Page images
PDF
EPUB

ARGUMENTUM.

Senex hunc libellum scripsit Seneca, et velut defensionem præscripsit contra calumniatores, qui Opes ei et vitam objectabant (Cf. et Ep. 84. Convicia inimicorum in eum cognosces e Tacit. Annal. XIII, 43; XIV, 65; XV, 56 et 60 sq. Sueton. Ner. 34, etc.). Beatam vitam monstrat in virtute esse: sed hanc externa non spernere, si accedant. Sublime scriptum est, pulcherrimum in partibus, et quod monita sensusque aureos habet. Partes ejus duæ sunt: Quid sit beata vita? et Quomodo eo perveniatur. De priore, negat in Opinione aut More quærendam : per trita si itur, longius ab ea abitur. Ratio sola audienda est; ea dicit: Beatam vitam esse convenientem naturæ suæ : id est, positam in Virtute. Non in Voluptate, cum Epicuro? minime; et diffuse hunc et asseclas refellit usque eo, ut nec jungi cum virtute voluptatem velit, et totum hoc nomen repudiet. Hæc ad cap. XVI. Inde pars altera sequitur. Ad perveniendum igitur sola virtus amplectenda est, cætera spernenda? Negat; admitti quidem externa posse, sed non ut finem. Immo iis, qui in via adhuc sunt, et proficientium numero, opus esse aliqua indulgentia Fortunæ. Hic privatam suam causam calide jam et robuste agit, et objicientem inducit: Cur tu de Virtute sic locutus alia etiam habes? cur servos, nummos, villas, suppellectilem? Varie respondet : ac primo Sapientem se non esse, sed conari esse. Deinde aliis summatibus viris, Platoni, Zenoni, Aristoteli jam olim objecta occurrunt. At quin omnes isti non quomodo viverent, sed vivendum esset, docebant. Ardua res, Virtus. Suspiciendi etiam qui conantur ascendere, etsi decidunt interim, aut hærent. Tum de Opibus ex professo agitur: an habendæ Sapienti? a cap. XXI. Et asserit, haberi, etsi non amari : quæsitas tamen honeste, et benigne emittendas, aut emissas. Insurgit deinde in istos conviciatores, et mucronem styli, Socrate inducto, stringit : sed finis deficit. (Vid. fin. hujus argum.)

Hoc fere argumentum hujus libri est a Lipsio profectum : cujus viri, dum in vivis esset, doctissimi et sagacissimi, observantiæ meæ hoc tribuendum duxi, ut, sicubi hoc per lectores fieri posset, repeterem, quibus de Seneca meritus sit.

Res, quæ hoc libro tractantur, jam inde ab eo tempore quo Philosophia e cælo ad terram et vitam humanam devocata a Socrate, in urbibus collocata et in domos etiam introducta sit, omnium sapientum scholas occupaverunt. Plato quidem et Aristoteles multis locis de vita beata, S. de summo bono, quod vocant, egregie commentati sunt. Secutus eos est Theophrastus, qui singularem de vita beata, nepì cúdaιpovías ά. librum scripsit, cele

berrimum in antiquitate, nunc deperditum, cujus Cicero non semel mentionem fecit. Cf. Tusce. Disputatt. V, 9. De Finib. B. et M. V, 5. ubi testatur, se in plerisque Theophrastum sequi, nisi quod virtuti plus quam ille, fortunæ minus tribuit. Fabric. Bibl. Gr. vol. III, pag. 449. Harl. Digladiati posthac sunt acerrime de hac re Stoici cum Epicureis, ut et Cicero Tuscc. Disp. V. al. et noster docent. Cf. Catalogg. Stoicorum et Epicureorum ap. Fabric. T. III. Harl., ubi libri corum nunc deperditi πepì tŵv åpetõv, nepi dov laudantur. Romani quoque philosophi huic disputationi gravissimæ operam suam addixerunt : in quibus Cicero 1. 1. et noster primo loco nominandi, et eo magis æstimandi sunt, quum ii, quos secuti sunt, scriptores excellentissimi, in deperditis fere habentur.

(Hinc libro de Beata vitâ in prioribus edd.appositum et adjectum fuerat fragmentum De otio sapientis, ut supra monuimus in illius libri argumento. Cur illud opus ab hoc disjungendum consuerimus, in eodem loco exposuimus, qui conferendus erit. ED. )

L. ANNEI SENECE

DE

VITA BEATA

AD GALLIONEM FRATREM

LIBER UNUS.

I. VIVERE, Gallio frater', omnes beate volunt : sed ad pervidendum, quid sit quod beatam vitam efficiat, caligant. Adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut ab ea quisque eo longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est: quæ ubi in contrarium ducit, ipsa velocitas majoris intervalli causa fit. Propo

I. ARG. Vita beata ab omnibus quidem appetitur; sed quid sit, et quomodo ad eam perveniri possit, nescitur.

1. Gallio frater. Eum allonempe quitur, quem de Ira, lib. I, cap. 1. init. alloquebatur,dicens: Novate frater. At mutatum nomen per adoptionem fuerat, et pro M. Annæo Novato, jam L. Jun. Gallio Annæanus ille nuncupabatur. Unde conjecturæ ansa, quam quidem multa insuper

approbant, compositum id opus de Vit. Beat. post libros III de Ira.

2. Adeoque non est facile..... etc. Aberratio a recto tramite ad beatam vitam in eo distat a quacumque alia aberratione, quod maximæ nobis est noxæ, quum ceteræ omnes aberrationes tandem eo perducant, quo cursum direxeris, etsi non sine virium et temporis dispendio. Quod secus est in itinere ad beatam vitam.

3. Via lapsus est. H. e. in deli

nendum est itaque primum, quid sit, quod appetamus : tunc circumspiciendum est, qua contendere illo celerrime possimus intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum quotidie profligetur ' , quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis im2 pellit. Quamdiu quidem passim vagamur, non ducem secuti, sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteritur vita inter errores, brevis, etiamsi dies noctesque bonæ menti laboremus. Decernatur itaque et quo tendamus, et qua; non sine perito aliquo, cui explorata sint ea, in quæ procedimus: quoniam quidem non eadem hic, quæ in ceteris peregrinationibus, conditio est. In illis comprehensus aliquis limes3, et interrogati incolæ non patiuntur errare: at hic tritissima quæque 3 via, et celeberrima, maxime decipit. Nihil ergo magis præstandum est, quam ne, pecorum ritu, sequamur antecedentium gregem, pergentes non qua eundum est, sed qua itur. Atqui nulla res nos majoribus malis implicat quam quod ad rumorem componimur 5: optima rati ea, quæ magno assensu recepta sunt, quorumque exempla nobis multa sunt : nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus. Inde ista tanta coacervatio aliorum super alios

genda via erravit. Mentis lapsum hic intelligi, non pedis videre est. Cicer. de Nat. Deor. lib. I, c. 12 : « Empedocles in Deorum opinione turpissime labitur. »

1. Profligetur. Vulgatum idque bonum, libris tuentibus et sensu. Alii, e. c. Erasm. proficiamus substituerunt, insolentia ejus significati, cujus sensus est: efficiatur, perficiatur. Sæpe ap. Cicer. occurrit hac vi. Cf. Ernesti Clavis Cic., Intpp. ad Gellium XV, 5, ed. Conradi.

[ocr errors]

2. Bonæ menti. H. e., ut bonam mentem nobis effingamus, virtutem amemus, et hanc viam noscamus quæ fert illo.

3. Limes. Via agrestis angustaque. 4. Errare. Religione inprimis Mercurii ducti. Theocrit. XXV, 5, 6.

5. Quod ad rumorem componimur. Intellige nobis agendi et vivendi normam rumorem esse, et omnia dicta, facta, cogitata, destinataque famæ respectu componi. Idem sentiebat noster Pascal qui dixit : « L'o

ruentium. Quod in strage hominum magna evenit, quum 4 ipse se populus premit, nemo ita cadit ut non alium in se attrahat, primi exitio sequentibus sunt : hoc in omni vita accidere videas licet; nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est. Nocet enim applicari' antecedentibus et dum unusquisque mavult credere, quam judicare, nunquam de vita judicatur, semper creditur : versatque nos et præcipitat3 traditus per manus error, alienisque perimus exemplis. Sanabi- 5 mur, si modo separemur a cœtu: nunc vero stat contra rationem, defensor mali sui ", populus. Itaque id evenit, quod in comitiis, in quibus eos factos prætores iidem qui fecere mirantur, quum se mobilis favor circumegit. Eadem probamus, eadem reprehendimus; hic exitus est omnis judicii, in quo secundum plures datur 3.

[merged small][ocr errors][merged small]

6

7

his alibi sæpissime tractatur et aptius.
6. Mobilis. Cicero pro L. Muræna'
c. 17,
locum habet huic similem,
quem rear facile Nostro ante oculos
obversatum, dum scriberet. Horat.
lib. I, Od. 1, vss. 7 et 8 : « Hunc si
mobilium turba Quiritium Certat ter-
geminis tollere honoribus. »

7. Se..... circumegit. Se mutavit, ab hoc ad illum translatus est.

8. Datur. I. e. res decernuntur, sententia fertur. Datur. Antiqua lectio. Erasmus primus intulit: his datur. Recte Gronov. observat, hanc voculam (interdum ) subintelligi. Dare enim est unum ex istis tribus Prætoris verbis (do, dico, addico), quo copiam accusandi, actionem et judices, ideoque litem dabat. Deinde de eo dicitur, qui sententiam fert. Cf. Sueton. Claud. 15. Tacit. Annal. IV', 43: «< ita secundum Messenios datum.» Gronov. laudat M. Senec. Controvers. præf. 3. Plin. Ep. VII, 6.

« PreviousContinue »