Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

NOBILISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO

ROBERTO HARLEIO,

BARONI DE WIGMORE, COMITI OXONII,
ET COMITI MORTIMERO, MAGNAE BRITANNIAE THESAURARIO,

RICHARDUS BENTLEIUS:

Q. Horatius Flaccus, VIR NOBILISSIME, Lyricorum Latinorum olim summus, hodie solus; cum iam diu apud me non illiberali hospitio acceptus esset, ac tandem domo emigrare velle videretur; interrogatus Quo tenderet & Cuius in patroni aedes se recipere cogitaret; || ille enimvero, Se quan- [p. IV vol. I tumvis humili genere natum Primoribus civitatis olim placu- ed. a. 1711]

] isse; majoresque nido pennas extendentem, praeter Polliones, Messallas, alios, opibus honoribus studiisque praecellentes, etiam CILNIUM MAECENATEM (clarissimum in omne aevum carissimumque Nomen) sic consuetudine sua sibi devinxisse, ut Convictor ei & Sodalis appellari meruerit: Huic hodie si aut similis aut secundus quispiam commonstrari sibi possit; nibil prius se habiturum, quam ut illuc continuo advolet: Se quidem, ut ad domum quondam Palatinam ipsius literis Caesaris accitum sine eius offensione recusasse, ita nunc ad AUGUSTA Penetralia verecundari accedere: Ceterum cum magnis vixisse solitum non posse iam curata tam bene cute senioque sibi absterso humiliora sectari; sed, ut his forte temporibus (quamquam o!) Maecenati parem aliquem sperare vix liceat, infra Polliones saltem nolle descendere. Miratus equidem sum tam elegantem tamque paucorum hominum, atque necdum post tot elapsa saecula quaesitae olim meritis superbiae immemorem. Vultuque ego iam tum optata pollicente, Quin bono animo es, inquam, téque

« PreviousContinue »