Page images
PDF
EPUB

120

5

10

15

20

nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere vires.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici, expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est, hoc age ne mutata retrorsum te ferat aura.

XVIII

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, scurrantis speciem praebere professus amicum: ut matrona meretrici dispar erit atque

discolor, infido scurrae distabit amicus.

est huic diversum vitio vitium prope maius
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum volt libertas dici mera veraque virtus:
virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum divitis horret,

sic iterat voces et verba cadentia tollit,

ut puerum saevo credas dictata magistro

reddere vel partis mimum tractare secundas;
alter rixator de lana saepe caprina

propugnat nugis animatus: 'scilicet ut non

sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.'

ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.

[blocks in formation]

VARIA LECTIO.

Blandin. quartus 5

[blocks in formation]

15 rixator Muretus rixatur libri, nisi quod rixatus V et

16 animatus R armatus libri

19 dolichos S dolicis

docilis BHSw scholl. docil g.

[blocks in formation]

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnavumque remissi,
potores porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.

deme supercilio nubem: plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aevum;
virtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid pure tranquillet, honos aut dulce lucellum
an secretum iter et fallentis semita vitae.

[blocks in formation]

5

10

XIX

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos
adscripsit Liber Satyris Faunisque poëtas;
vina fere dulces oluerunt mane Camenae;
laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
prosiluit dicenda. 'forum putealque Libonis
mandabo siccis, adimam cantare severis'
hoc simul edixi, non cessavere poëtae

nocturno certare mero, putere diurno.

bibuli media de nocte Falerni

oderunt
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes

VARIA LECTIO. 31 aut Keckius an libri.

5

10

91

98

[blocks in formation]

quid? siquis voltu torvo ferus et pede nudo
exiguaeque togae simulet textore Catonem,
virtutemne repraesentet moresque Catonis?
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
decipit exemplar vitiis imitabile. quod si
pallerem casu, biberent exsangue cuminum.

O imitatores servum pecus, ut mihi saepe
bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
libera per vacuum posui vestigia princeps,
non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
dux reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos et carminis artem:
temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem
ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
non ego ventosae plebis suffragia venor
impensis cenarum et tritae munere vestis;
non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
hinc illae lacrimae. 'spissis indigna theatris
scripta pudet recitare et nugis addere pondus'
si dixi, 'rides' ait 'et Iovis auribus ista.
servas: fidis enim manare poëtica mella

[blocks in formation]

45

te solum, tibi pulcher'. ad haec ego naribus uti
formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
'displicet iste locus' clamo et diludia posco.
ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
ira truces inimicitias et funebre bellum.

[blocks in formation]

XX

Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
odisti clavis et grata sigilla pudico;
paucis ostendi gemis et communia laudas,
non ita nutritus. fuge quo descendere gestis.
non erit emisso reditus tibi. 'quid miser egi?
quid volui?' dices, ubi quid te laeserit; et scis
in breve te cogi, cum plenus languet amator.
ridebit monitor non exauditus, ut ille
qui male parentem in rupes protrusit asellum
iratus: quis enim invitum servare laboret?
quod si non odio peccantis desipit augur,
carus eris Romae, donec te deserat aetas:
contrectatus ubi manibus sordescere volgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis
aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet extremis in vicis balba senectus.

cum tibi sol tepidus pluris admoverit aures,
me libertino natum patre et in tenui re
maiores pennas nido extendisse loqueris,
ut quantum generi demas virtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,

45

14

9

17

20

25

corporis exigui, praecanum, lusibus aptum,
irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
forte meum siquis te percontabitur aevum,
me quater undenos sciat implevisse decembris,
collegam Lepidum quo dixit Lollius anno.

VARIA LECTIO. 24 lusibus R solibus libri 28 dixit Berolinensis unus, Doeringius duxit ceteri libri.

25

« PreviousContinue »