Page images
PDF
EPUB

X I I.

Verùm ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

145

150

Ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur Heros,
Regali conspectus in auro nuper, et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas,
Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Sylvis deducti caveant, me judice, Fauni,
Ne, velut innati triviis, ac pœne forenses,
Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim quibus est equus, et pater, et res;
Nec si quid fricti ciceris probat, et nucis emptor, 155
AEquis accipiunt animis, donantve coronâ.

Non ego inornata, et dominantia nomina solùm,
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
Nec sic enitar tragico differre colori,

Ut nihil intersit, Davusne loquatur, an audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar; ut sibi quivis
Speret idem, sudet multùm, frustraque laboret,
Ausus idem. Tantùm series, juncturaque pollet;
Tantùm de medio sumptis accedit honoris.

X II I.

Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus, et quæ
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri, promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quæ mox narret facundia præsens.
Ne pueros coram populo Medea trucidet;

Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus ;

160

165

170

XI V.

Ficta voluptatis causâ, sint proxima veris,
Ne, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi ;
Neu pranse Lamiæ vivum puerum extrahat alvo;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendit mihi sic, incredulus odi.

X V.

Centuriæ seniorum agitant expertia frugis ;
Celsi prætereunt austera poëmata Rhamnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret æra liber Sosiis, hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.

X V I.

Ordinis hæc virtus erit, et Venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici;
Pleraque differat, et præsens in tempus omittat.
Ut pictura, poësis. Erit quæ, si propius stes,
Te capiet magis; et quædam, si longius abstes.
Hæc amat obscurum; volet hæc sub luce videri,
Judicis argutum, quæ non formidat acumen;
Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit.
X VI I.

Quicquid præcipies, esto brevis ; ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.

X V III.

In verbis etiam tenuis, cautusque serendis
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregiè, notum si callida verbum

Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

[ocr errors]

175

180

185

190

195

300

205

210

Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Græco fonte cadant, parcè detorta. Quid autem
Cæcilio, Plautoque dabit Romanus, ademptum
Virgilio, Varioque? Ego cur adquirere pauca,
Si possum, invideor; quum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit,
Signatum præsente notâ procudere nomen.
Ut Sylvæ foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt; ita verborum vetus interit ætas
Et juvenum ritu florent modo nata, vigentque.
Debemur morti nos, nostraque; sive receptus
Terrâ Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus, aptaque remis,
Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum;
Seu cursum mutavit iniquum frigibus amnis,
Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt;
Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax.
Multa renascentur, quæ jam cecidere; cadentque
Quæ nunc sunt in honore, vocabula; si volet usus,
Quem penes arbitrium est, et jus, et norma loquendi.

X I X.

"

Neve minos quinto, neu sit productior, actu
Fabula, quæ posci vult, et spectata reponi.
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.

X X.

215

220

225

Actoris partes chorus, officiumque virile Defendat; neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat, et hæreat aptè. Ille bonis faveatqué, et concilietur amicis ;

230

Et regat iratos; et amet pacare timentes.

Ille dapes laudet mensæ brevis ; ille salubrem
Justitiam, legesque, et apertis otia portis.
Ille tegat commissa, Deosque precetur, et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
X X I.

Versibus exponi tragicis res comica non vult.
Indignatur item privatis, ac prope socco
Dignis, carminibus celebrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant sortita decenter.
Descriptas servare vices, operumque colores,
Cur ego si nequeo, ignorove, poëta salutor?
Cur nescire, pudens pravè, quàm discere malo?
X X I I.

Interdum tamen et vocem comedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore.

Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri.
Telephus et Peleus cum pauper et exul uterque,
Projicit ampullas et sesquipedalia verba,

[ocr errors]

235

240

245

250

Si curat cor spectantis tetigisse querelâ ?
Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto
Et quocunque volent animum auditoris agunto.
Ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent
Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi sibi. Tunc tua me infortunia lædent, 255
Telephe, vel Peleu. Malè si mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mostum
Vultum verba decent; iratum plena minarum;
Ludentem, lasciva; severum, seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram ;
Aut ad humum moerore gravi deducit, et angit;
Post effert animi motus interprete linguâ.

260

Si dicentis erunt fortunis absona dicta,

Romani tollent equites, peditesque cachinnum.
X X II I.

audi.

Tu quid ego, et populus mecum desideret,
Si plausoris eges aulæa manentis, et usque
Sessuri, donec cantor, vos PLAUDITE, dicat;
AEtatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor, maturis dandus et annis.
Scribendi rectè, sapere est et principium et fons.
Rem tibi Socraticæ poterunt ostendere chartæ,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.

[ocr errors]

Qui didicit, patriæ quid debeat, et quid amicis ;

265

270

Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes; 275 Quod sit conscripti, quod judicis officium; quæ

Partes in bellum missi ducis; ille profecto

Reddere personæ scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitæ, morumque jubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis, morataque rectè
Fabula, nullius veneris, sine pondere, et arte,
Valdius oblectat populum, meliusque moratur
Quam versus inopes rerum, nugæque canora.
Intererit multum Davusne loquatur, herusne;
Maturusne senex an adhuc florente juventa

280

285

Fervidus; ac matrona potens, an sedula nutrix;
Mercatorque vagus, cultorne virentis agelli;
Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis.

X XI V.

Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere; et iram Colligit, ac ponit temerè, et mutatur in horas. Imberbis juvenis, tandem custode remoto,

1

Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi;

290

« PreviousContinue »