Page images
PDF
EPUB

L. ANNEI SENECE

DE TRANQUILLITATE

ANIMI

LIBER UNUS

AD ANNÆUM SERENUM.

I. Epistola Sereni præmittitur ad Senecam, cui statum animi sui queruli et morosi vacillantem, ideoque a tranquillitate quam maxime alienum queritur petit deinde, ut sibi succurrat laboranti. II. Cui proinde suadet Seneca, ut quum satis sanus sit, sed sanitati parum assueto similis, fidem sibi ipsi habeat, et recta ire via se credat, siquidem ad veram animi tranquillitatem (0vpíav) pervenire velit. Jam ut ostendat in universum, quomodo eam consequi quis possit, describit vitium, de quo questus erat Serenus. III. Contra hoc tædium sive fastidium (hic enim morbus ille est) consilium dat, ut actione rerum et Reipubl tractatione hoc morbo laborantes utantur, saltem otium rebus misceant, sive, si quando in tempora turbulentiora incideris, faciendum erit ut plus otio ac literis vindices; quamvis Athenodoro contra nitente. IV-VI. Necessarium tamen ante omnia est ad negotia euntibus, primum ut nosmetipsos noscamus, deinde negotium, denique homines, quorum causa, aut quibuscum agendum est. In nobis æstimandæ sunt vires, quid et quatenus possimus, neque ultra tendamus. Deinde in negotiis consideremus, an nos iis pares simus gerendis ; tandem in hominibus, an digni sint labore nostro atque temporis impendio. VII, VIII. Ad tranquillitatem porro auimi multum valet amicitia fidelis et dulcis, quæ oblectamento sit: vitetur tamen amicus morosus, ingenio tristi, omnia accusans. Altera tamen parte sunt, quæ hanc tranquillitatem impediant : ac primum quidem patrimonia, quæ si modica sint, virtuti et vitæ tranquille sufficiunt, ampla officiunt: quapropter ea intra certum modum sunt coercenda, ut tranquillius et securius vivas. Mediocritas autem est optima. IX. Veræ divitiæ tantummodo parcimonia et continentia acquiruntur : ideoque luxui resistendum, etiam in utilibus vitæ instrumentis, ut bibliotheca et libris. X. Deinde et incoinmodum vitæ tolerandum est, ne officiat tranquillitati: molestiæ enim in omni vita interveniunt, quæ tamen tum labore et consuetudine molliuntur et vincuntur, tum aspectu alienæ sortis sæpe tua deterioris. Accedit, quod cuique vitæ generi suæ voluptates et incommoda sint. Tum cupiditates non longe mittendæ sunt, sed ad propinqua, quæ ad pedes sunt et facilia ad prehendendum. XI. Jam sequitur præclara disputatio de æquanimitate et constantia sapientis in usum proficientis et tironis. Summa capita sunt hæc : Sapientem contemnere mortem, vel saltem pro re indifferenti habere: ei nihil inopinati accidere debere nec posse, ideoque in eum non cadere illud: hoc non putare sapientis esse, omnia præcipere et prævidere quasi futura, tam mala quam bona. Exempla virorum illustrium et excellentium ex alto cadentium et a fortuna desertorum. XII-XIV. Ideoque in supervacuis non est laborandum, neque, quantum potest, in alienis, quorum nimia curiositas et modupaypoon est vitanda. Multa enim agenti et agere captanti tum inconstan

281

tia rerum cogitanda, tum pertinacia atque levitas evitanda est : h. e. nec assidue in vita mutes, nec si male elegeris, præfracte inhæreas. Si tamen adversa incidant, ea benigne interpreteris et æquo ac pæne hilari oculo adspicias. Exempla. XV. Quum denique nihil proficiat, privatæ tristitia causas abjecisse, nisi et publicæ removeris, odium generis humani abjiciendum est, et fastidium rerum humanarum fugiendum. Idcirco vanitates humanæ neque irrideri, neque fleri, sed potius æquo animo ferri debent, nec nos bonorum exitus mali contristare. Alia sollicitudinum non mediocris materia est simulatio et anxia sui observatio: solitudo et conversatio sunt prudenter miscendæ. Otium sapientis et vita privata.

Liber hic non dubie utilis,et tum materia, tum tractatu insignis est, etsi ordinem universi labare putat Lipsius, idque injuria temporum, aut exscriptorum. Sed si cogitasset, esse magis epistolam, quam tractationem, sive disputationem artificiosam et eam continuam, atque e Rhetoricæ regulis elaboratam, fortasse sententiam suam mitigasset. Ubi enim ordinem migrasse nobis videtur Seneca, ibi vero poetarum quasi lyricorum more quædam negligit, quædam leviter perstricta, ut notiora, omittit, abreptus studio graviora, quæ animum ejus pungunt, efferendi; quædam verbo tantum et obiter attingit, sive quod alias jam tractaverit, sive quod per transitum et strictim erant percurrenda. Accedit, quod particulas transitus et nexus parum curat. Præfracte tamen haudquaquam obnitar Lipsii judicio, postremis ferme verbis Senccæ nixi, ideoque putantis in fine claudicare, et partitionem, qua se probaturum promiserat, quæ tueri tranquillitatem possint et restituere, interiisse.

Liber scriptus est ad Annæum Serenum, præfectum vigilum Neronis, quem nuper interemptum esse esu fungorum tradit Plin. Nat. Hist.lib. XXII, cap. 47. Certe inter amicos interiores Senecæ fuit, et Tacito teste, Annal. lib. XIII, cap. 13, ubi Senecæ familiaris audit. Ante Senecam obiisse, Ep. 63. fin. docet, et eum Seneca multo minorem. Conf. de eo Harduin. ad Plin. loc. laud. T. IV. p. 209. Singulari autem et rapadó modo libri introitus et occasio exponitur, epistola Sereni ad Senecam præmissa. Dialogum enim hunc esse, quod voluit Gronovius, mihi persuadere non possum, tenore orationis repugnante. Unicum, ut opinor, exemplum hac in re est, nec, quod Lipsio placuit jam a Gronovio recte ideo represso, familiare est Senecæ, póyaσiv sive occasionem scripti interdum figurate proponere, et dilatare, atque ita ad rem venire. Vellem hoc docuisset Vir doctissimus. Cæterum nec mirus videbitur hic tractationis modus, quod epistola amici, sive vera, sive ficta sit, foras data, consilium suum de Tranquillitate Animi comparanda cum hominibus communicet: si modo primum reputemus, Serenum ejus amicum fuisse, et eum multo minorem, deinde honori esse debuisse ei, a Viro summopere æstimato in viam rectam deduci et immortalitate donari. Nec refragabor, si quis contendat, post Sereni demum mortem hunc librum editum fuisse etsi hoc mirationem certe facere potest, quod ne minima quidem militaris vitæ, quam agebat Serenus, mentio injecta sit. Saltem nullum satis certum vestigium temporis, quo scriptus sit liber, mihi comparuit. Quam-

quam Lipsio secus videbatur, ut qui primo capite libri semetipsum alloqui Senecam putans initio reditus ejus ab exsilio, quum ad aulam et Neroni instituendo admotus esset, librum assignabat.

Primus de Tranquillitate Animi non scripsit Seneca, quandoquidem jam ante eum exstiterunt, qui hoc caput e philosophia morali desumptum singularibus commentariis pertractandum sumpsissent. Ac primo quidem loco memorandus est hoc nomine Democritus, Abderita : conf. ad lib. II, c. 5. Non ita longe post secutus est deinde Hipparchus, Pythagoricus, Lysidis convus, circa Epaminondæ tempora ; scripsit librum πepì evtvμías, e quo fragmentum præclarum occurrit apud Stobaum, Serm. CVI : conf. Fabricii Bib. Gr. Vol. I. p. 847 sq. Harl. Ut omnia porro scripta Panatii, Stoici, magni æstimata sunt in antiquitate, ita liber ejus πepì cv0vμíaç a Diog. Laert. lib. IX, cap. 20. (Panætius tradidit quoque in hoc libro, et Xenophanem, ut sapientem, propriis manibus suis filios suos sepelivisse, et Anaxagoram) haud minore honore dignus habitus est Conf. Fabric. Vol. III. p. 567, sqq. Exstat etiam nunc ex iis, qui post Senecam scripsere, potissimum Plutarchi liber de Tranquillitate Animi, dignus qui contendatur. Multi præterea fuerunt, qui et hunc locum philosophiæ moralis in libris suis de fato, de casibus, nepì ñs ámábuas, etc. ut Teles, Pythagoreus, aliique, tractarunt.

DE TRANQUILLITATE

ANIMI

LIBER UNUS.

CAP. I. INQUIRENTI mihi in me ' quædam vitia apparebant, Seneca, in aperto posita, quæ manu prenderem 3 : quæ

I. ARG. Annæus Serenus amicum suum Senecam consulit de animi sui statu, quem explicat, inquieto, moroso ac fluctuanti, sibique ut consilio succurrat, petit. Dicitur quidem, ait, virtutes lente surgere et principio debiles ac teneras incrementis in die captis adolescere, maturescere et in hunc vigorem excrescere quem nihil frangat. Sed nonne et vitiis eadem incrementa? Si vero et tenerum vitium jam mihi ridet ac blanditur, nonne mox placebit, mox amorem sui injiciet flagrantissimum, mox pars mei nunquam abstrahenda fiet? His præmissis sigillatim dubitationem hanc exponit. Parcimoniam amat, laudat; tamen circumsonante luxu, opes suspicit, parumque abest quin cupiat. Otium quærit, ut secum colloquatur, cæterorum obliviosus, et privatas virtutes exerceat augeatque, rem publicam aliis permittens ; at sæpe munera publica et imperia optat. Gloria inanitatem perspectam habet, aucupatur tamen succurrendum ergo infirmæ menti, eo citius

3

quo impensius forsan blandiatur sibi: nam blandimur ipsi nobis in judicando, adulatioque nostra pejor quam aliena; neque quidquam obstat sapientiæ firmius, quam sapientiæ se aut compotem jam aut proximum reri.

1. Inquirenti mihi in me. Inquirere vox est sumpta a re forensi. Quasi ipse sibi qui loquitur diem indixisset, et sua seu bene seu male facta rimaretur, et utram in partem mens vergat consideraret attentius. Gallice diceremus: instruire soi-même son procès.

2. Seneca. Fere omnium est librorum ap. Gruter. lectio. Erasmus e suo, ut videtur, dedit Serene. Muretus vero, nescimus an e libro Siculo, an e conjectura, fecit retecta, quod non multum abest Casp. Barthius in Adversar.32, 7. p. 1474, quin probet. Gronovius tandem nostram lectionem bene reduxit; quippe qui hunc librum in Dialogis a Quintiliano attributis Seneca esse putavit. Conf. Argumentum.

3. Quæ manu prenderem. Meta

« PreviousContinue »