Page images
PDF
EPUB

narrationem propositam et contradictionem obiectam i. e. utraque parte audita ); plurimi autem litis contestationis effectus iam ex tempore controversiæ motæ locum habent.

§. 1087. Vincere autem in iudicio neque actor neque reus possunt, nisi probatis his, quibus actio vel exceptio nituntur 2). Actore enim non probante, absolvendus est reus, etiamsi nil præstiterit 3); hic ipse vero excipiendo actoris partes sustinet. Quando? a quo? et quid? probari debeat, sententia iudicis definitur; probandi media vero varia sunt, veluti testes, instrumenta, iurisiurandi religio 4).

§. 1088. Magistratus et iudices in iudiciis ordinandis atque finiendis mandata seu decreta, interponere solent, aut sententias emittere. Illa ex imperio proficiscuntur, nec ius inter partes constituunt, ideoque revocari possunt, si inutiles diiudicentur v. c. comminationes, programmata, epistolæ 5). Sententiæ vero, cum de iure statuant, irrevocabiles sunt.

§. 1089. Sententiam ferre officii iudicantis est i. e. vel iudicis vel (in extraordinario iudicio) ipsius magistratus.` Et quidem imprimis illud observare debet, ne aliter iudicet, quam legibus, constitutionibus aut moribus proditum est 6).

§. 1090. Sententiæ aut interlocutoriæ sunt aut definitivæ 1); hæ controversiæ finem imponunt, condemmando vel absolvendo. reum, illæ de causa incidente statuunt, et liti præiudicium faciunt, veluti sententiæ, quæ de exceptione opposita, vel de probatione facienda statuunt 3).

§. 1091. Curare autem debet iudex, ut omnimodo, quantum possibile ei sit, certæ pecuniæ vel rei sententiam ferat, etiamsi de incerta quantitate apud eum actum sit 9).

Iudex olim, si condemnaret, omnino summa pecuniæ condemnare debuit, quoniam omnium formularum, quæ condemnationem habent, ad pecuniariam æstimationem condemnatio concepta erat, etsi fortasse corpus aliquod veluti fundus peteretur: nam æstimata re pecunia condemnabatur 10).

1) C. 14. §. 1. C. 3, 1 (de iudiciis) et c. un. C. h. t. (3, 9).

2) D. 22, 3. Cod. 4, 19 (de probationibus).

3) C. 8. C. h. t. 4) v. Vangerow §§. 162.-171. Maynz §§. 153.–154. 5) C. 3. C. 7, 57 (comminationes, epistolas auctoritatem rei iudicatæ non habere).

6) Pr. I. 4, 17 (de officio iudicis).

7) C. 3. C. 7, 45 (de sentent. et interlocut.).

8) Maynz §. 155. v. Vangerow §. 172. 9) §. 32. I. 4, 6 (de action.).

10) Gai. 4. §. 48.—52,

Postea vero receptum est, ut et ipsarum rerum restitutionem iubere possit, quemadmodum in arbitrariis actionibus, quare tum demum pecuniaria,condemnatio fit, cum res restituta non sit 1).

§. 1092. Nullam autem vim nullosque effectus nanciscitur sententia, nisi auctoritate rei iudicatæ muniatur i. e. nisi irrevocabilis facta sit 2). Res iudicata adest, cum sententia a iudice competente 3) causa cognita lata sit et observato iudiciorum ordine 4), item si certa sit 5) nec manifeste ius legesve offendens 6) nec ap-, pellationi sit obnoxia 7).

§. 1093. Confessos in iure quoque pro iudicatis haberi placet; quia quodammodo sua sententia damnantur 8).

§. 1094. Rem iudicatam actor, qui vicit, actione iudicati persequitur; reus vero liberatus exceptione rei iudicatæ se tuetur. Illa cogitur victus intra legitimum tempus iudicatum facere; hac actor denuo litem movens repellitur 9). Inter alios acta vel iudicata aliis minime nocent 10). Sententiarum exsequendarum modi sunt pignorum capio 11), in possessionem missio, bonorum proscriptio, quæ quemadmodum fiant, hoc loco exponere longius est. Res vindicatæ manu militari auferri possunt 12).

§. 1095. Ne facile homines ad litigandum procederent, tam veteri, quam novo iure romano variæ pœnæ constitutæ sunt, quibus TEMERE i. e. inique litigantes coërcentur 13). Cum legis actiones in usu essent, sacramentum amittebat is, qui litem perdiderat 14). Formulis deinde introductis temere litigantes puniri poterant pœna plus petitionis, sponsionis et restipulationis, calumniæ ignominia 15). Novissime ex Iustiniani constitutione iurisiurandum utrique li

1) Fr. 1. §. 21. D. 16, 3 (depositi). fr. 11. §. 8. 9. D. 19, 1 (de act. empti et vend.). Paulus rec. sent. I. 13. A. §. 4. fr. 68. D. 6, 1 (de rei vend.). 2) Fr. 1. D. 42, 1 (de re iudicata). C. 7, 52 (eod. tit.).

3) C. 7, 48 (si non a competente iudice).

4) C. 4. C. 7, 45 (tit. cit.).

5) Cod. 7, 46 (de sententiis, quæ sine certa quantitate proferuntur). §. 32. I. 4, 6 (de action.).

6) Pr. I. 4, 17 (de off. iudicis). fr. 32. D. 42, 1 (de re iudic.).

́7) Dig. 49, 1 (de appell. et relat.).

8) C. un. Cod. 7, 59 (de confessis). fr. 1. D. 42, 2 (eod. tit.).

9) Dig. 44, 2 (de except. rei iudicatæ).

10) C. 3. C. 7, 45 (de sententiis et interlocutionibus).

11) D. 42, 5 (de reb. auct. iudicis possid.). c. ult. C. 7, 53 (de executione rei iud.). D. 44, 2 (de except. rei iud.).

12) Fr. 68. D. 6, 1 (de rei vind.).

13) Gai. 4. §. 172. seq. Inst. 4, 16 (de pœnæ temere litigant.).

14) Gai. 4. §. 14. Varro, de lingua latina lib. 4. c. 36.

15) Gai. 4. §. 53. seq. §. 33.-35. I. 4, 6 (de act.). const. 1. 2. C. 3, 10

(de plus petit.) ex Basilicis restitutæ.

1

tigantium impositum est, nec non eorumdem advocatis 1). Ex quibusdam causis adversus infitiantes dupli vel tripli actio constituitur); ex nonnullis iudiciis condemnati ignominiosi fiunt 3). Denique qui litem perdit, eius expensas ferre compellitur 4).

TIT. VIII. DE SATISDATIONIBUS ALIISQUE CAVENDI MODIS. §. 1096. Erat olim in iudiciis frequentissimus satisdandi usus. Ne enim iudicia desererentur aut inania redderentur, modo is cum quo agitur, modo qui agit, satisdare i. e: fideiussorem dare cogebatur: causas autem singulas, ex quibus hæc fieri debebant, tam in Gaii 5) quam in Iustiniani institutionibus 6) accuratim relatæ sunt. §. 1097. Novissimo iure hæc de satisdationibus statuta legimus. Si quis sive in rem actione convenitur, sive in personam suo nomine, nullam satisdationem pro litis æstimatione dare compellitur, sed pro sua tantum persona, quod in iudicio permaneat, usque ad terminum litis; vel committitur suæ promissioni cum iureiurando, quam iuratoriam cautionem vocant; vel nudam promissionem vel satisdationem pro qualitate personæ suæ dare compellitur 7).

§. 1098. Sin autem per procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in actoris quidem persona, si non mandatum actis insinuatum est, vel præsens dominus litis in iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum, satisdationem procurator dare compellitur; eodem observando et si tutor vel curator vel aliæ tales personæ, quæ alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium inferunt 8).

§. 1099. Sin vero aliquis convenitur, si quidem præsens procuratorem dare paratus est, potest vel ipse in iudicium venire et sui procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationis solennes stipulationes firmare, vel extra iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui procuratoris fideiussor existat, pro omnibus iudicatum solvi satisdationis clausulis, ubi et de hypotheca suarum rcrum convenire compellitur, sive in iudicio promiserit, sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius obligentur; alia insuper cautela vel satisdatione propter personam

1) Pr. §. 1. I. h. t. fr. 2. Cod. 2, 59 (de iureiurando propter calumniam). Nov. 49. c. 3.

2) §. 1. I. h. t.

3) §. 2. I. eod. Gai. 4. §. 182.

4) C. 5. C. 7, 31 (de fructibus et litis expensis).

5) Gai. 4. §. 88.-102. 7) §. 2. I. h. t.

6) I. 4, 11.

8) §. 3. I. h. t.

Maynz §. 156.

ipsius exponenda, quod tempore sententiæ recitandæ in iudicio invenietur vel si non venerit, omnia dabit fideiussor, quæ condemnatione continentur, nisi fuerit provocatum. Sin vero reus præsto ex quacunque causa non fuerit, et alius velit defensionem eius subire, nulla differentia inter actiones in rem vel in personam introducenda,. potest hoc facere; ita tamen ut satisdationem. iudicatum solvi pro litis æstimatione præstèt. Nemo enim secundum veterem regulam, ut iam dictum est, alienæ rei sine satisdatione defensor idoneus intelligitur 1).

§. 1100. Sed non solum in iudiciis satisdationes fieri solent, sed et quotiescunque iusta sit causa, ut securitas de iure nostro nobis præstetur. Et, ut generaliter dicamus, quatuor cautionum genera distinguuntur, promissoria, iuratoria, fideiussoria et pigneratitia, quatenus aut simplici stipulatione et promissione nobis cavetur, aut iuramento, aut fideiussoribus pignoribusve constitutis 2).

§. 1101. Nulla vero peti potest cautio nisi iusta sit cavendi ratio, quare causa cognita demum cavere iubemur 3). Singuli casus, in quibus cavere oportet, legibus aut iure prætorio definiuntur; præterea iudices, ubi hoc eis necessarium videtur, cavendi necessitatem imponere possunt 1).

§. 1102. Si idonea cautio præstanda est, pigneralitia aut fideiussoria interponi debet 5); illa maxime tum fieri solet, cum de certa pecunia cavendum sit, hæc de futura præstatione, quæ postea demum æstimari potest, veluti cum tutor salisdet: rem pupilli salvam fore. Iuratoria cautio novissimo iure romano præsertim in usu est ).

§. 1103. Præcipuæ cautiones hæ sunt, de damno infecto 7) i. e. de damno futuro, quod propter ruinosas vicini ædes nobis impendet, cautio usufructuarii, satisdatio tutorum et curatorum, cautio legatorum vel fideicommissorum servandorum causa, de quibus singulis supra suis locis diximus (§§. 250. 253. 422. 710.).

1) §. 4. 5. I. eod.

2) Fr. 1. §. 5. 6. D. eod. fr. 21. §. 2. D. 13, 5 (de pecunia constituta datis). Inde verbales et reales cautiones distinguuntur ab hodiernis.

3) Fr. 14. §. 1. D. 36, 3 (ut legator. vel fideicomm. servand. causa caveat). c. 1. C. 6, 54 (ut in poss. legator.).

4) §. 3. I. 3, 18 (de divis. stipul.). fr. 1. §. 2. 3. 4. D. 46, 5 (tit. cit.). fr. 41. D. 5, 1 (de iud.).

5) Fr. 59. §. 6. D. 17, 1 (mandati). fr. 7. D. 46, 5 (tit. cit.).

6) C. 26. §. 6. C. 1, 4 (de episcopali audientia). Nov. 22. §. 24. 7) Fr. 9. Dig. 39, 1 (de damno infecto).

CAP. II.

DE SINGULIS ACTIONIBUS.

TIT. I. DE PRÆIUDICIALIBUS ACTIONIBUS.

§. 1104. Præiudiciales actiones, quæ in novissimi iuris fontibus nominantur, non nisi hæ sunt, scilicet de liberali causa et de partu agnoscendo 1).

§. 1105. Liberalis causa 2) vel liberale iudicium est, ubi contenditur utrum aliquis libertus vel ingenuus sit, an servus 3) ? Et olim quidem is, qui ad libertatem proclamabat, per se agere non poterat, sed assertor pro eo, veluti parens vel cognatus vel quilibet alius. Ex Iustiniani constitutione vero is, qui ad libertatem provocat, etiamsi in servitute constitutus sit, vel per se vel per alium causam suam agere potest 4).

§. 1106. Sunt tamen, quibus ad libertatem proclamare non licet, veluti maiores viginti annis, qui pretii participandi causa sese venumdari passi sunt; servus, quem quis per vim ab alio accepit, et testamento liberum esse iussit. Item, qui testamento liber esse iussus est, quod aperiri Prætor vetat, quia testator a familia necatus esse dicitur 5).~

§. 1107. Quoties de hoc contenditur, an quis libertus sit, sive operæ petuntur, sive obsequium desideratur, sive etiam famosa actio intenditur, sive in ius vocatur, qui se patronum dicit, sive nulla causa intervenit, redditur præiudicium; sed et quoties quis libertinum quidem se confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem præiudicium datur. Redditur autem alterutro desiderante. Sed actoris partibus semper, qui se patronum dicit, fungitur probareque libertum suum necesse habet, aut si non probet, vincitur 6).

§. 1108. Denique admonendi sumus de statu defunctorum post quinquennium quærere non licere, neque privati neque fisci nomine 7), et de collusione detegenda Domitiani temporibus Sena

1) §. 13. I. 4, 6 (de act.).

2) D. 40, 12. Cod. 7, 16 (de liber. causa).

3) Fr. 24. pr. fr. 25. §. 2. D. h. t.

4) C. ụn. C. 7, 17 (de assertione tollenda).

5) Fr. 1. 2. 3. D. 40, 13 (quibus ad libertatem proclamare non licet).

6) Fr. 6. D. 40, 14 (si ingenuus esse dicetur).

7) Dig. 40, 5 (ne de statu defunct. post quinquennium quær.).

« PreviousContinue »