Page images
PDF
EPUB
[graphic]
[graphic]

Ј

x INSTITUTIONES

IURIS ROMANI PRIVATI,

in usum prælectionum academicarum vulgatæ cum introductione
in universam iurisprudentiam et in studium iuris romani.

AUCTORE

L. A. WARNKOENIG,

1. U. D. IN UNIVERSITATIBUS BELGICIS NEC NON FRIBURGENSI ET TUBINGENSI
ANTEHAC IUR. prof. publ. ORD. INSTITUTI GALLICI, ACADEMIARUM REGIA-
RUM, QUÆ MONACI, BRUXELLIS, TAURINI SUNT, PLURIUMQUE SOCIETAT. LIT-
TERAR. IN GERMANIA, ANGLIA, GALLIA, BELGIO, GERMANIA INFERIORE ET
DANIA SOCIO; ORDINIS LEGIONIS HONOR. IMPERIALIS GALLICE ET LEOPOLDI
BELGICI INSIGNIBUS ORNATO.

Editio quarta,

denuo retractata, in omnibus articulis emendatissima et ordine ad Gaii
et Iustiniani Institutiones proxime accedente adornata.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

4-12-28

APR 12 1929

PRÆFATIO.

Elapso viginti quinque annorum, inde a vulgata tertia INSTITUTIONUM IURIS ROMANI mearum editione, spatio, quarta earum editione opus futurum esse, eo minus putavi, quod iuris compendia, quæ vocantur, latino sermone scripta hodie raro in usu sunt. Præter exspectationem meam itaque mihi accidit, ut A. Marcus bibliopola Bonnensis, cuius sumptibus tertia libri mei erat facta editio, mihi nuntiaret, reliqua quæ habuisset eius exempla novissimis annis in exteris terris cuncta esse vendita, sed adhuc etiam ab ipso expeti solere, eamque ob rationem, ut novam editionem pararem, a me peteret. Certiorem idem me fecit, ut olim in variis Universitatibus Belgii, Hollandiæ, Germaniæ, Galliæ, Poloniæ et Daniæ, ita nunc in Academiis Hispaniæ, Portugalliæ, imperii Brasiliensis nec non in Italia et in Anglia libro meo duce romani iuris scholas haberi solere. Eo lubentius autem his optatis editoris assensus sum, cum persuasio mihi fieret, me ea re suscipienda, promovendo iuris romani studio et Germanorum iurisconsultorum de eo merita apud exteros patefaciendo utilem operam navare. Denique tali modo iam ante quadraginta annos a me suscepto muneri, ut de scientiæ Germanicæ fructibus et progressibus alias nationes edocerem, hodieque satis facere me posse cogitabam. Existimavi igitur, officii mei esse, ut iuris romani præcepta, qualia hodie post innumeras elucubrationes et criticas disquisitiones, historica, quæ dicitur, iurisconsultorum Germanorum schola, sunt quidem eruta et nunc docentur, in quantum mihi veritate niti videntur, in libro meo exponerem et ad verum descriptam imaginem iuris romani hodie apud nos vigentis disciplinæ cultoribus huius studii adumbrarem. Qua in re iuris civilis quum veram et genuinam formam studerem revocare, non solum in singulis articulis scribendis, quoad fieri potuit, ipsa

« PreviousContinue »