Page images
PDF
EPUB

Nec magis hunc alio quisquam secernit amicure
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, cerò sua tecta revisens, ·
Quem si sors letho objecit, sua milvus adunco
Fata tulit, rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horà
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni.
Heu quis me ignoras traxit vagus error in oras

aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romain vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, toi interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidê morientis ocellos,
Et dixisse yale, nostri memor ibis ad astra.

Ire per

MILTOX. VOL. IV.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque

Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multúm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicuta, Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo. Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hoedos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardai, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ?

Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque erocos, foliúmque hya

cinthi. Quasque habet ista palus herbas, artesque meden

tûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Be.

linum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camanis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet

uni Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licit, externo penitusque inglorius orbi)

Si me flava comas legát Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Trean

tæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, "mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in pube

pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo ; Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Da

mon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroùmque animas inter, divòsque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidůsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores ;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

Jan. 23. 1646. Ad Joannem Rousium Oxoniensis a.

cademice bibliothecarium.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti

postulabat, ut cum aliis nostris in bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe 1 GEMELLE

EMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet gemina,

« PreviousContinue »