Debebat, quod ni fecisset perdere litem.
"Si me amas," inquit, " paulum hic ades." "Inteream si Aut valeo stare aut novi civilia jura;
Et propero quo scis." "Dubius sum quid faciam," inquit, 40 "Tene relinquam an rem." "Me sodes." "Non faciam” ille; Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est Cum victore sequor. "Maecenas quomodo tecum?"
Hinc repetit; paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adjutorem posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni Submosses omnes.” "Non isto vivimus illic Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam, Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus." "Magnum narras, vix credibile!" "Atqui Sic habet." "Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse."
"Velis tantummodo: quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficiles aditus primos habet." "Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam; non hodie si Exclusus fuero desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus." Haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. "Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum. "Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu Curtis Judaeis oppedere?" "Nulla mihi, inquam, Religio est." "At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum; ignosces; alias loquar." Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius et: "Quo tu turpissime?" magna Inclamat voce; et "Licet antestari? Ego vero
uriculam. Rapit in jus; clamor utrinque ; Sic me servavit Apollo.
composito dixi pede currere versus Quis tam Lucili fautor inepte est oc fateatur? At idem quod sale multc efricuit charta laudatur eadem.
en hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 5 i mimos ut pulchra poëmata mirer.
satis est risu diducere rictum
(et est quaedam tamen hic quoque virtus). tate opus, ut currat sententia neu se verbis lassas onerantibus aures;
ne opus est modo tristi saepe jocoso, te vicem modo rhetoris atque poëtae, urbani, parcentis viribus atque
melius magnas plerumque secat res.
a quibus comoedia prisca viris est
ant, hoc sunt imitandi ; quos neque pulcher nes unquam legit neque simius iste er Calvum et doctus cantare Catullum. num fecit quod verbis Graeca Latinis O seri studiorum! quine putetis t mirum Rhodio quod Pitholeonti
"At sermo lingua concinnus utraque ut Chio nota si commixta Falerni est." us facias, te ipsum percontor, an et cum peragenda rei sit causa Petilli?. blitus patriaeque patrisque, Latine ius causas exsudet Poplicola atque patriis intermiscere petita
is malis, Canusini more bilinguis ? o cum Graecos facerem natus mare citra s, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus cum somnia vera: "In silvam non ligna feras insanius ac si Magnas Graecorum malis implere catervas." Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Enni gravitate minores, Cum de se loquitur non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint
us, neque te ut miretur turba labores, is paucis lectoribus. An tua demens
n ludis dictari carmina malis?
: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax is aliis explosa Arbuscula dixit.
>veat cimex Pantilius, aut cruciet quod absentem Demetrius, aut quod ineptus Hermogenis laedat conviva Tigelli? et Varius, Maecenas Virgiliusque, et probet haec Octavius optimus atque et haec utinam Viscorum laudet uterque! ne relegata te dicere possum,
e, Messala, tuo cum fratre, simulque ouli et Servi, simul his te, candide Furni, es alios, doctos ego quos et amicos
praetereo; quibus haec, sint qualiacunque, › velim, doliturus si placeant spe ; nostra. Demetri, teque, Tigelli, arum inter jubeo plorare cathedras. atque meo citus haec subscribe libello.
"SUNT quibus in satıra videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam praescribe." "Quiescas." "Ne faciam, inquis, 5 Omnino versus ?" "Aio." "Peream male si non
Optimum erat: verum nequeo dormire.' "Ter uncti Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut si tantus amor scribendi te rapit aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum. Praemia laturus." "Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi." "Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadem ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere recalcitrat undique tutus.' "Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
« PreviousContinue » |