L. Annaei Senecae Opera qvae svpersvnt, Volume 2

Front Cover
in aedibvs B. G. Tevbneri, 1907

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 2 - Equidem tunc rerum naturae gratias ago cum illam non ab hac parte video qua publica est, sed cum secretiora eius intravi, cum disco quae universi materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex lege fatorum aliquid aérogare an maiestatis deminutio sit et confessio erroris mutanda fecisse.
Page 265 - Multa praeterea cognata numini summo et vicinam sortita potentiam obscura sunt aut fortasse, quod magis mireris, oculos nostros et implent et effugiunt, sive illis tanta subtilitas est quantam consequi acies humana non possit, sive in sanctiore secessu maiestas tanta delituit et regnum suum, id est se, regit, nec ulli dat aditum nisi animo. Quid sit hoc, sine quo nihil est, scire non possumus...
Page 229 - Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
Page 72 - ... moratur quidem, quia priorem superveniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.
Page 133 - ... occultoque liniamenta sunt), sic origo mundi non minus solem et lunam et vices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. in his fuit inundatio, quae non secus quam hiems quam aestas lege mundi venit. itaque non 4 20 pluvia istud fiet sed pluvia quoque, non incursu maris <sed> maris quoque incursu, non terrae motu sed terrae quoque motu: omnia adiuvabunt naturam, ut naturae constituta peragantur.
Page 265 - ... pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat.
Page 2 - Quid enim erat cur in numero viventium me positum esse gauderem ? An ut cibos et potiones percolarem ? ut hoc corpus causarium ac fluidum, periturumque nisi subinde impletur, farcirem et viverem aegri minister ? ut mortem timerem, cui uni nascimur ? Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est vita tanti ut sudem, ut aestuem.
Page 143 - Fortun. || 26 exaudi vulgo] excludi quam tuta fides' aut Ovidianum 'qua terra patet, fera regnat Erinys: in facinus iurasse putes' aut illud Menandri (quis enim non in hoc magnitudinem ingenii sui concitavit, detestatus consensum humani generis 5 tendentis ad vitia?): omnes ait malos vivere et in scaenam velut rusticus ' poeta prosiluit, non senem excipit non puerum non feminam non virum et adicit non singulos peccare nec paucos, sed iam scelus esse contextum.
Page 211 - Corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil amplius quam meat,1 quaedam patentiora in quibus colligitur et unde dividitur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium corpus et aquis, quae vicem sanguinis tenent, et ventis, quos nihil aliud quis quam animam vocaverit, pervium est. Haec duo aliubi 2 currunt, aliubi consistunt.
Page 36 - ... maiores reddentia, in quibus digitus brachii mensuram et crassitudinem excederet. haec autem ita disponebat, ut cum virum ipse pateretur, aversus omnes admissarii sui motus in speculo ipse videret ac deinde falsa magnitudine ipsius membri tamquam vera gaudebat.

Bibliographic information