Page images
PDF
EPUB

Tum verò facito, ut memori tibi condita

corde

Haec vigeant mandata; nec ulla obliteret

aetas:

Ut, simulac nostros invisent lumina colles, Funestam antennae deponant undique ve

stem,

Candidaque intorti sustollant vela ruden

tes,

Lucida quâ splendent summi carchesia mali : Quamprimum cernens ut laetâ gaudia mente Agnoscam, cùm te reducem aetas prospera

sistet.

Haec mandata priùs constanti mente tenen

tem

Thesea, ceu pulsae ventorum flamine nubes

Aërium nivei montis, liquere, cacumen. At pater, ut summâ prospectum ex arce

petebat

Anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
Cùm primùm inflati conspexit lintea veli,
Praecipitem sese scopulorum e vertice je-
cit,

Amissum credens immiti Thesea fato.
Sic funesta domus ingressus tecta, paternâ
Morte ferox Theseus, qualem Minoidi
luctum

Obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.

Quae tamen adspectans cedentem moesta carinam,

Multiplices animo volvebat saucia curas. At parte ex aliâ florens volitabat lacchus, Cum thiaso Satyrorum, et Nysigenis Silenis,

Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus

amore,:

Qui tum alacres passim lymphatâ mente furebant,

Evoe bacchantes, evoe, capita inflectentes. Horum pars tectâ quatiebant cuspide thyr

[ocr errors]

Pars e divolso raptabant membra juvenco; Pars sese tortis serpentibus incingebant; Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, Orgia, quae frustra cupiunt. audire pro

fani:

Plangebant alii proceris tympana palmis, Aut tereti tenues tinnitus aère ciebant. Multi raucisonos efflabant cornua bombos, Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. Talibus amplificè vestis decorata figuris Pulvinar complexa suo velabat amictu. Quae postquam cupidè spectando Thessala pubes

Expleta est, sanctis coepit decedere Divis. Ac quali flatu placidum mare matutino Horrificans Zephyrus proclives incitat undas,

Aurorâ exoriente vagi sub lumina Solis, Quae tarde primùm clementi flamine pulsae Procedunt, lenique sonant plangore cachin

Post, vento crescente, magis magis increbrescunt,

Purpureâque procul nantes a luce reful

gent:

Sic tum vestibuli linquentes regia tecta, Ad se quisque vago passim pede discede

bant.

Quorum post abitum, princeps e vertice

Pelii

Advênit Chiron portans silvestria dona. Nam quotcunque ferunt campi, quos Thessala magnis

Montibus ora creat, quos propter fluminis

undas

Aura parit flores tepidi foecunda Favonî, Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, Queis permulsa domus jucundo risit odore. Confestim Peneos adest, viridantia Tempe, Tempe, quae silvae cingunt superimpendentes,

Mnemonidum, linquens, doctis celebranda

choreis,

Non vacuus: namque ille tulit radicitus altas

Fagos, ac recto proceras stipite laurus, Non sine nutanti platano, lentâque sorore Flammati Phaethontis, et aëriâ cupressu, Haec circum sedes latè contexta locavit, Vestibulum ut molli velatum fronde vireret. Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,

Extenuata gerens veteris vestigia poenae;

Quam quondam silici restrictus membra catenâ

Persolvit, pendens e verticibus praeruptis. Inde pater Divûm, sanctâ cum conjuge, natisque

Advênit coelo, te solum, Phoebe, relinquens,

Unigenamque simul cultricem montibus

Idri:

Pelea nam tecum pariter soror aspernata est, Nec Thetidis taedas voluit celebrare ju

[blocks in formation]

Veridicos Parcae coeperunt edere cantus. His corpus tremulum complectens undique vestis,

Candida purpureâ quam Tyro intexerat orâ: At roseo niveae residebant vertice vittae, Aeternumque manus carpebant rite labo

rem.

Laeva colum molli lanâ retinebat amictum: Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis; tum prono in pollice tor

quens

Libratum tereti versabat turbine fusum: Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

[ocr errors]

Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae priùs in leni fuerant exstantia filo.
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Hae tum clarisonâ pellentes vellera voce,
Talia divino fuderunt carmine fata,
Carmine, perfidiae quod pòst nulla arguet

aetas:

O decus eximiun magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laetâ tibi pàndunt luce so

rores,

Veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,

Currite, ducentes subtemina, currite, fusi. Adveniet tibi jam portans optata maritis Hesperus: adveniet fausto cum sidere conjux,

Quae tibi flexanimo mentem perfundat

amore,

Languidulosque paret tecum conjungere

somnos,

Levia substernens robusto brachia collo. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi. Nulla domus tales umquam contexit amo

res:

Nullus amor tali conjunxit. foedere aman

tes:

Qualis adest Thetidi, qualis concordia Pe

leo.

Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

« PreviousContinue »