Page images
PDF
EPUB

Crispinus minimo me provocat accipe, si vis, 15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,

custodes; videamus uter plus scribere possit.' di bene fecerunt inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis: at tu conclusas hircinis follibus auras, 20 usque laborantes dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat volgo recitare timentis ob hanc rem quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures 25 culpari dignos. quemvis media erue turba: aut ab avaritia aut misera ambitione laborat. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum quo 30 vespertina tepet regio; quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. omnes hi metuunt versus, odere poetas.

foenum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum 35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico; et quodcumque semel chartis inleverit, omnes gestiet a furno redeuntes scire lacuque

et pueros et anus.' agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 40 excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis; neque siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. 45 idcirco quidam comoedia necne poema esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica 50 filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

4, 14. nummo Bentleius, numero Horkelius 18. loquentem Lambinus 25. elige*

15. accipe iam* 33. poctam

noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo

non satis est puris versum perscribere verbis, 55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si

tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est posterius facias, praeponens ultima primis; 60 non, ut si solvas, postquam Discordia taetra belli ferratos postes portasque refregit,' invenias etiam disiecti membra poetae.

hactenus haec: alias iustum sit necne poema,
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
65 suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,

70 non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli.
nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
75 scripta foro recitent sunt multi quique lavantes;
suave locus voci resonat conclusus. inanes
hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. laedere gaudes'
inquit, et hoc studio pravus facis.' unde petitum
80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum
vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum,
qui non defendit alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, conmissa tacere
85 qui nequit, hic niger est, hunc tu Romane caveto.
saepe tribus lectis videas cenare quaternos,

6

e quibus unus amet quavis adspergere cunctos

praeter eum qui praebet aquam; post hune quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber.

90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur,

4, 73. recitem quicquam*

infesto nigris; ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siqua de Capitolini furtis iniecta Petilli 95 te coram fuerit; defendas ut tuus est mos: me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est, causaque mea permulta rogatus fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe; sed tamen admiror quo pacto iudicium illud 100 fugerit.' hic nigrae sucus loliginis, haec est aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto. liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 105 cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando. cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset ,nonne vides Albi ut male vivat filius, utque 110 Barus inops? magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit.' a turpi meretricis amore cum deterreret, Scetani dissimilis sis.'

ne sequerer moechas, concessa cum venere uti possem, deprensi non bella est fama Treboni' 115 aiebat. sapiens vitatu quidque petitu

sit melius causas reddet tibi; mi satis est si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas 120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me formabat puerum dictis, et sive iubebat

ut facerem quid habes auctorem quo facias hoc,' unum ex iudicibus selectis obiciebat,

sive vetabat, an hoc inhonestum et inutile factu 125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis

4, 109. ut qui* 110. panis inops

130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc

largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. rectius hoc est.

[ocr errors]

135 hoc faciens vivam melius. sic dulcis amicis

occurram. hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. hoc est mediocribus illis 140 ex vitiis unum: cui si concedere nolis, multa poetarum veniet manus, auxilio quae sit mihi, nam multo plures sumus, ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

5 Egressum magna me excepit Aricia Roma hospitio modico: rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus: inde Forum Appi, differtum nautis cauponibus atque malignis.

5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

praecinctis unum: minus est gravis appia tardis. hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri indico bellum, cenantes haud animo aequo exspectans comites. iam nox inducere terris 10 umbras et caelo diffundere signa parabat. tum pueri nautis, pueris convicia nautae ingerere.huc appelle. trecentos inseris. ohe iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. mali culices ranaeque palustres 15 avertunt somnos. absentem ut cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim, tandem fessus dormire viator incipit, ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus. 20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus; donec cerebrosus prosilit unus

4, 140. noles

5, 7. taeterrima*

ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.. ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha;. 23 milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur. huc venturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, aversos soliti conponere amicos. 30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus inlinere. interea Maecenas advenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius ad unguem factus homo, Antoni non ut magis alter amicus. fundos Aufidio Lusco praetore libenter 35 linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque batillum. in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. postera lux oritur multo gratissima; namque 40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae quales neque candidiores terra tulit, neque quis me sit devinctior alter. o qui complexus et gaudia quanta fuerunt. nil ego contulerim iucundo sanus amico. 45 proxima campano ponti quae villula tectum praebuit, et parochi quae debent ligna salemque. hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt: lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 50 hinc nos Cocceii recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, Musa, velim memores et quo patre natus uterque contulerit lites. Messi clarum genus Osci; 35 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ad pugnam venere. prior Sarmentus: equi te esse feri similem dico.' ridemus et ipse Messius,accipio,' caput et movet.

o tua cornu

ni foret exsecto frons' inquit,,quid faceres, cum 60 sic mutilus miniteris?' at illi foeda cicatrix

5, 24. lavimur N. Heinsius

HORATIUS

9

« PreviousContinue »