C. Cornelii Taciti Opera quoad extant: Ex fide optimorum librorum accurate recesuit C.H. Weise [sic].

Front Cover
sumtibus et typis Caroli Tauchnitii, 1846

From inside the book

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 98 - Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium adversam habuit: petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator baud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus: septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit: caniturque adhuc barbaras apud gentes ; Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis baud perinde Celebris, dum...
Page 153 - Nam cunetas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt : delecta ex us et consociata rei publicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, baud diuturna esse potest.
Page 2 - Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt.
Page 110 - Germanici morte, non modo apud illos homines qui turn agebant, etiam secutis temporibus vario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii vera in contrariuni vertunt et gliscit utrumque posteritate.
Page 146 - Nam beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse : ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur.
Page 366 - ... ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur.
Page 115 - Exim continua per viginti annos discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere. Sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusserat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur.
Page 109 - Mihi, quanto plura recentium seu veterum revolvo, tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obversantur.
Page 113 - Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libídine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Ñeque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur ; et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.

Bibliographic information