil comis tragici mutat Lucilius Atti, non ridet versus Enni gravitate minores, cum de se loquitur non ut maiore reprensis? quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes 65 quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntes

mollius, ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci 70 quale fuit Cassi rapido ferventius amni

ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, comis et urbanus, fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor 75 quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo

10, 40. tali me* 48. places Horkelius 49. popello Horkelius

saepe caput scaberet vivos et roderet ungues. 80 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores,

contentus paucis lectoribus. an tua demens vilibus in ludis dictari carmina malis?

non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax 85 contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, 90 Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque. ambitione relegata te dicere possum,

Polio, te, Messalla tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, 95 conplures alios, doctos ego quos et amicos

prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacumque, arridere velim, doliturus si placeant spe deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, discipularum inter iubeo plorare cathedras. 100i puer atque meo citus haec subscribe libello.

10, 94. Bibule Muretus, Bibuli libri

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS

1 Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similesque meorum mille die versus deduci posse. Trebati,

5 quid faciam praescribe.

quiescas.' ne faciam, inquis, omnino versus? aio.' peream male, si non

[ocr errors]

optimum erat: verum nequeo dormire.' ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' cupidum, pater optime, vires deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos, 15 aut labentis equo describit volnera Parthi.

attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' haud mihi deero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, 20 cui male si palpere, recalcitret undique tutus. quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumve nepotem, cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.' quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 25 accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum milia. me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

30 ille velut fidis arcana sodalibus olim

1, 10. capit*

SATIRARUM LIBER II

credebat libris, neque si male cesserat usquam

decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella

vita senis. sequor hunc Lucanus an Appulus anceps: 35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis vagina tectus; quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus? o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum, nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 45 qui me conmorit (melius non tangere, clamo), flebit et insignis tota cantabitur urbe.

143

Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuti quibus est inimica venenum, grande malum Turius, siquid se iudice certes: 50 ut quo quisque valet suspectos terreat, utque imperet hoc natura potens, sic collige mecum. dente lupus, cornu taurus petit, unde nisi intus monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum 55 ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos: sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus exspectat, seu mors atris circumvolat alis; dives, inops, Romae seu fors ita luserit exsul, co quisquis erit vitae scribam color. o puer ut sis vitalis metuo et maiorum nequis amicus

frigore te feriat.' quid? cum est Lucilius ausus primus in hunc operis conponere carmina morem, detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 65 cederet, introrsum turpis; num Laelius et qui duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, ingenio offensi aut laeso doluere Metello, famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim,

1, 54. 55. scribendum videtur nimirum ut

70 scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.

quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

[ocr errors]

nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur olus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me cum magnis vixisse invita fatebitur usque invidia, et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati, dissentis. equidem nihil hine diffingere possum; so sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque.' esto, siquis mala; sed bona siquis iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse? solventur risu tabulae, tu missus abibis.'

2 Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo (nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus rusticus, abnormis sapiens crassaque minerva) discite, non inter lances mensasque nitentes, : 5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? dicam si potero. male verum examinat omnis corruptus iudex. leporem sectatus equove 10 lassus ab indomito vel, si romana fatigat militia adsuetum graecari, seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco. cum labor expulerit fastidia, siccus, inanis 15 sperne cibum vilem: nisi hymettia mella falerno ne biberis diluta. foris est promus, et atrum defendens pisces hiemat mare; cum sale panis latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut qui partum? non in caro nidore voluptas

1, 85. laceraverit*

« PreviousContinue »