Page images
PDF
EPUB

aut recuperandam. Quæ vero adipiscendæ possessionis causa comparata sunt, neque possessione nituntur neque ad ipsam possessionem obtinendam vel tuendam conceduntur, cum sæpius non nisi naturalem possessionem iis adipisci possimus 1).

§. 1222. Interdicta retinendæ possessionis causa comparata ei dantur, qui nec vi nec clam nec precario ab altero possidet, contra eum, per quem possessio turbata neque vero ablata est, aut qui vim minitatur. Denique tum quoque locum habent, cum inter aliquos ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia est, et ante quæritur: uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat 2).

§. 1223. Retinendæ possessionis causa comparata sunt interdicta uti possidetis et utrubi. Et quidem uti possidetis interdictum de fundi vel ædium possessione redditur atque his edicti verbis constitutum est; uti eum fundum (eas ædes) quo (quibus) de agitur ALTER AB ALTERO nec vi, nec clam, nec precario possidetis, quominus ita possideatis, vim fieri veto 3). Hoc interdictum duplex et annale est 4).

§. 1224. De rebus mobilibus ita Prætor edixit: UTRUBI hic homo quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quominus is eum ducat, vim fieri veto 5). Novissimo iure romano actor in ipso litis ingressu rem possideat oportet; quod anteriore iure necessarium non erat 6). Utriusque interdicti potestas, quantum ad possessionem attinet, exæquata est. Hoc quoque interdictum duplex et annale est.

§. 1225. Recuperandæ possessionis causa interdicta ei competunt, cui possessio iniuste ablata est i. e. vi, clam aut precario. Spectant ca potissimum ad prædia, cum de rebus mobilibus vi vel clam subreptis, aliis actionibus uti liceat; interdicta hic referenda vocantur UNDE VI et DE PRECARIO.

§. 1226. Olim duplex de vi erat interdictum, scilicet de vi quotidiana et de vi armata; novissime, unum solummodo dari

1) v. Savigny, Besitz §. 36. Maynz I. §. 174. 175.

2) Gai. 4. §. 148. §. 4. I. h. t. Vangerowius non nisi hunc ad finem ea interdicta introducta fuisse, contendit I. §. 336. Impugnant eum Arndts, Lehrbuch der Pandecten §. 171. et Maynz §. 175.

3) Dig. 43, 17 (uti possidetis). Cod. 8, 6. Verba habent fr. 1. §. 1. D. hoc tit. et Festus V. POSSESSIO. Gai. 4. §. 149.-150. §. 4. I. h. t. Paul. V. 6. §. 1. v. Savigny §. 37.-39.

4) Fr. 1. pr. D. 43, 17 (tit. cit.).

5) Dig. 43, 31 (utrubi). §. 4. I. h. t. Gai. 4. §. 151. præcipue Theophil. ad §. 4. cit.

6) §. 4. I. cit. v. Savigny §. 40. Maynz §. 176.

solet 1). Edicti verba a Iustiniano ita servata sunt: Unde tu illum vi deiecisti, aut familia tua deiecit, de eo, quæque ille tunc ibi habuit, tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum pervenit, qui vi deiecit, iudicium dabo 2).

§. 1227. De clandestina possessione nullum est interdictum, cum prædia clam possideri non posse, auctoritate prudentum receptum sit 3).

§. 1228. De precario interdictum 4) his verbis conceditur : Quod precario ab illo habes aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas 5).

Precarium vocatur, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur 6). E regula in precario rogantem possessio non transfertur, sed nuda tantum rei detentio 7). Quodsi aliter convenit, transfertur, deinde hoc interdictum competit, contra possidentem, qui restituere recusat 8). Non solum de prædiis, ut olim, verum etiam de mobilibus rebus illud dari solet 9). Potest præterea, cum quid precario rogatum est, etiam præscriptis verbis actio institui 10).

§. 1229. Omnia hæc interdicta etiam usufructuario competunt ad iuris sui quasi possessionem vel retinendam vel recuperandam 11). Servitutibus prædiorum urbanorum tuendis interdictum uti possidetis sufficit 12); de servitutibus prædiorum rusticorum interdicta peculiaria concessa sunt: veluti, de itinere actuque privato, de via reficienda, de aqua quotidiana et æstiva, de rivis, de fonte (Dig. 43. 19.-22.). Denique de superficiebus peculiare interdictum datur (Dig. 43. 18.).

§. 1230. Adipiscendæ possessionis causa interdictum accommo

1) De hoc interdicto Cicero pro Cæcina, pro Tullio (ex fragmentis a clariss. Peyron detectis et publicatis) Stuttgardiæ apud Cotta, 2 vol. 4. vol. 2. p. 99.-100. 103.–106. Gai. 4. §. 154. 155. §. 6. I. h. t. Dig. 46, 13. Cod. 8, 4. 5. Cod. Theod. 4, 22. v. Savigny §. 40. v. Vangerow §. 690.

2) Fr. 1. pr. §§. 3. 23. D. 43, 16 (tit. cit.). §. 6. I. 4, 15 (de interd.). 3) v. Savigny §. 41. v. Vangerow §. 691.

4) Dig. 43, 26. Cod. 8, 9 (de precario). Paul. V. 6. §. 10.-12. Huius interdicti necessitas et vera ratio ex veteri iure romano tantum explicari potest. Vide Paul. V. 6. §. 7. Gai. 2. §. 60. v. Savigny 1. c.

5) Fr. 2. pr. p. 48, 26 (tit. cit.). 6) Fr. 1. pr. D. eod.

7) Fr. 14. 22. §. 1. D. eod.

8) Fr. 4. §. 1. D. eod.

9) Fr. 4. pr. D. h. t. Cod. Isidor. Etymolog. V. 25.

10) Fr. 2. §. 2. fr. 19. §. 2. D. h. t.

11) Fr. 4. pr. D. 43, 17 (uti possidetis). fr. 3. §. 13. 14. 16. D. 43, 16 (de vi). fr. 2. pr. §. 3. D. 43, 26 (de precario).

12) Fr. 8. §. 5. D. 8, 5 (si servit. vindic.). fr. 3. §. 5. D. 43, 17 (uti poss.). Illud locum habere non posse probare studet v. Vangerow I. §. 355.

datur bonorum possessori, cuius principium est, quorum bonorum; eiusque vis et potestas hæc est, ut quod quisque his bonis, quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore possideat, id ei, cui bonorum possessio data est, restituatur. Ideo autem adipiscendæ possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem. Itaque si quis adeptus possessionem amiserit eam, hoc interdictum ei inutile est 1).

§. 1231. Item si legatarius non ex voluntate heredis, sed ipse sibi ius dicens, legatum adeptus sit, Prætor heredi interdictum adipiscendæ possessionis dat, quod his verbis conceptum fuisse videtur: quod legatorum nomine possides aut dolo desiisti possidere, non ex voluntate eius ad quem ea res pertinet, si quis satisdatum sit, aut per bonorum possessorem non stet, ut satisdetur, id illi restituas 2).

§. 1232. Interdictum quoque, quod appellatur Salvianum, adipiscendæ possessionis causa comparatum est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni, quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset i. e. de rebus in fundum inductis et illatis 3). E contrario inquilino (neque vero colono), qui soluta pensione vult migrare, interdictum de migrando competit 4).

TIT. III. RELIQUORUM INTERDICTORUM TABULA.

§. 1233. Reliqua interdicta tam ea, quæ rem familiarem spectant, quam cætera, hoc loco enumerasse sufficiet, accuratiora de iis præcepta ex ipsis iuris libris addisci possunt 5).

§. 1234. Illa hæc sunt: quod vi aut clam (Dig. 43, 24.), de remissionibus (Dig. 43, 25.), de arboribus cædendis (43, 27.) et de glande legenda (Dig. 43, 28.); ne vis fiat ei, qui in possessionem bonorum missus est (Dig. 43, 4.), de tabulis exhibendis (Dig. 43, 5. Cod. 8, 7.).

§. 1235. Interdicta, quæ liberos homines spectant, sunt de li

1) §. 3. I. h. t. Gai. 4. §. 144. Dig. 43, 2. C. 8, 2. An qui hoc interdicto vicit, hereditatis petitione conveniri a victo possit, multum disputatur. v. Vangerow II. §. 509.

2) Dig. 43, 3 (quod legator.). Mediam sententiam defendit Arndts §. 192. Maynz §. 224.

3) §. 4. I. h. t. Gai. ib. §. 147. D. 43, 33. C. 8, 9 (h. t.)

4) Dig. 43, 32 (de migrando).

5) Accuratissima de omnibus interdictis, hoc loco relatis, præcepta tradidimus in Commentariis nostris t. 3. p. 472.-488. Cfr. de singulis interdictis Weiske, Rechtslexicon t. V. p. 533.-634.

beris exhibendis et ducendis, et de uxore ducenda (Dig. 43, 43. Cod. 8. 8.), de libero homine exhibendo (Dig. 43, 29. Cod. 8, 8.), ad quæ accedit interdictum de mortuo inferendo (Dig. 11, 8.).

§. 1236. Res publicas spectant interdicta de locis publicis et de loco publico fruendo, de via publica plura de fluminibus publicis interdicta (Dig. 43, 9.-14.); de rebus divini iuris proponuntur interdicta: ne quid in loco sacro vel sancto fiat (Dig. 43, 6.), et de sepulchro ædificando (Dig. 11, 7.).

CAP. IV.

DE IN INTEGRUM RESTITUTIONIBUS 1).

TIT. I. COMMUNIA DE IN INTEGRUM RESTITUTIONIBUS PRÆCEPTA.

§. 1237. Non raro in institutionibus nostris mentionem fecimus in integrum restitutionum: iam in eo est, ut de iis diligentius dispiciamus: licet enim neque Gaius neque Iustinianus de iis in Institutionibus suis titulum collocaverint, iuris studiosum eas ignorare non decet, cum frequentissimus harum restitutionum apud Romanos fuerit usus.

§. 1238. Est autem in integrum seu integri restitutio 2), non solum (secundum Paulum) redintegrandæ rei vel causæ actio; sed omne decretum Prætoris, ex quo extra ordinem illis subvenit, qui in captionem aliquam inciderunt, vel actionem dando vel exceptionem, vel etiam sua ipsius cognitione rem finiendo: plerumque, ut res in priorem statum reducatur 3).

§. 1239. Est in integrum restitutio beneficium Prætoris, e cuius imperio magis quam iurisdictione ea originem traxit 4): inde differt a pluribus negotiorum rescissionibus, quæ iure civili permit

1) Dig. lib. 4. c. 2.-55. Ex ordine studiorum a Iustiniano præcepto facile intelligitur, cur in eius Institutionum libris in integrum restitutionis auxilium omissum sit. Explicabantur enim in prima parte Digestorum de in integrum restitutionibus tituli in primo studiorum anno, statim post absolutos Institutionum libros. Cfr. constitution. omnem reipublicæ §. 2.

2) Dig. 4, 4 (de in integr. restit.). C. 2, 20 (eod. tit.). Paul. 1. 7. v. Savigny, System t. VII. §§. 315,-343. v. Keller in op. 1. §§. 79. 80. v. Vangerow I. §§. 175.-193. Maynz I. §§. 158.-160.

3) Paul. I. c. §. 1. et interpretatio Wisigothorum ad h. t. in edit. Bannensi. recept. sent. Pauli p. 13. fr. 24. §. 5. D. 4, 4 (de min.).

4) Arg. fr. 26. D. 50, Ï (ad municip.).

tuntur 1). Item ab in integrum restitutione eorum, qui ob crimen aliquod condemnati, ab imperatoribus restituuntur 2).

§. 1240. Datur in integrum restitutio extra ordinem. Itaque non tribuitur hoc auxilium ei, qui communi auxilio et mero iure munitus est i. e, ei, cui aut civilis actio competit, aut qui iure civili omnino non tenetur 3). Possumus autem in integrum restitui adversus rem iudicatam (Cod. 2, 27.), venditionem aliamve alienationem (C. 2. 2. 8.), veluti adversus pignoris venditionem (C. 2. 29.), adversus donationem, dotem, transactionem, solutionem a debitore vel a se factam, adversus usucapionem, adversus aditam vel omissam hereditatem aliisque in casibus quam plurimis (C. 2. 30. 41.).

[ocr errors]

§. 1241. Omnes in integrum restitutiones causa cognita a Prætore promittuntur; scilicet ut iustitiam earum causarum examinet, et an veræ sint, quarum nomine singulis subvenit 4). Tribuit autem in integrum restitutionem ex his causis, quæ per metum, dolum, status permutationem 5), iustum errorem, aut absentiam aut infirmitatem ætatis gesta esse dicuntur, et quæcunque alia causa ei iusta esse videbitur 6).

§. 1242. Cum autem non nisi captis vel circumventis hoc auxilio succurrit, et illud in causæ cognitione versatur, an damnum passus vel lucratus non sit e negotio, qui restitui postulat 7). Qua in re observandum est: ne propter satis minimam rem vel summam, si maiori rei vel summæ præiudicetur, audiatur is, qui in integrum restitui petit 8). Itaque si non grande damnum versatur, minoris negotium non revocatur, nec de dolo actio conceditur infra duos aureos, nam de minimis non curare Prætorem, notissimum est 9).

§. 1243. Est tamen duplex restitutionis genus distinguendum.

1) Exempla habes in c. 2. C. 4, 49 (de rescind. vend.). fr. 33. D. 42, 1 (de re iud.). fr. 31. D. 12, 2 (de iure iur.).

2) C. 1. C. 9, 51 (de sentent. passis et restit.).

3) Fr. 16. pr. §. 1. 3. D. 4, 4 (de minorib.). fr. 44. eod.

Sunt tamen

quædam causæ, in quibus præter restitutionis auxilium et alia actione vel exceptione uti possumus. v. Vangerow §. 177. nota 1.

4) Modestinus in fr. 3. D. h. t.

5) I. e. ob capitis diminutionem minimam.

6) Paul. rec. sent. 1. c. §. 2. fr. 1. 2. 7. §. 1. fr. 1. in f. fr. 26. §. 9. D. 4, 6 (ex quibus caus. maior.). D. 4, 5. Gai. 4. §. 38.

7) Fr. 1. D. h. t. fr. 7. §. 6. D. 4, 4 (de min.). fr. 27. D. 4, 6 (ex quib. causis maiores).

8) Fr. 4. D. h. t.

9) Fr. 9. pr. fr. 49. D. 4, 4 (tit. cit.). fr. 9. în f. 10. 11. pr. D. 4, 3 (de dolo malo).

« PreviousContinue »