C. Cornelii Taciti Opera quoad extant: Ex fide optimorum librorum accurate recesuit C.H. Weise [sic].sumtibus et typis Caroli Tauchnitii, 1846 |
Other editions - View all
Common terms and phrases
adversus Agrip Agrippina annos arma Armeniam Arminii Arminius armis atrox Augusti Augustus bello bellum Caecina Caesar Caesarem Caesaris castra castris caussa centuriones cetera Ceterum Cherusci Claudio Claudius cohortes consul consules Corbulo coss cuius cuncta dehinc donec Drusi Druso Drusus eius eques equites equitum esset exercitus Exin fama foret fortuna Germanici Germanicum Germanicus haud hostem Igitur ille illi imperii interim invidia Italia iubet legio legiones legionibus legionum magis maiestatis metu metum miles militum Mithridates modum mortem Narcissus necem neque Nero Nerone Neronem Neronis nihil nomen omnibus Parthi patres patrum paullatim perinde Piso Pisonem Pisonis populi postquam postremo principem principis provincias quamquam quamvis quidam quippe quis quisque quos quotiens rerum Rhenum Romae Romani rursum saevitiam satis Seiani Seianus senatus Seneca simul sine statim super tamen tamquam tempus Thrasea Tiberio Tiberius Tiridates tunc urbe urbem urbis utque velut Vitellius
Popular passages
Page 98 - Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium adversam habuit: petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator baud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus: septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit: caniturque adhuc barbaras apud gentes ; Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis baud perinde Celebris, dum...
Page 153 - Nam cunetas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt : delecta ex us et consociata rei publicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, baud diuturna esse potest.
Page 2 - Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt.
Page 110 - Germanici morte, non modo apud illos homines qui turn agebant, etiam secutis temporibus vario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii vera in contrariuni vertunt et gliscit utrumque posteritate.
Page 146 - Nam beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse : ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur.
Page 366 - ... ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur.
Page 115 - Exim continua per viginti annos discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere. Sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusserat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur.
Page 109 - Mihi, quanto plura recentium seu veterum revolvo, tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obversantur.
Page 113 - Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libídine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Ñeque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur ; et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.